Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVII

Caput II

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

4b. Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.

5. Magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiavit, ut ante lucem armati paratique essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit. ibi partim divendita partim divisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiva essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus. cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries admovebatur, et cum quaterentur muri, nihil adversus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.

6. Multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam venire. cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul veniebat. iam in sinum Maliacum venerat; et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Amphissam ducit. sub adventum eorum oppidani relicta urbe - iam enim magna ex parte moenibus nudata erat - in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam virtutis bellicae monumenta reliquisse. perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam novo cum icti Aetoli essent - nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant --, referre ad suos dixerunt velle.

7. Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeviretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum vellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra civium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam; levari per multos casus tempore interposito praesentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt. et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
Tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit. in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle. et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit. haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum. inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum perventum est.

8. Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque - nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur - certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit. ipse in Phrygia hibernavit undique auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos. filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis venit. is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Livium, ut quinque milia militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra paucos dies averterunt.

9. Inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus. gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit. tum vero liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta navibus miserunt. iam Livius a Canis cum triginta navibus <suis> et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, praepararet, quae opus essent. in portum, quem vocant Achaeorum, classem primum advertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Minervae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem civitatis suas, benigne audivit. inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deae venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. nemo eorum violatus est. mox universus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.

10. Dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus - erat autem exul Rhodius - cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret. mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem <eius> partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege viveret, commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios navalis ad classem frequentis habiturum; subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audivit, eam ipse extemplo habuit, partem navium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, <ipse ad Panhormum mansit,> ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.

11. Forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam [ad Sipylum] missum; perpaucas naves subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem administratam esse. haec ne pro veris audirentur, animus errore et spe vana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet. tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos. Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit. superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant. Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt. sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License