Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXI

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

19. Inter haec legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse quam ut exilio eum multarent bonaque eius publicarent: perfugas et fugitivos quos inquirendo vestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data Masinissae mandataque edita; equites mille Numidae, cum duo milia daret, accepti. ipse in naves imponendos curavit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Verminam erat. is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi quas vellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. datae leges pacis iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.

20. Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo victus consensu patrum tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. argenti tulit [ex praeda] quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; militibus ex praeda centenos vicenos asses divisit.

21. Iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset: palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda quae in manibus erat castra repetivere; et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed vix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in proelium . dextra ala - in alas divisum socialem exercitum habebat - in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus - legati omnes erant - praepositi. praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt. id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae quae in prima acie pugnabat circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi ad duo milia liberorum capitum redditi colonis.

22. Magna victoria laetaque Romae fuit: litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu vis hostium ingens inlata est. quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
Consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum <quidem> Euripi committere aperto mari se audebant. supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.

23. Exules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos praesidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature pervenerat ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde ad frequentia aedificiis loca, custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat: conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec ullo iam qui militaris aetatis esset non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane praefecto praesidii interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis deiectis truncatisque signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.

24. Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis <rebus> erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum. et respondisset, ni speculator - hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium - contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset. idem ibi somnus eademque neglegentia erat quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus quando parum dolus profuerat. ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet. eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede - neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat - <iram> expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem, tum pavorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque volneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit quia qui in turribus portae erant sustinebant tela ne in permixtos hostibus suos conicerent. intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges - templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus - posuit. sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.

25. Postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique quod et imminet et circumdatum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit. consultabant de bello adversus Nabim tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. adversus hunc hostem cum quantum ex quaque civitate militum scriberetur consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, <est> pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, 'ita tamen aequum est' inquit 'me vestra meis armis tutari ne mea interim nudentur praesidiis. itaque, si vobis videtur, tantum parate militum quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.' non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios: id quaeri ut obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem coarguere Cycliadas praetor Achaeorum nihil attinere ratus, id modo cum dixisset non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

26. Per eos ipsos dies quibus Philippus in Achaia fuit Philocles praefectus regius ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit. inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. non fefellere insidiae. itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde volneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit. temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt. diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset. ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, templa deum quae pagatim sacrata habebant dirui atque incendi iussit. et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam; neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. et postquam non tam ira <erat> satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License