Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XLV

Caput I

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XLV

Caput I

1. Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras <reddidisse> dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.

2. Postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret: de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, <venissent>. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae <copiae> peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset - omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem --, hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.

3. Ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani [et] Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit. indictae a consule sunt in ante <diem> quartum et tertium et pridie idus Novembres.
Tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse; ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos.

4. Per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens <in> aerarium rettulit.
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos <ei allatae sunt. quos cum flentes ac sordidatos> cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum accivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non viribus suis tutus esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset; itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.

5. <quae> dum aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, <cum> conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. permisso 'utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse?' cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, 'cur igitur' inquit 'polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et, cum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sint purae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?' nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Evandrum Delphis prope perpetrata caedes. itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat - regem ipsi appellant --, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Evandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si confideret Evander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. Perseus sevocato Evandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Evander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Evandrum iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Evandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracae Evandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Evandrum sibi ipsum mortem conscisse.

6. Ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos. pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum <in> lembum ad Cotym deveheret. Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae <per> posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit. Oroandes tantum <moratus>, dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat. postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, <quae> aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum <in> templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans. in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.

7. Secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato <litteras> praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique <ceterorumque>, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu <cum> filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent. consurrexit consul [et] iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere iussit.

8. Prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: 'si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, <quod fuit> consilium, quorum et vim <in> bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?' nec interrogatus nec accusatus cum responderet, 'utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorumque casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.' haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis 'exemplum insigne cernitis' inquit 'mutationis rerum humanarum. vobis hoc praecipue dico, iuvenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit. is demum vir erit, cuius animum neque prosperae <res> flatu suo efferent nec adversae infringent.' consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.

9. Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio <L.> Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos. Macedonum <gens> obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragravit. tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum <in> multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

10. Victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui Deli in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt - iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat - orantes, ut Rhodum deveherentur: pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent quaeque agerentur Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre. diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur, voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent. C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit: eos, venalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum versura. cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores verterat. itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse conuincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt. legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam <Popili effecerat asperitas>.

11. <Cum> haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi validum relictum erat praesidium. apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum vellet, rursus exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. haec prudenter animadversa <a> maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuvit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari Antiochum conveniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiae et Graeciae civitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque adversus duos, quam ante adversus unum pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit; ipse primo vere cum exercitu Aegyptum petens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus tueretur et diceret potius, quid fieri vellet, quam hostis ex socio factus vi atque armis ageret, respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur; diemque praestituit, intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.

12. Postquam dies data indutiis praeteriit, navigantibus ostio Nili ad Pelusium <praefectis ipse> per deserta Arabiae <est profectus receptusque et ab iis, qui> ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim voluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius <senatus consultum> scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere iubet. quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac 'priusquam hoc circulo excedas' inquit 'redde responsum, senatui quod referam.' obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, 'faciam' inquit 'quod censet senatus.' tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. iam primum cum legionibus ad conveniendum <diem> edixit, non auspicato templum intravit. vitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreverunt. profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romae manserant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius dicere Romae - nam eam quoque sortem habebat - inter cives et peregrinos patres censuerant.

13. Et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis parvisse; gratulati dein de victoria sunt, quam ope sua> si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum <recepissent. responsum> ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis parvisset, gratumque id esse senatui populoque Romano: regibus Aegypti Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde <e> Macedonia allatae, quae victoriae laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis venisse. dimissis legatis <regiis> disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Apuleium Saturninum.
Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. advenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret. commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse <se> regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quae ibi proveniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere.

14. Responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum * <exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae> exigere. munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deveherentur; et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum. <ad> eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio * * * * *


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License