Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XLIII

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XLIII

Caput I

1. Eadem aestate qua in Thessalia [haec gesta sunt], * * * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit. Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit. Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. Ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. Ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum. Tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. Enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso[que] itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret. Decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. Legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fulvius, P. Marcius Rex. Metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.

2. Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. Ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur. Cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos vellent, sumendi potestatem faceret. Vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. Quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F. Scipionem, L. Aemilium L. . Paulum, C. Sulpicium Gallum. Cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. Bis ampliatus, tertio absolutus est reus. Dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi M. Catonem et [P.] Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. Ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat. Gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. Fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare; auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur. Ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensumas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.

3. Et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit. Ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. Senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse libertinorumque appellari. Eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses venerunt. Gulussa prior in senatum introductus et, quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua praeterea vellent imperare, praestaturum merito populi Romani est pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium caverent: classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis et adversus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. Hanc iniec...

4....tis tantum exinde pavorem ingressi castra, ostentantes capita fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque conplures eo nuntio audito in deditionem venerunt. Quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit. Haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret. Id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit. Invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse; causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. Vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse. Indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. Et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem aecum censere.

5. Eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellae ad senatum delatae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili venerunt. Frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse. Sub idem tempus Carnorum Histrorumque et Iapydum legati venerunt: duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. Inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; caedes passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. Et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea, quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare. Sed indicta causa damnari absentem consularem virum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit; ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere vellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat. Nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset. Munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt; fratri reguli haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque. Haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. Legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T. Memmius.

6. Multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt. Primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil, [quod] praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. Donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. Hoc [et] Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. Pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. Ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. Munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi. Et ex Africa legati simul Carthaginiensium [et Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium] tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. Item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse. Gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.

7. Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum [suorum] quam apud Romanos militare, responsum est, si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. Interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum revocarent. Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; ultimae necessitatis extemplo visa res, in qua ita adfecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset. Cum sibi nihil vivi relicum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret. Quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. Qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum incolumes esse. Apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse; libera corpora in servitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. Nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.

8. Accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese. Ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'. Iuventius Talna et Cn. Aufidius. Ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. Senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse. Quae facta [a] C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum navalium neminem praeter magistros, in hospitia deduci aequum censere. Haec Hortensio iussu senatus scripta. Munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perueherent. C. Lucretium, ubi dies, quae dicta erat, venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt. Comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.

9. In Liguribus eo [anno] nihil memorabile gestum. Nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit. Sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adit. Nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. Suspectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. Itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium navium insulae praeerat - duo milia militum in eas naves sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit --, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum [cum] quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. Qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum [ex] vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.

10. Haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat. decem milia civium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium. Inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias admovisset, paratos fore, qui proderent urbem. Et operae pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum. Spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis qui venerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. Die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra. Quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad praesidium castrorum relictis. Inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt. Crevit neclegentia, postquam neminem armatum in muris viderunt. Ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus personabat. Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. Itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt. Quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit. Ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.

11. Haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita. Propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. Interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. Creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio. Post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito. Designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. Hi, quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. Exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. Ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna [ex parte] tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. Consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia. Hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus... pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Livius Salinator. In locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License