|
49.
Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia
socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans,
primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit; conscius
deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis
corpus circumsaepsit; neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat ut
qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. Eo accedebat ut in caritate civium nihil spei
reponenti metu regnum tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret cognitiones
capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam
occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut
invisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. Praecipue ita patrum
numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa
ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus
traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit; domesticis consiliis
rem publicam administravit; bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum
quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi
maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset,
neque hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque iungebat.
Octavio Mamilio Tusculano -- is longe princeps Latini nominis erat, si famae
credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus --, ei Mamilio filiam nuptum dat,
perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
50.
Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam
ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse, quae agere de rebus communibus
velit. Conveniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem quidem servavit,
sed paulo ante quam sol occideret venit. Multa ibi toto die in concilio variis
iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem
Tarquinium erat invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen. --
Iam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant. -- an
quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab domo
excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam
ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere, adfectare eum
imperium in Latinos? quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud
et non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem
alienigenae debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios
trucidentur exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis observaturos diem
concilii quam ipse qui indixerit observet. Haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime
dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit; aversi omnes ad
Tarquinium salutandum. Qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod
id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium cura
reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem,
postero die acturum quae constituisset. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum
ferunt; dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et
filium paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habitrum infortunium
esse.
51.
Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius
aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut
eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis iniceret. Et quia
pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem
oppressit. Per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut
in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea cum una nocte
perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus
Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam velut deorum quadam
providentia inlatam ait saluti sibi atque illis fuisse. Ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari
necem ut Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in
concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret. Inde illam absentis
insectationem esse natam quod morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi
ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus
sit. Dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum convectum. Id vanum necne sit,
extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum veniant. Suspectam
fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod
videbatur ob eam differri caedes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum
animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera vana existimaturi. Ubi est eo
ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque
servis qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis
deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa iniectaeque Turno
catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam
atrox invidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere
leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque
congestis mergeretur.
52.
Revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum
novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent) ita verba
fecit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba
oriundi sint, [in] eo foedere teneantur, quo sub Tullo res omnis Albana cum
colonis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis omnium
causa censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani
ut participes Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas
Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut
patiantur. Haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in ea foedere superior
Romana res erat; ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege
videbant, et [Turnus] sui cuique periculi, si adversatus esset,
recens erat documentum. Ita renovatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum
ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi
ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere, ne ducem suum neve
secretum imperium propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque
ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita geminatis manipulis
centuriones imposuit.
53.
Nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit; quin ea arte aequasset
superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is
primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos movit,
Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. Ubi cum divendita praeda quadraginta
talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae
digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci
maiestate esset; captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
Excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi
adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset,
postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam cum velut
posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se
esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex
composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens: iam ab
alienis in suos vertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae taedere,
ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne
quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et gladios patris elapsum
nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. nam ne
errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum
incautos invasurum. Quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se
omne Latium, Volscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos
perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos
sciant. forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus
superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. Cum si nihil morarentur
infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
Vetant mirari si, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in
liberos esset; in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero
gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi ut illo adiuvante a portis
Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
54.
Inde in consilia publica adhiberi. Ubi cum de aliis rebus adsentire se
veteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse identidem belli
auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere quod utriusque populi
vires nosset, sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse quam
ferre ne liberi quidem potuissent. Ita cum sensim ad rebellandum primores
Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in
expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana
adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum inscia multitudine
quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent quibus plerumque
Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.
Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. Apud milites vero obeundo
pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse ut
non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. Itaque postquam
satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum
Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet, quando quidem ut omnia unus
publice Gabiis posset ei di dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei
videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium
transit sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita
dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum nuntius
fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit
refert; seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse.
Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit,
primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia
opportunos interemit. Multi palam, quidam in quibus minus speciosa criminatio
erat futura clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium
acti sunt, absentiumque bona iuxta atque inter emptorum divisui fuere.
Largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum
publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine
ulla dimicatione in manum traditur.
55.
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis
renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum ut Iovis
templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret:
Tarquinios reges ambos patrem vovisse, filium perfecisse. Et ut libera a
ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur,
exaugurare fana sacellaque statuit quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in
ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea
fuerant. Inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam
tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes
admitterent aves, in Termini fano non addixere; idque omen auguriumque ita
acceptum est non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis
sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio
accepto, secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput
humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparvisse. Quae
visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore
portendebat; idque ita cecinere vates quique in urbe erant quosque ad eam rem
consultandam ex Etruria acciverant.
Augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae manubiae, quae perducendo
ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo magis
Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta
fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem
scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius
ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
56.
Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia
solum ad id publica est usus sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud parvus et
ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum
exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia, ut specie minora, sic
laboris aliquanto maioris traducebantur opera foros in circo faciendos
cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
His laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset,
oneri rebatur esse et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat,
Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.
Haec agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus cum
terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore
perculit pectus quam anxiis implevit curis. Itaque cum ad publica prodigia
Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos
ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit. Neque responsa sortium
ulli alii committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras,
ignotiora maria in Graeciam misit. Titus et Arruns profecti; comes iis additus
L. Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuvenis longe alius ingenii
quam cuius simulationem induerat. Is cum primores civitatis, in quibus fratrem
suum, ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi
timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus
esse ubi in iure parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem
stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit
cognomen ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus
latens opperiretur tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium
verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse
donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ventum
est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi ad
quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam
ferunt: imperium summum Romae habebit qui vestrum primus, O iuvenes, osculum
matri tulerit. Tarquinii ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi
expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior,
cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus
spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit,
scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi
adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.
57.
Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis
praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari,
exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium
animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in
fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
Temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit,
obsidione munitionibusque coepti premi hostes. In his stativis, ut fit longo
magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis
quam militibus; regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque
inter se terebant. Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat
Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare
miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis
id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin,
si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum
ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit
oculis." Incaluerant vino; "Age sane" omnes; citatis equis avolant
Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde
Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque
cum aequalibus viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter
lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis
laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor
maritus comiter invitat regios iuvenes. Ibi
Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum
spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra
redeunt.
58.
Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius
inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab
ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore
ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad
dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso
"Tace, Lucretia" inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu
est; moriere, si emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem,
prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere
precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi obstinatam
videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua
iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.
Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido,
profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia
maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut
cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem
atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L.
Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus.
Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae
obortae, quaerentique viro "Satin salve?" "Minime" inquit;
"quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni,
Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus
insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore.
Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique,
si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes
fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti:
mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. "Vos" inquit "videritis quid illi
debeatur: ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde
impudica Lucretiae exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste abditum
habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in volnus moribunda cecidit.
Conclamat vir paterque.
59.
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum, manantem
cruore prae se tenens, "Per hunc" inquit "castissimum ante
regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio me L. Tarquinium
Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque
dehinc vi possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae
passurum." Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio,
stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum
erat iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum
regnum vocantem sequuntur ducem.
Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit,
rei novae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim
queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque
inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi
adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest;
sequitur et cetera iuventus. Inde patre praeside relicto Collatiae [ad portas]
custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce
Bruto Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo,
pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident,
quidquid sit haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam
atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum
curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum
magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita nequaquam
eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine
Sex. Tarquini, de stupro infando
Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa
mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis
miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae;
Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro
bellatoribus factos. Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et invecta
corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di. His
atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam
relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit
ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac
liberis. Ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad
concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto,
relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque
incedebat invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.
60.
Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam
ad comprimendos motus, flexit viam Brutus -- senserat enim adventum -- ne
obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam,
Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum:
liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo
patrem secuti sunt qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius
Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas
sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus.
L.
Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos
ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis
ex commentariis Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius
Collatinus.
|