Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XLV

Caput IV

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

36. His incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis <de> lege dicendi locus esset <et> ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho: obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam <rem> agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.

37. <Tum Servilius:> 'quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, vel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit. eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti <neque dixerunt seditiose quicquam> neque fecerunt. Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum <cum> visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem diceret inimico <et> eum ad populum accusaret. ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset. sed videlicet, cui <nullum> crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die <ad> accusandum L. Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit. quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit? duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a favore et odio, universi populi Romani; apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur. quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset "in statione severius et intentius stetisti; vigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere existi; ne victorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus." haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proxumo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit. itaque <apparvisset neque> accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse. transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.'

38. 'Equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis. non unius in hoc Pauli * * *. multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, * * * quam illi, qui triumphaverant; nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet --, militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur. satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper <a> vobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra <ne> exaequetur. haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. quis enim aut Africani aut Pauli similis esse <in tam> ingrata et inimica bonis civitate velit? si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque [et Macedonibus] triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt. si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.

39. Triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur? quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget "L. Anici, Cn. Octavi, utrum vos digniores triumpho esse an me censetis?" curru ei cessuri et prae pudore videntur insignia ipsi sua tradituri. et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii: Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima praeda, tam opulentae victoriae spoliis fiet? quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque> rex captus, ubi victori populo ostendetur? quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis? ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi <sumus?> et quidem non tantum <eum>, sed deos etiam suo honore fraudaturi? dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt. consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat: victor perpetrato <bello> eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit. pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. omnis illas victimas, quas traducendo in triumpho vindicavit, alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum * * * hominumque auctore Servio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur? rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, <in> circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decrevit potius quam Servius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi. ille nihil praeterquam loqui, et <id> ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et viciens cum hoste ex provocatione pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.' nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit. tum 'hoc quoque, quod ridetis', inquit 'in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit. ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad vos, milites, * * * *

40. Summam omnis captivi auri argentique translati <sestertium> milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur. alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coacervatum fuerat. itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives bellare cum Romanis coepit. ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; <post> currum inter alios inlustres viros fili duo, <Q.> Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus. pediti in singulos dati centeni <denarii>, duplex <centurioni, triplex> equiti. <alterum> tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent. sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, <duodecim> ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat. paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.

41. 'Quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et <quae> duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam. profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. a Delphis quinto die in castra perveni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia <castra> hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici; Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna videri eoque suspecta esse. maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volui fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret. itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captivos <captivus> ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum <escendi, alterum rediens> ex Capitolio prope iam expirantem inveni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat. duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.'

42. Haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex. senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil <detrahens habere sineret; Bithys, filius Cotyis,> regis Thracum, <cum> obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit. paucos post dies, quam haec <sunt> acta, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes. eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset. obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit. ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum. beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerva, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris. Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus. naves regiae captae de Macedonibus invisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.

43. Haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio Illyriisque. similia omnia magis visa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis conparari poterant. itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum. perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti. ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii. de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus. laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui. rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium reges traducti. relicum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.

44. Consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium. his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.
Intercalatum eo anno; postridie Terminalia <kal.> intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.
Eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque <Q.> Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium. cum praetor senatum ei, si vellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret. datus, qui circumduceret eum, <L.> Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae. tertio post die senatum adit; gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi solvere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret - ea vota pro victoria populi Romani esse --, et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum <a> populo Romano Galli possiderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus. itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; <si> is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse: si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum vellet populus Romanus. ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi velit, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. cum hoc responso Prusias est dimissus. munera ei ex * * sestertiis iussa dari et vasorum argenteorum pondo quinquaginta. et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut victimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare vellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberentur; et ut ex classe, quae Brundisi esset, naves longae viginti adsignarentur, quibus uteretur; donec ad classem dono datam ei rex pervenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus praeberet, donec navem conscendisset. mire laetum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum populi Romani accipere. haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obviam <ire> legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo insignia ordinis eius gerere; Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus, actumque in Asia bellum inter Eumenen et Gallos in....it

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License