|
1.
Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus,
imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. Quae libertas ut laetior
esset proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt ut haud
immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes
ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur; neque ambigitur quin Brutus
idem qui tantum gloriae superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus
fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum
extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs,
transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe
impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis
procellis, et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera
coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur,
animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas
fovit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem
libertatis maturis iam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde
magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam
sit ex regia potestate numeres. Omnia
iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si ambo
fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collega,
fasces habuit; qui non acrior vindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit.
Omnium primum avidum novae libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut
donis regiis posset, iure iurando adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde
quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis
deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum
summam explevit, traditumque inde fertur ut in senatum vocarentur qui patres
quique conscripti essent; conscriptos videlicet novum senatum, appellabant
lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus
plebis animos.
2.
Rerum deinde divinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos
reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum
creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati,
cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimium undique eam
minimisque rebus muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum nihil
aliud offenderet, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno
adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo
quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni, Superbum Tarquinium velut
hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Collatinum
imperium esse. Nescire Tarquinios privatos vivere; non placere nomen,
periculosum libertati esse. Hinc primo sensim temptantium animos sermo per
totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem
vocat. Ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros
nec esse Romae unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse, neque
ullam rem quae eo pertineat contemnendam. Invitum se dicere hominis causa, nec
dicturum fuisse ni caritas rei publicae vinceret: non credere populum Romanum
solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in
civitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati.
"Hunc tu" inquit "tua voluntate, L. Tarquini, remove metum.
Meminimus, fatemur: eiecisti reges; absolve beneficium tuum, aufer hinc regium nomen.
Res tuas
tibi non solum reddent cives tui auctore me, sed si quid deest munifice
augebunt. Amicus abi; exonera civitatem
vano forsitan metu; ita persuasum est animis cum gente Tarquinia regnum hinc
abiturum." Consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat
vocem; dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis
precibus orant. Et ceteri quidem movebant minus: postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac
dignitate, socer praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque
coepit ut vinci se consensu civitatis pateretur, timens consul ne postmodum
privato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia
acciderent, abdicavit se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium translatis
civitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes
Tarquiniae gentis exsules essent; collegam sibi comitiis centuriatis creavit P.
Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
3.
Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem spe
omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem
prope libertas amissa est. Erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec
ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque
adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere. Eam tum, aequato iure
omnium, licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem
inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi
iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere
posse; inter amicum atque inimicum discrimen nosse; leges rem surdam,
inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti
nec veniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis
erroribus sola innocentia vivere. Ita iam
sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditus
bona tantum repetentes. Eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot
dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia
et adiumentum essent. Interim legati alia moliri; aperte bona repetentes clam
reciperandi regni consilia struere; et tamquam ad id quod agi videbatur
ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant. A quibus placide oratio accepta
est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem
regibus conloquuntur.
4.
Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum soror consuli
nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus
Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii avunculi adsumunt. Praeterea
aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit.
Interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque
ipsam causam morae in urbe haberent legati quod spatium ad vehicula comparanda
a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum
coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad
Tarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super
rebus tantis adferri? Datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum facinus
fecerunt. Nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur cenatum
forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se
de novo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex servis unus excepit, qui
iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur
quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. Postquam datas sensit, rem ad
consules detulit. Consules ad
deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem
oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent. Proditoribus
extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est; et quamquam
visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
5.
De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres.
Ibi vicit ira; vetuere reddi, vetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt
data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. Ager Tarquiniorum qui
inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. Forte
ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. Quem campi fructum quia
religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum
simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis
caloribus solet. Ita in vadis haesitantes frumenti acervos sedisse inlitos
limo; insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen eodem invectis,
factam; postea credo additas moles manuque adiutum, ut tam eminens area
firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum
damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae
ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat
amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad
palum nobilissimi iuvenes; sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis
liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines
quam sceleris quo poenam meriti essent: illos eo potissimum anno patriam
liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem,
quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo
quondam regi, tum infesto exsuli proderent. Consules in sedem processere suam,
missique lictores ad sumendum supplicium. Nudatos virgis caedunt securique
feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset,
eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium. Secundum poenam
nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset,
praemium indici pecunia ex aerario, libertas et civitas data. Ille primum
dicitur vindicta liberatus; quidam vindictae quoque nomen tractum ab illo
putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum observatum ut qui ita liberati
essent in civitatem accepti viderentur.
|