|
8.
Haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui
aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod
ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit. legati Larisam ad
concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conveniendum
exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim venit. ubi
dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus
milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum
erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad
Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset,
monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane
animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant,
coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum
movit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is
extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum
fecisse; si videretur ei, moveret ex hibernis; se obviam processurum, ut, quid
agendum esset, consultarent.
9.
Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et
Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes, quod ob factum dictumve
Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut remoto exercitu per
legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret. eodem tempore quingentos
armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam
omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum
rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae
libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis
ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem
civitatis Pausaniam miserunt. qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari,
quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam
etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id
consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent,
extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne
paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli
tulisset, paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam,
et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis
intellegeret -- neque enim dubium erat -- in eventu eius urbis positum esse,
quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum
aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. primum impetum
oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes
caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt. revocati deinde
castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore
circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt,
cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum
timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese. nihil
deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam
misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens
exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent;
cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium. dimissi ab
rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos
Larisaeorum animos credebat.
10.
Intra decimum diem, quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem profectus cum
toto exercitu primo adventu cepit. inde Cierium et Metropolim et iis
circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis eius praeter Atracem et
Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus vel terrore
ceterarum expugnatarum vel beneficio praesidii dimissi vel exemplo tot
civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante
signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti
fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et
verecundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amynander cum Athamanum
iuventute occupat Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum
et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias vi cepit
<et> depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad
regem redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, supervenerunt. ibi
in diversum sententiae tendebant aliis vim adhibendam et non differendum
censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia adgrederetur urbis
sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc vires urbis
nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli
bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnatione urbium aptum. incerto regi
inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte
venerant, animos auxerunt. M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis
congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui
per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est,
pervenit. oppidum Gonni viginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus
saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro
copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem,
quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo
esse. itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab
Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos
receperunt se fines. Appius etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat
obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos
descendit; duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et
intra moenia praesidium Romanum cernebant.
11.
Rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi
filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset,
invitum se gravioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re
tamquam in media pace nuptias celebrat et relicum hiemis, oblitus, quantas
simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa
omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex
fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit. eadem omnis
praefectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant,
cepit luxuria; in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma
induit aut stationem aut vigilias servavit aut quicquam, quod militaris operis
aut muneris esset, fecit. itaque principio veris, cum per Phocidem Chaeroneam,
quo convenire omnem undique exercitum iusserat, venisset, facile animadvertit
nihilo severiore disciplina milites quam ducem hibernasse. Alexandrum inde
Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse
Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit. consilio principum
Aetoliae habito via, quae praeter Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum,
suis, qui per Maliacum sinum veniebant, occurrit. ibi Mnasilochus princeps
Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed
Clytum etiam praetorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam
adduxerat. is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad
defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae classis, quae cum
Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est adgressus. nam cum in
concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus, qui arma
ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis
occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose concitari,
satis esse quingentorum hominum praesidium. eam iuventutem nactus, trecentis
Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat, ut pro obsidibus
futuri venirent in potestatem regis.
12.
Per eosdem dies legati regis Medionem venerunt; quibus auditis cum in contione,
quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana
societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media visa est Clyti
sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo, ut
Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam
legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam
missis, qui regem admovere copias iuberent, ipsi terebant tempus. itaque vixdum
iis egressis [legatis] Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et
trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad
arma vocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et aliis sua
voluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem
convenerunt. quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae
clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt. Thyrreum a Medione profectus
est Mnasilocho eodem et legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus
cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim haud perplexo responso,
nullam se novam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum
accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt. et peropportune ad
confirmandos Acarnanum animos Cn. Octavius missus a Quinctio, cum praesidium et
paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus
fuerat, accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M'. Acilium consulem
iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse. hunc
rumorem quia similem veri tempus anni maturum iam ad navigandum faciebat, rex
praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo
abscessit et per Aetoliae ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.
13.
Sub idem tempus M. Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis
congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam
misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna regressi,
principio veris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acarnania tum
Antiochus erat. advenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est
adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit. inde Atracem
cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta
oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit. sub adventum
Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese,
ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt. erant
autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde
Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus
quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt
ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet. quibus ille satis
ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi
se potestatem commissurum non esse. postquam apparuit vi agendum, quia
videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire
placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.
14.
Per eos forte dies M'. Acilius consul cum viginti milibus peditum, duobus
milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam
ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum venit.
adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium
regium et cum iis Athamanes. ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. ibi
primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; cui
decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem
eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae
ioco appellavit. deductus inde ad consulem custodiri iussus <est> et haud
ita multo post in vinculis Romam missus. cetera multitudo Athamanum aut militum
Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat,
Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. consul
Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere ab Cierio
et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus Athamanum
praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus
spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis.
et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis
munificentiamque commemorantes, et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos
in fide continuisset, veritus, ne traderetur Philippo iam pridem hosti et
Romanis merito tunc propter defectionem infensis, cum coniuge ac liberis regno
excesset Ambraciamque se contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque
Philippi concessit. consul ad reficienda maxime iumenta, quae et navigatione et
postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, velut renovato
modica quiete exercitu Crannonem est progressus. venienti Pharsalus et Scotusa
et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. ex iis
interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentis Philippo tradit, ceteros
inermes Demetriadem remittit. Proernam inde recepit et quae circa eam castella
erant. ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus,
super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et
itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit. consul
primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore;
postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus
circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque eam cepit. tum clamore
ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex silvis insidiatorum caedes
facta est. ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem pervenit, inde
Hypataeorum agros vastavit.
|