Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXV

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

31. Dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent. minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia cum reddi obsidem filium Philippo allatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana allatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus princeps Magnetum factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant. adversus eos ita disserendum erat ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse, tum eam civitatem praecipue; ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset. Magnetarchen summum magistratum vocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse quae fama volgata de reddenda Demetriade Philippo foret: id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi Magnetum invocaret. hac voce perterritis omnibus Zeno ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam civitati adsignarent: suo quemque periculo furere. Magnetas non libertatem modo sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere: nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros quam ut Romanam amicitiam violarent.

32. Huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim et id magis in dies Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso forte tempore Thoas princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestres navalesque copias commemorando: ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum advehi auri ut ipsos emere Romanos posset. apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis deferebantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus qui Graeciam Asiamque incolerent ait integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: sua quemque habiturum fuisse neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura. 'nunc quoque' inquit, 'si modo vos quae incohastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. ea autem in libertate posita est quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.' Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia essent, verbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

33. Multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium. hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est: aut enim moturum aliquid aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium de quibus ambigeretur disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho, lanistis Aetolis, non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros quam qui movissent. haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum; nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri, aliud in praesentia quod magis instaret praevertendum sibi esse dixit: decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum. tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.

34. Quinctius legatique Corinthum redierunt; inde ut quaeque de Antiocho <adferrentur excipiebant. Aetoli ne> nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem - ita vocant sanctius consilium: ex delectis constat viris - id agitabant quonam modo in Graecia res novarentur. inter omnes constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle. Aetoli consilium cum rei <tum> spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. singuli in singulas principes missi sunt Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit. litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, <in> contionem frequentem accierunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit, et pro se quisque revocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu - et erat tum praefectus equitum - specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. postquam portae adpropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos, itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium. ibi una ex turmis ad portam relicta ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi qui principes adversae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.

35. Lacedaemone non urbi vis adferenda sed tyrannus dolo capiendus erat; quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum. causam mittendi ad eum habuerunt quod fatigabat precibus ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites. iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam quam sua quisque opinione praecipere posset crederent missos esse: quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id quamvis inopinatum, temerarium, audax oboedienter exsequendum parati essent ac pro eo acciperent tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit: Antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis viris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. Aetolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere advenienti regi voluisse. Nabidi quoque et ipsi faciendum esse ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret. consuetudine leviorem laborem fore et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere. satellites tyranni media fere in acie consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema inuisens; in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant et qui venerant mille cum Alexameno. fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato quod res poposcisset recipiendi ad tyrannum. sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis 'agenda' inquit 'res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exsequi iussi estis. parate animos, dextras, ne quis in eo quod me viderit facientem cesset. qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.' horror cunctos cepit et meminerant cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laevo cornu veniebat. ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri: conligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. postquam adpropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat, iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus volnera pervenerunt, et priusquam <a> media acie succurreretur exspiravit.

36. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus est facta. nec movisset se quisquam si extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam; sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum qui fecerant sunt acta. dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli velut capta urbe quam liberasse videri volebant in praedam versi. simul indignitas rei, [ac] simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni. eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt. tum regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon - Minervae aereum est templum - congregati caeduntur; pauci armis abiectis pars Tegeam, pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.

37. Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset, evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit. iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum qui Romanae societatis erant, post T. Quincti legatorumque adventum, et Herodorum, Cianum mercatorem sed potentem Chalcide propter divitias, praeparatis ad proditionem iis qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam qua Demetrias per Eurylochum occupata erat habuit. Euthymidas ab Athenis - eum domicilio delegerat locum - Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium. inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. eas cum sescentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias adpropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret; ipse ceteras copias nocturnis maxime itineribus quanta poterat celeritate Chalcidem ducebat.

38. Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant; deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.
Sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur. eo miserunt qui orarent Eretrienses Carystiosque ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent: ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros, si Chalcidem habuissent; grave fuisse Macedonas dominos, multo minus tolerabiles futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus civitates movit et virtutem nuper in bello <et> in victoria iustitiam benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuventute erat utraque civitas armavit misitque. iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra. inde caduceator primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum quo suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnandos venirent. respondit Thoas dux Aetolorum non ad oppugnandos sed ad liberandos ab Romanis venire sese: splendidiore nunc eos catena sed multo graviore vinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere. ita digressi ex conloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improviso opprimerent habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere. Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audivit, et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.

39. Quinctius quoque his auditis ab Corintho veniens navibus in Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit. placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire. Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam, et ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit ut armaret iuventutem, et <Villium> ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis rem adgressurus. Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo multitudo Magnetum omnis cum se effudisset, quaesivit Villius utrum ad amicos an ad hostes venisse se mallent. respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos venisse eum, sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. altercatio inde non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita inrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit. at Quinctius nuntio ad praetorem misso ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License