Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XLII

Caput V

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

55. Consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope inuii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit; cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos. postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignoruntium opportunitates suas accessit. sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit. inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim - Scaeam vocant --, super Peneum amnem posuit castra. per idem tempus Eumenes ad Chalcidem navibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem venit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus. et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque - adeo parva erant - in oblivionem adducta. Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar erat, quantum ab tota gente equitum venerat, et Thessalorum, <quorum> omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.

56. Sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui navibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a moenibus abscessit. haec soluta obsidio locum alteri novae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor. ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes. has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem navibus venit, Alope Pthiotica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.
Cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum <agrum> misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, * * * * praedam quidem praeterquam hominum - pecora autem maxume omnis generis fuere - divisit ad epulandum militibus * * *.

57. Sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem. consultantibus, quid agerent - aderant autem Eumenes et Attalus in consilio --, trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant. interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus <hora> ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum - Cassignatus praeerat - et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. constitit rex, incertus, quantae <hostium copiae> essent. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum <via> omnis sine aqua et plurimi pulveris erat; advectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.

58. Postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit. inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa, equitatum omnem levemque armaturam ad castra hostium ducit. visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit. et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit. minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quam Callinicum vocant. laevo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines levis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses; huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat. proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi. medius omnium rex erat; circa eum agema quod vocant, equitumque sacrae alae. ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant. consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit; pro vallo instructi sunt. dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis; sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat <et> eiusdem gentis levem armaturam; mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.

59. In hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto. primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, ut usu belli et ingenio inpavida gens turbaretur * * gladiis hastas petere pedites * * nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere. Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, <qui a laevo> cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt. nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. cum victor equestri proelio rex * * * * parvo momento si adiuvisset debellatum esse, et opportune adhortanti supervenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Evander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato Evandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

60. Cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti. postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim superfixa <hastis> capita hostium portantes redierunt. apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes <consuli> suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moveri flagitio timoris fatendi; victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit. rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens pavor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat. et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab iis fugae terrorisque principium ortum; secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, <Romam missi>. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.

61. Ad regem spolia caesorum hostium referebantur. [dona] ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit. 'praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis. equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante divisimus inter vos. nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt. sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.' et qui vicerant, alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem <optabant. contione> dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum <eunti>.

62. <Romani> non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti. per eos dies consilium habenti regi de summa <rerum>, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe vana evectus in casum inrevocabilem se daret. modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse. mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset. neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna <posse, neque> spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum. quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes. numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque <ut> plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum <quam> primum. haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis. responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius. haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris <Romani> moris pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere; ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam - quippe ex fiducia virium esse - timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.

63. Fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti <Persei>, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
Eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant. nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc <saxis ingentibus, nunc> libramento plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant. cum operibus lentior <oppugnatio> esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri erat, <corruerat>, duo milia militum delectorum admovit, <ut> eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. haud segniter oppidani vim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent. quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obvios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt. fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis. inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit. his gestis in Boeotia ad mare ac naves redit.

64. Cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium stativa dierum aliquot habuit. ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas miles instructus erat. <tum vero pudore coeptae temere> et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus [et] extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.
Demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent. ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem, quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce <in> imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper <Perseus> in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil movebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

65. Inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra movit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum <mille> equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inproviso adgressus est Romanos. iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus. ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus teli inventum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti; huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit. consulis latera tegunt Eumenes <et> Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

66. Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus. Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, <dum> utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus <in> praeceps inpedimenta - neque enim aliter via aperiri poterat --, iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus. vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae [quoque] prope similem trepidationem fecit, ut, <si> hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. nec incruentam victoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.

67. Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxume militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare. cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, <et> Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam vocant, cepisse. itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
Consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta, Larisam redit. inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit. ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant: a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae res, Thebani vexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant. et <ad> horum preces <et> quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License