Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIV

Caput II

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

8b. M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso, et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur: inde se frequenti classe ad hostes iturum. praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem quam dixerat convenerunt. inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum quod in castello erat vi deiectum. ab Rhoda secundo vento Emporias perventum: ibi copiae omnes praeter socios navales in terram expositae.

9. Iam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani; sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat. tertium genus Romani coloni ab divo Caesare post devictos Pompei liberos adiecti. nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis. miraretur qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis tam fera et bellicosa gente obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet. partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia civium in muris excubabat; neque moris causa tantum aut legis sed quanta si hostis ad portas esset et servabant vigilias et circumibant cura. Hispanum neminem in urbem recipiebant: ne ipsi quidem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus. porta ad Hispanorum oppidum versa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani imprudentes maris gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa navibus inveherentur et agrorum exigere fructus volebant. huius mutui usus desiderium ut Hispana urbs Graecis pateret faciebat. erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant, quam sicut minoribus viribus quam Massilienses pari colebant fide. tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. id erat forte tempus anni ut frumentum areis Hispani haberent; itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis 'bellum' inquit 'se ipsum alet'. profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.

10. Eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium dato ab Ap. Claudio praetore Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos. inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in aerarium quattuordecim milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septemdecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta. causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset; ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo. itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.

11. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi nisi praesidium Romanus misisset: tria milia militum satis esse nec hostes, si tanta manus venisset, mansuros. ad ea consul moveri quidem se vel periculo eorum vel metu dicere, sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum magna vis hostium haud procul absit et quam mox signis conlatis dimicandum sit in dies expectet, dividendo exercitum minuere tuto vires possit. legati ubi haec audierunt flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere invitos et coactos se, ne eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.

12. Et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare: nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet: saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum. postero die legatis respondet, quamquam vereatur ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet ut cibum quem in naves imponant mature coquant navesque in diem tertium expediri [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti quam impositos in naves milites viderunt: id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostes fama Romani auxilii adventantis impleverunt.

13. Consul ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est, revocari ex navibus milites iubet: ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat; nocte ferme proficiscebantur ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent. et exercebat ea res novos milites et hostium magna vis excipiebatur, nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. ubi [satis] admodum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. 'tempus' inquit 'quod saepe optastis venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more: nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. patres nostri, cum <in> Hispania Carthaginiensium et imperatores [ibi] et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere voluerunt ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis. nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.' in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

14. Nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus ut locum quem vellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit. mirantes barbari ab tergo apparvisse Romanum, discurrere <et> ipsi ad arma. interim consul apud suos 'nusquam nisi in virtute spes est, milites', inquit 'et ego sedulo ne esset feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in virtute spem positam habere'. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. id quod crediderat evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent. dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit; sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere priusquam concurrerent peditum acies. is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem. ita et quamdiu missilibus pugnatum est anceps pugna erat et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant. ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna: non caecis ictibus procul ex improviso volnerabantur, sed pede conlato tota in virtute ac viribus spes erat.

15. Fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit. nova acies facta. integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam averterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur. ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet. si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet. iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum submovebantur a vallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit et infensius hostes pro vallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat ut qua minima vi resistatur ea parte inrumpat. ad sinistram portam infrequentes videt: eo secundae legionis principes hastatosque inducit. non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt. caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane detractator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.

16. Tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem <nusquam> nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. nihil deinde a victoria cessatum. cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit: effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se; quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit. confestim inde castra movit; et quacumque incedebat agmen legati dedentium civitates suas occurrebant, et cum Tarraconem venit iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis variis casibus in Hispania oppressi donum consuli a barbaris reducebantur. fama deinde volgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos 'profectum etiam' falso perlatum est. ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt: eos deducto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit: sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.

17. Interim P. Manlius praetor exercitu vetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur. omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano. eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est: decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit; quam rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse. quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis 'non nostra' inquit 'magis quam vestra refert vos non rebellare, siquidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est. id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit ne possitis rebellare. volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re consilio me adiuvate: nullum libentius sequar quam quod vosmet ipsi attuleritis.' tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in dicionem accepit. Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.

18. Eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita mota omnia accepit ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint. sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret, nec cogitaret modo imperaretque quae in rem essent sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam omnium gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret, parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret, nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.

19. Difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant; itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit. ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire. ad Celtiberos in conloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet: primam, si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere quam quantum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, publica fide accepta nihil eam rem noxiae futuram quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes. consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Seguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.

20. Ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum Sedetani Ausetani Suessetani. Lacetanos, deviam et silvestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes sed iuventutem etiam merito infensorum iis sociorum. oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant. quadringentos inde ferme passus constituit signa. ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante moverent quam ipse ad eos venisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuventutis habebat: eos ad murum oppugnandum subire iubet. quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis conlatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt. vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam sicut futurum ratus erat consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentes in deditionem accepit.

21. Confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant. transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit: cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. id uti praeceperat factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit. pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit. ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.

22a. Eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam signis conlatis secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi. consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License