Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVII

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

20. Per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt. veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt. ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem <qui> procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos, non infrenatos magna pars habebant equos; paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare. aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diophanes quietos aliquamdiu suos, velut ad spectaculum modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium improviso invadit. non homines solum sed equi etiam territi, cum vincula abrupissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt. pauci stabant impavidi equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro numero equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites vero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt. caedes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto - spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae etiam - in praesidium urbis redit.

21. Postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes quingentis passibus longius ab posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt. per multas horas intenti utrimque velut iam futurum impetum expectavere; postquam haud procul occasu solis redeundi in castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine ad iter magis quam ad pugnam composito coepere. quievit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit; trepidantesque et vix ordinem agminis servantes in castra compulsi sunt. haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno movere castra coegit.
Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit; depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum, expugnavit.
Cotton et Corylenus et Aphrodisias et Prinne primo impetu captae sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit. Seleucus in ora maritima permanens aliis terrori erat, aliis praesidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo, inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchium vocant - imminet urbi Phocaeensium --, appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque - egregie autem exornata insula erat --, cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt. eam divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.

22. Inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt. ibi M. Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additae huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae naves. profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant, praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri.

23. In confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est; ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni - medium enim aestatis erat --, ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt. cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse. tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt. utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt. ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naves. Rhodii longo agmine veniebant; prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

24. Sed momento temporis et navium virtus et usus maritimae rei terrorem omnem Rhodiis dempsit. nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia nave uno ictu demersa; itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumvenisset, ni signo sublato ex praetoria nave, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu vicerant naves ad opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentis, viginti paulo amplius integras abscedentis, e turri praetoriae navis silentio facto 'exsurgite' inquit 'et egregium spectaculum capessite oculis.' consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium [ac] prope una voce omnes, ut sequerentur, exclamaverunt. ipsius Eudami multis ictibus vulnerata navis erat; Pamphilidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti, ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne tum quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet; et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.

25. Magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum; et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus <metusque inde>, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor navibus tectis ad eam classem, quae circa Patara erat, miserunt. Antiochus non civitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: venire eos ad omnia regna tollenda, ut nullum usquam [orbis] terrarum nisi Romanum imperium esset; Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis velut continens incendium pervasurum; ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset. his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam civitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset. maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit et edocuit, quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.

26. Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat, visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset. erat tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus navibus suis consuli obviam in Hellespontum profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta. his fretus, Polyxenida cum classe ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium ducit. id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a vetere Colophone duo ferme milia passuum. et ipsam urbem suae potestatis esse volebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra marive ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidae ad rem gerendam fore. igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit. quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt. Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se provocatum, potestatem pugnae facturum esse, et turpe existimabat Eumenis classem adiuvare consulem ad traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum, cunctique instare et [dicere]: quanto satius esse vel socios obsidione eximere vel victam iam semel classem iterum vincere et totam maris possessionem <hosti> eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.

27. Profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae onerariae derigebant cursum. circumvecti ab urbe ad aversa insulae - obiecta aquiloni ad Chium et Erythras sunt - cum pararent traicere, litteris certior fit praetor frumenti vim magnam Chium ex Italia venisse, vinum portantes naves tempestatibus retentas esse; simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne praebuisse, quinque milia vasorum vini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem repente avertit, aut volentibus iis usurus commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse ratus institit sequi; apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda revertentes postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt. et celeritate superabant levioribus et ad id fabrefactis navigiis, et propiores terrae erant; itaque priusquam appropinquaret classis Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naves, ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artae semitae aditum habet, a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naves, promineant. circa ea appropinquare non ausae naves, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem trivere. tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere et in portu, qui ab tergo urbis est - Geraesticum ipsi appellant --, navibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

28. Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt. quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem; si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu stare, ipse adversus Myonnesum in insula - Macrin nautici vocant - ancoras portu occulto iecit. inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci: promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire. [inde] nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis navibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere. quod non vanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent; et inter alia id quoque movit praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho stativa habente.

29. Traducta classe ad urbem ignaris omnibus egressi milites nautaeque sunt ad commeatus et vinum maxime dividendum in naves, cum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo ante visas quasdam moveri tamquam ad profectionem naves. re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent; tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naves. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe naves cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naves est. vix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus divisis Aemilius cum praetoria nave primum e portu in altum evectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent et, ut quaeque parata esset, exiret navis. ita et explicuere ordinem primae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, velut cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere. et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset. quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naves - et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe --, aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.

30. Iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naves pugnabant, ex quibus Rhodiae duae et viginti erant; hostium classis undenonaginta navium fuit; maximae formae naves tres hexeres habebat, duas hepteres. robore navium et virtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit. nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant. plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur. dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus - et erat secundus petentibus Ephesum ventus - capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt, ceterae incensae aut demersae. Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram; inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat navis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License