|
32.
Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat
hique interregem nominaverant. Quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit;
patres fuere auctores. Numae Pompili
regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat. Qui ut regnare coepit et avitae
gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis
prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe
antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea
ex commentariis regiis pontificem in album elata proponere in publico iubet. Inde et civibus otii
cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem
abiturum. Igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant
animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent repetentibus res Romanis
superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum
esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et
praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo
tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud
facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse
Tullo regi aptiora quam Numae. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones
instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed
etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis quod nunc
fetiales habent descripsit, quo res repetuntur. Legatus ubi ad fines eorum
venit unde res repetuntur, capite velato filo -- lanae velamen est --
"Audi, Iuppiter" inquit; "audite, fines" -- cuiuscumque
gentis sunt, nominat --; "audiat fas. Ego sum publicus nuntius populi
Romani; iuste pieque legatus venio, verbisque meis fides sit." Peragit
deinde postulata. Inde Iovem testem facit: "Si ego iniuste impieque illos
homines illasque res dedier mihi eco, tum patriae compotem me nunquam siris
esse." Haec, cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obvius
fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis
concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos ecit diebus
tribus et triginta -- tot enim sollemnes sunt -- peractis bellum ita indicit:
"Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, vosque
terrestres vosque inferni, audite; ego vos testor populum illum" --
quicumque est, nominat -- "iniustum esse neque ius persolvere; sed de
istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum
adipiscamur."
Cum nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres
consulebat: "Quarum rerum litium causarum condixit pater patratus populi
Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis
Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari fieri
solvi oportuit, dic" inquit ei quem primum sententiam rogabat, "quid
censes?" Tum ille: "Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque
consentio consciscoque." Inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior
eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri
solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum
ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: "Quod populi
Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium
fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis
iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit conscivit ut
bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum
Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque." Id ubi dixisset, hastam
in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum
indictum, moremque eum posteri acceperunt.
33.
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo
conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem
regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis,
multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum
circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium
montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum. Additi eodem haud
ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. Politorium inde rursus
bello repetitum quod vacuum occupaverant Prisci Latini, eaque causa diruendae
urbis eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset. Postremo omni
bello Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, varia victoria
pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat,
et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis
signa contulerat. Ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit;
inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in
civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae
sedes. Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium
esset. Id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum
primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud
parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, cum in tanta
multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora
clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe
imminens foro aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit sed etiam ager
finesque. Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in
ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello
gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
34.
Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit
cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis -- nam ibi
quoque peregrina stirpe oriundus erat -- facultas non fuerat. Demarati
Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte
consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns
fuerunt. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater
moritur uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes filio pater; qui cum,
ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero
post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum divitiae iam animos facerent, auxit
ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata et quae haud facile iis in
quibus nata erat humiliora sineret ea quo innupsisset. Spernentibus Etruscis
Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit, oblitaque
ingenitae erga patriam caritatis dummodo virum honoratum videret, consilium
migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissima visa: in novo populo,
ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac
strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et
Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet ut
cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset. Sublatis itaque rebus
amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi ei carpento sedenti cum
uxore aquila suspensis demissa leviter alis pilleum aufert, superque carpentum
cum magno clangore volitans rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte
reponit; inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil,
perita ut volgo Etrusci caelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare
complexa virum iubet: eam alitem ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse;
circa summum culmen hominis auspicium fecisse; levasse humano superpositum
capiti decus ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum
portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum
edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse
fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque quos poterat sibi
conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est.
Notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in
familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis
bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis
regis testamento institueretur.
|