Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIV

Caput VI

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

55. Principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet; nam neque senatus haberi neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus. postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt edictumque est ut omnes qui ex una familia essent supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret. provincias deinde consules prius, tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures evenerunt; sortiti praetores C. Scribonius urbanam, M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.

56. Nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci - praefectus is Pisis erat - allatae: Ligurum viginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse. itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate patrum in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae quae superiore anno conscriptae essent post diem decimum Arretii adessent: in earum locum se duas legiones urbanas scripturum. item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent. iis quindecim milia peditum et quingentos equites pro numero cuiusque iuniorum discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. Fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut veteres dimitterent milites cum in provinciam venissent. cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent uti causas cognoscerent eorum quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Semproni discusserunt, in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse decrevit senatus: tribunos plebei non placere causas militares cognoscere quo minus ad edictum conveniretur. adiecerunt etiam ut socii nominis Latini qui in exercitu P. Ti. Semproni fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset si quos ei videretur milites scriberet armaretque et duceret secum, dimittendique ei quos eorum quandoque vellet ius esset.

57. Postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit ut de iis quae cum decem legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret: id eos facilius facturos si legatorum verba qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent audissent. eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent. esse autem tria genera foederum quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse; alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; tertium esse genus cum qui nunquam hostes fuerint ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant: eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se quod Romani aequum censeant leges ei dicere quas Asiae urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent; cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

58. Ad ea Quinctius: 'quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae: unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et tueri quas habeant et novas complecti.' enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, <cum> quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit: quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere Asia, quae nunquam eorum fuerit? amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. ad haec Quinctius 'quandoquidem' inquit 'honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius liberas velle omnes quae ubique sunt Graeciae urbes an servas et vectigales facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque nunquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint liberare in animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae'.

59. Cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, 'quin mittimus ambages?' inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, 'alteram ex duabus condicionibus quae modo diserte a Quinctio latae sunt legite aut supersedete de amicitia agere'. 'nos vero' inquit Menippus 'nec volumus nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minuatur.' postero die Quinctius legationes universas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum. tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent: tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium P. Villium P. Aelium.

60. Vixdum hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

61. In hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. edit nomina eorum quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis qua de causa venisset cognoverunt. et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in occulto concoqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes vocari Aristonem debere et quaeri quid venisset et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; privatos suo periculo peccaturos, rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse. vocatus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime haesitabat quod cum Barcinae solum factionis hominibus conlocutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis quo frequenter commeent eventurum. dilata eo die res est. Ariston Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat Aristonem privatim ad neminem, publice ad seniores - ita senatum vocabant - mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum deferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

62. Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter conloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia vocant eam regionem: ora est minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Lepcis: ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec navem eius custodissent. de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio victor agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et confessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum: quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere. neque eum de quo agatur probare eos posse non modo semper ex quo ceperint sed ne diu quidem [eos] possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret. responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam videtur tempori aptum fuisse integro certamine eos relinqui; nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License