Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XLV

Caput II

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

15. In quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, - eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt - et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, * * * censendi ius factum est. hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse. neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id esse civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent. Esquilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos vendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, <ab> altero levata ignominia. petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum intercessit.
Eodem anno C. Cicereius aedem Monetae <in monte> Albano dedicavit quinquennio post, quam vovit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.

16. Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus censuere patres duas provincias Hispaniam rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat; et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res et bello turbatas et <in> statum alium ex regno formandas conposuissent. consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis <legionibus quinum milium et ducenorum> peditum et equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Iuventi Talnae inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fulvi Hispania citerior, <ulterior> C. Licini Nervae. A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat: <at> nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus. de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra et Lanuvi fax in caelo visa erat; et Calatiae in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificaverunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuventius praetores curarent danda.

17. Legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque <in> Illyricum. in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, <Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus,> C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli; tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat. his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem. <in> Illyricum autem hi nominati: P. Aelius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus - hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat --, P. Terentius Tuscivicanus, P. Manilius. moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo <quoque> tempore provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt. M. Iunio Pisae obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes, quae undique Romam gratulatum convenerant, introducere in senatum placuit, Q. Aelio <Gallia>. ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.

18. Omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela <populi Romani> esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem. metalli quoque Macedonici, quod ingens vectigal erat, locationes praediorumque rusticorum tolli placebat; nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse. ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore. <denique ne, si> commune concilium gentis esset, inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentem traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere. similia his et <in> Illyricum mandata. cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.

19. Inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque. exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant, haud paulo benignius, quam si ipse rex Eumenes venisset. adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria, quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua regnum in dubium adductum esset. suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant. <erant> enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent: eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio. itaque vix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare. eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus inposuisset. Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide vidisset: is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo: regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent. Attalum vero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum <sit> prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit. quid adtinere vim adferre rei sua sponte ad eum mox venturae? accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat; si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum, quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum. si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem <futuram> fuisse. sed enimvero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse? utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis propalam obnoxios fore; si totum, privatumne ergo maiorem fratrem, an exulem <esse> illa aetate, illa corporis infirmitate, an <ad> ultimum mori iussurum? egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Samothracum, velut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit. eos ipsos, qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.

20. Haec plus valuere in Attali animo. itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis, Aenum sibi et Maroneam petit. ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit. [ut] raro alias quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque <et> praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt. inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt. nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt, egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint; his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent. extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.

21. M'. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat, ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse. huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur. sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde <ex auctoritate> patrum ad populum latum, et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat: tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo * * * in adventum imperatoris * *

22. ' * * est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes <escendebamus;> nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis. et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent - nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani --: Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis? certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini. Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt. Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere <est> conatus. cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere. quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus. si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset? Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus. quemadmodum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt. numquam vestrae naves pugnavere sine nobis. <nos> nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem; quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi <sumus> regiae classi ex Syria venienti obviam ire. haec non gloriandi causa rettuli - neque enim ea nunc nostra est fortuna --, sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.'

23. 'Praemia et <Philippo et> Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus? pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus <aut> per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus. hoc enim legatos utroque <de> pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset. quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, armis, iuventute <nos> nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore. ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare fuimus. "quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?" hinc iam non, quod factum est, <sum> defensurus - non adeo insanio --, sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus. nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat. etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse. si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus. non praeteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur. sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quae apud vos, et apud Persea fuit. tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in Venerem proniores aliae sunt. Atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem. non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis. satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset. superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicavit. id enimvero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus.'

24. 'Quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, <et> verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt? voluntatis nostrae tacitae velut litem aestimari vestris inter vos sermonibus audio, patres conscripti: favisse nos regi et illum vincere maluisse. ideo bello persequendos esse credunt alii; <alii> vestrum voluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius civitatis ita conparatum esse, ut, si qui velit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur. his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes voluimus, quod arguimur - non distinguimus voluntatem a facto --, omnes plectamur: si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo, ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus. non estis vos illis infestiores, quam civitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt; alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti. ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat. cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro vobis pugnavimus. Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae nos absolvunt, una dubia est; ut gravior sit, illi de nobis <si> iudicarent, damnati essemus; vos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos <sit> laturus. si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus; omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit; procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur. hostis Rhodios esse Romani iudicare <possunt, facere non> possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.'

25. Secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae. infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuvit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum veri copiose, quae dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, <qui,> quae agerentur, scirent certioresque suos facerent. in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt. itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita volebant peti, ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset. praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset. nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. tunc utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret - nec enim timebant quemquam praeter Romanos --, sed quae ipsis Romanis minus suspectos. sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassenis Alabandensisque, qui Euromensium provinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu venerant, circa Orthosiam acie vicerunt.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License