IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
31.
Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri
diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis,
deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. non enim tueri solum
Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota
hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo
tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam tantum
hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione
abscessit et Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui
auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum
iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante
portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset,
Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat. ibi naves
in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus
Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis
navalibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre praevertere ad
traiciendas copias consulis [iere]; atque eo quoque functi officio, tum demum
Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris intimo
posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum
spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut
cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet;
inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota
distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos
portus tutissimos habet. qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant,
quia ingentem vim navium capit; alter prope ipsum Lamptera est.
32. Hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedificiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum praetor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi. haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. ab hac voce velut signo a praetore dato ad diripiendam urbem passim discurrunt. Aemilius primo resistere et revocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. postquam ira et avaritia imperio potentiora erant, praeconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se convenire iubet, ne violarentur; et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.
33. Per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque finis, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse. id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi. paucos dies stativa habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine viae, relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perveniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis velut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu traiecere. ea vero res Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant. stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant. idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.
34. Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra venerat Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumventum ab regiis navibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse. illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse. ob haec cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is venit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.
35. Advocato frequenti consilio legati verba sunt audita. is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint; impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano. hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa teneri posse; quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae legato magna ad pacem impetrandam videbantur, parva Romanis visa: nam et impensam, quae in bellum facta esset, omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.
36. Legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim - sic enim imperatum erat - P. Scipionis temptare animum est conatus. omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens <est> pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ad ea Scipio: 'quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam eius, a quo venis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli eventu petituri eratis; concesso vero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro privato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.' nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.
37.
Consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset,
Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit. inde
Ilium processit, castrisque in campo, qui est subiectus moenibus, positis in
urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et
Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos
praeferentibus et Romanis laetis origine sua. inde profecti sextis castris ad
caput Caici amnis pervenerunt. eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto
reducere classem in hiberna Elaeam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus
superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset
principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parva manu contendit.
ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus
iusserat consul, in eadem stativa rediit. inde plurium dierum praeparatis
cibariis consilium erat ire ad hostem, priusquam hiems opprimeret.
Regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem
aegrum Elaeam delatum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit. non animo
solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque
tandem complexu filii 'renuntiate' inquit 'gratias regi me agere, referre aliam
gratiam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in
castra me redisse audierit.' quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim
milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen
Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos belli eventus omnis
fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa
Magnesiam, quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus
vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam
cum duxisset, extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum
turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.
38. Consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit. inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. eo mille ferme equites - maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti - tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. primo turbaverunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret <et> Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere; aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo <a> munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis occisis, centum ferme captis. per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.