|
17.
Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat; necdum ad singulos,
quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus inter
ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne
quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa
possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant: Romani
veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen
omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde patres
incessit ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa
civitatium inritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur
aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem
inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias
creatis qui summae rerum praeessent consociant. Decem imperitabant: unus cum
insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur
imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque intervallum regni fuit. Id ab re
quod nunc quoque tenet nomen interregnum appellatum. Fremere deinde plebs
multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem
et ab ipsis creatum videbantur passuri. Cum sensissent ea moveri patres,
offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate
populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent. Decreverunt enim ut cum populus
regem iussisset, id sic ratum esset si patres auctores fierent. Hodie quoque in
legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius, vi adempta: priusquam
populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
Tum interrex contione advocata, "Quod bonum, faustum felixque sit"
inquit, "Quirites, regem create: ita patribus visum est. Patres deinde, si
dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient." Adeo
id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent
iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret.
18.
Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis
habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis
divini atque humani iuris. Auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius,
falso Samium Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae centum amplius
post annos in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona
iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi
eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? Aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset?
Quove praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque pervenisset?
Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis
instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi
veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine
Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto
videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum
aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio
regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum
adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure, cui deinde
honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in
lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius capite velato sedem
cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt.
Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad
occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse
dixit; signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo finivit; tum
lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus
est: "Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput
teneo regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines
quod feci." Tum peregit verbis
auspicia quae mitti vellet. Quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.
19.
Qui regno ita potitus urbem novam conditam vi et armis, iure eam legibusque ac
moribus de integro condere parat. Quibus cum inter bella adsuescere videret non
posse -- quippe efferari militia animos --, mitigandum ferocem populum armorum
desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit,
apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos
significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio
consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di
dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace
terra marique parta. -- Clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac
foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne
luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat,
omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem
efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est. Qui cum descendere ad animos
sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria
congressus nocturnos esse; eius se monitu quae acceptissima dis essent sacra
instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere. Atque omnium primum ad
cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem quia tricenos dies
singulis mensibus luna non explet desuntque sex dies solido anno qui
solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita
dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis
omnium annorum spatiis dies congruerent. Idem
nefastos dies fastosque fecit quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum
erat.
20.
Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat,
ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in civitate
bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos
ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur flaminem Iovi adsiduum sacerdotem
creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. Huic duos
flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino, virginesque Vestae legit, Alba
oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. His ut adsiduae templi
antistites essent stipendium de publico statuit; virginitate aliisque
caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo
legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen;
caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes
carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit. Pontificem deinde Numam
Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque
attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque
unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque
sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne
quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo
turbaretur; nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria
placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus
alIove quo visu missa susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda ex mentibus
divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae
suscipienda essent.
21.
Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et
animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum
interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora
imbuerat ut fides ac ius iurandum [proximo] legum ac poenarum metu civitatem
regerent. Et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent,
tum finitimi etiam populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad
sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut
civitatem totam in cultum versam deorum violari ducerent nefas. Lucus erat quem
medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.
Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat,
Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria
essent. Et [soli] Fidei sollemne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis
curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere,
significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.
Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis quae Argeos pontifices vocant
dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus
haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille
bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa
tres et quadraginta. Cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat
civitas.
|