Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVIII

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXXVIII

Caput I

1. Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam - id enim caput Athamaniae erat --, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum. Non diffidere sibi facile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore. Quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. Quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium. Hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. Ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. Undique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.

2. Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit. Ibi relicta maiore parte exercitus - neque enim ad tanta itinera sufficerent - cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit. Inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem; quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra. Ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viae . Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat, et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum. Haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur; postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint. Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pavore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. Postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

3. Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. Pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta - nam fuerat quondam Aetolorum - eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. Hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. Quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati. Iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse. His persuaserunt, ut per Epirum duceret.

4. Consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae vocant. Vrbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat. Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum. Praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.

5. Consul iam munimentis,quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. Tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem. Arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit; deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. Inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, ex composito repente opera est adgressus. Id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.

6. Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. [uno in loco] ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum. Ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fovebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum. Haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam <ab> ipsis ceciderant, interfectis. Quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse. Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant. Iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.

7. Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. Et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus marituma Aetoliae vastabat. Adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. Itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. Cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro pervenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. Nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. Per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. Scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt. Inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.

8. Cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem venerunt. Nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus vastari, nec Aetolos ad tria simul diversa bella occursantis sufficere, convocato concilio Aetoliae principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiae decurrererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phaeneas et Damoteles quod e re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. Ad ea consul respondit magis saepe quam vere umquam Aetolos pacem petere. Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere vellent. Ad ea adiecturum etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.

9. Adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent. Clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum custodiendi deducuntur. Haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulaverat, quam pro Aetolis sollicitus. Per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post adventum agi coeptum est de pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. <ad> id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis. Et Aetolos C. Valerius, Laevini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuvit. Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein <Aetolis condiciones pacis dictae:> quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis; captivos perfugasque redderent Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset. Haec quamquam spe ipsorum aliquanto leviora erant, petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum est. Parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. Signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque; nihil praeterea tactum violatumve.

10. Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium - viginti duo milia ab Ambracia abest - castra posuit. Eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, venerunt. Inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. Praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur movisse; qui vulgata similitudine, mari tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.

11. Diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt. Fuerunt autem hae: 'imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conservato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neve ulla ope iuvato; hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur; obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis leges esto.' De pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule convenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret. 'Quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postve eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum sunto.' His legibus foedus ictum cum Aetolis est.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License