Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XL

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XL

Caput I

1. Principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. dilectus habere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites. hi duo consulares exercitus essent. scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispaniam utramque quae ducerentur, quattuor milia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est.

2. Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit, fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit. itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt. simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis * * aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.
Per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.
Legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis est legatos ad eas res visendas senatum missurum.

3. De Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius quam necesse esset facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare. iam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam appellata Paeonia est, traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur. his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.

4. Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes. Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent. Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una vindicta est. viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.' et hostes aderant et auctor mortis instabat. alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.

5. Huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. tum Perseus 'quid ista prosunt?' inquit. 'nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi <in> fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent'. his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.

6. Forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis posterior ad laevam viae ponitur: inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam [duas] acies concurrere ad simulacrum pugnae. regii iuvenes duces ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.

7. Convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur. ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur. huius rei ignarus Demetrius 'quin comisatum' inquit 'ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire. etsi causa apparebat - nam ab iis pulsatum convivam suum audierat --, infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet. Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in convivium redit, totius rei ignarus.

8. Postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui cum pater 'satin salve?' et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, 'de lucro tibi' inquit 'vivere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.' cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, 'atqui si aures praebere potes' inquit, 'manifestam rem teneas faciam.' enimvero se Philippus dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuvenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo volutans inambulavit. postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. ibi cum consedisset, 'sedeo' inquit 'miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus. iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem. sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim. quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus evertissent. meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque: eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt, patris patrique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit. neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis. eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. nihil cari, nihil sancti est. in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut veri potestis aut libet comminisci: reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.' haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit.

9. Tum Perseus 'aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saevires, nec adeo vilis tibi vita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus <sit> impune. itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in vicem <animis> iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil a gladiis nocte periculi mihi futurum fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis venientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat venisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, [rem] pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.

10. Exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias evito. quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. at in Macedonibus satis praesidii est. vidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?

11. Quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant. haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moveo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. superstes - et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit - hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.'

12. Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est. 'omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. circumventum, solum, inopem invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quaereretur, utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me venisse? nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem? nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam [in] aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?

13. Exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum vias in unum diem contulit. volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; volui, cum ad cenam invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus, convivii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit. nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres? cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eodem die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam vitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque vitaturum existimabam?

14. Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus. tu quoque velim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam - pravo forsitan - gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio', inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.' si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur. quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? si clam, quis ordo consilii fuit? convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

15. Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? 'cur usquam [regni] tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?' haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre [indignus] omnibus videar. id enim vitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen vertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reservatur: pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine advocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serves, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?'

16a. Dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam <ac> mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License