Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXII

Caput III

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput III

16. Sub idem fere tempus quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram travectus, postquam profectam inde classem audivit nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso <C.> Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus quae cum commeatu sequebantur pervenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. Eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege - eae quattuor et viginti quinqueremes erant --, Rhodia altera viginti navium tectarum; Acesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum agros vastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quinctius cum iis navibus quae Piraei fuerant Attali regis adventu audito venit, iussis ut quaeque ex sua classe venissent naves Euboeam petere. Eretria summa vi oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia; dein fessi volneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, <...ut...> ad deditionem inclinarent. Sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. Haec mixta metu spes ultra quam vellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam fidemque eius petentes miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit. Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.

17. Carystus inde repetita, unde priusquam e navibus copiae exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est: Macedonibus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem <Atracis> atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi vocant --, si possent, vi perrumperent emittebat. Sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat. Ad hoc et muri pars utraque integra tuta praestabat latera nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit ut speciem ruentis hostibus trepidationemque insanam superstantibus armatis praebuerit.

18. Cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat qui simul et omnes onerarias quae commeatum exercitui portabant caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in Phocide in Corinthium versa sinum ad id opportunissime sita visa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat: lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem insequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. Et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt. Elatia clausit portas nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.

19. Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi. Cycliadan principem factionis ad Philippum trahentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi volebat, praetor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis quae tum ad tempus faceret aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant. Neque solum quid in senatu quisque civitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid vellent aut quid optimum putarent satis constabat. Ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disserverunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.

20. Postero die advocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi si quis vellet potestas a magistratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbaverant utrimque quae difficilia essent promendo admonendoque per totum diem habitae. Tandem Aristaenus praetor Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret, 'ubi' inquit 'illa certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis? Nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum vocet, obmutuistis. Si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possunt exprimere? Cum praesertim nemo tam hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut velit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.' haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit.

21. Tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium vobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non vult. Forsitan ego quoque tacerem, si privatus essem: nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex vestro decreto qui possum? Et quoniam nemo vestrum qui in hoc concilium advocati estis pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die <ut> pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint quae e re sua essent sed suaserint quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello quod adversus Philippum gerunt se a nobis adiuvari aequum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse. Nulline venit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam socius? Non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantes videmus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege arma caperemus adversus Romanos modo egerit? Qui, si ex eodem foedere ac iure iurando cuius nobis religionem iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle inligari Romano bello vidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat vastandos depopulandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est. Elevabat Romanum bellum eventumque eius eundem fore qui prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. Cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi. Quid ita tot Thessaliae urbes? Quid ita Locridem Phocidemque? Quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? Aut vi aut metu aut voluntate. Si sua voluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant? Si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non sustinuistis? An tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopularetur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. Tertius iam consul summa vi gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenentem claustra Epiri, natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit. 'ne sint vera quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi volnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur. Ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes - nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? --: cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non posset? Paeneinsula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello. Si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaici lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello? Cum terra Nabis et Lacedaemonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia imploremus? An ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae oppugnabuntur? Egregie enim Dymas priore bello sumus tutati. Satis exemplorum nobis clades alienae praebent: ne quaeramus quem ad modum ceteris exemplo simus. 'nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summa ope petendum erat fastidire. Metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse vobis volunt, committere vos cur pereatis non patiuntur. Nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla via est. Etenim praeterquam quod aut accipienda aut aspernanda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus ut fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus? Nolite, si quod omnibus votis petendum erat ultro offertur, fastidire. Non quemadmodum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio erit. Liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. Sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. Hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.

22. Secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi universi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis - damiurgos vocant, decem numero creantur - certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. Quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur ne quid quod adversus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut vix parentes ab liberis temperaverint. Pisias Pellenensis erat: filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. Is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. Qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque servirent Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. Ob haec concilio quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam excesserunt veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

23. Ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, societatem cum <Attalo> ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata est; in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. Et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posuerunt castra. Romani <in> Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo alterius maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. Postquam uno animo omnes et Macedones tamquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat. Undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur. Aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est. Ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi: hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat. Promunturium est adversus Sicyonem Iunonis quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. Eo Philocles regius et ipse praefectus mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius in incepto perstabat. Is quoque ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. Ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est: Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License