|
41b.
Itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius celata morte per speciem
alienae fungendae vicis suas opes firmavit; tum demum palam factum est
comploratione in regia orta. Servius
praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, voluntate patrum regnavit. Anci
liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut vivere regem et tantas esse
opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
42.
Nec iam publicis magis consiliis Servius quam privatis munire opes, et ne,
qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se
Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti
Tarquiniis iungit; nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis quin
invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret.
Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus -- iam enim
indutiae exierant -- aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et
fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu
patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad
pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita
Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter gradus
dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. Censum enim
instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia
non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes
centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
43.
Ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit
centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes appellati;
seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent;
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut
tegumenta corporis essent: tela in hostem hastaque et gladius. Additae huic
classi duae fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut
machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et
septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque,
viginti conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro clipeo et praeter
loricam omnia eadem. Tertiae classis in quinquaginta milium censum esse voluit;
totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis
quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae. In quarta classe census quinque et
viginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter hastam et
verutum datum. Quinta classis aucta; centuriae triginta factae; fundas
lapidesque missiles hi secum gerebant; in his accensi cornicines tubicinesque
in duas centurias distributi; undecim milibus haec classis censebatur. Hoc minor census reliquam
multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. Ita pedestri
exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim
scripsit centurias; sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub
iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. Ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos
alerent, viduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. Non
enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem
vi eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque
exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis
esset; equites enim vocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae,
ibi si variaret -- quod raro incidebat -- secundae classis; nec fere unquam
infra ita descenderunt ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet hunc
ordinem qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum
numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non
convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibus qui habitabantur,
partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque
aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad
centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.
44.
Censu perfecto quem maturaverat metu legis de incensis latae cum vinculorum
minis mortisque, edixit ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis
quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum
exercitum omnem suovetaurilibus lustravit, idque conditum lustrum appellatum,
quia is censendo finis factus est. Milia octoginta eo lustro civium censa
dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre
possent eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa
est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget
Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et
muro circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes
postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem in
condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis
inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus
continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid
ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas
erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani
appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant
tantum termini hi consecrati proferebantur.
45.
Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis
usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est,
simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae
fanum; id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum consensum
deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus
publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat. Saepe iterando
eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano
facerent. Ea
erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id
quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam
armis videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii
reciperandi. Bos in Sabinis nata cuidam
patri familiae dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates
cornua in vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut
erat, res prodigii loco est, et cecinere vates cuius civitatis eam civis Dianae
immolasset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani
Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit
ad fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo
victimae celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur:
"Quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "inceste sacrificium Dianae
facere? Quin tu ante vivo perfunderis flumine? infima valle praefluit
Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet
eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim; interea Romanus
immolat Dianae bovem. Id mire gratum regi atque civitati fuit.
46.
Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum
iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata
prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre
ad populum vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto haud
quisquam alius ante rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem adfectandi
regni minuit; immo eo impensius quia de agro plebis adversa patrum voluntate
senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi
occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia
inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici
exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset
quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius -- Prisci Tarquini regis filius
neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim --
fratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum
est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio
iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset
constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in
viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa
Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere
sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo
eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina
ortum est. Ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum
contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius
viduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi ut
elanguescendum aliena ignavia esset; si sibi eum quo digna esset di dedissent
virum, domi se propediem visuram regnum fuisse quod apud patrem videat.
Celeriter adulescentem suae temeritatis implet; Arruns Tarquinius et Tullia
minor prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent,
iunguntur nuptiis, magis non prohibente Servio quam adprobante.
47.
Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse; iam
enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec nocte nec interdiu virum
conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent: non sibi defuisse
cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret; defuisse qui se regno dignum
putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare
regnum mallet. "Si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello; sin
minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignavia est scelus. Quin
accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina
regna moliri necesse est: di te penates patriique et patris imago et domus
regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si
ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium iuvenem
conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; devolvere retro ad
stirpem, fratri similior quam patri." His aliisque increpando iuvenem
instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil, peregrina mulier,
tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac deinceps genero
dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno
faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare
minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam
repetere; allicere donis iuvenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis
criminibus omnibus locis crescere. Postremo ut iam agendae rei tempus visum
est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens patres in
curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit. Convenere extemplo,
alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu ne non venisse fraudi esset,
novitate ac miraculo attoniti et iam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius
maledicta ab stirpe ultima orsus: servum servaque natum post mortem indignam
parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per
suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. Ita
natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio
alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse;
omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in primores civitatis;
instituisse censum ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset et
parata unde, ubi vellet, egentissimis largiretur.
48.
Huic orationi Servius cum intervenisset trepido nuntio excitatus, extemplo a
vestibulo curiae magna voce "Quid hoc" inquit, "Tarquini, rei
est? qua tu audacia me vivo vocare ausus es patres aut in sede considere
mea?" Cum ille ferociter ad haec -- se patris sui tenere sedem; multo quam
servum potiorem filium regis regni heredem; satis illum diu per licentiam
eludentem insultasse dominis --, clamor ab utriusque fautoribus oritur et
concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui vicisset. Tum
Tarquinius necessitate iam et ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et
viribus validior, medium arripit Servium elatumque e curia in inferiorem partem
per gradus deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam rediit. Fit fuga regis
apparitorum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu domum
se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant
interficitur. Creditur, quia non abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id
factum. Carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta nec reverita
coetum virorum evocavit virum e curia regemque prima appellavit. A quo
facessere iussa ex tanto tumultu cum se domum reciperet pervenissetque ad
summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in
Urbium clivum ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque
inhibuit frenos is qui iumenta agebat iacentemque dominae Servium trucidatum
ostendit. Foedum inhumanumque inde traditur scelus monumentoque locus est --
Sceleratum vicum vocant -- quo amens, agitantibus furiis sororis ac viri,
Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis
paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates
suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus
sequerentur.
Ser. Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam
moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id quoque ad
gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna occiderunt. Id
ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset deponere eum in
animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae
consilia agitanti intervenisset.
|