|
6.
His sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad
inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam
vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes; orare
maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem,
egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire
sinerent: alios peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem bello
Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione pulsum. Eos inter se, quia
nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua
diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. Patriam se regnumque
suum repetere et persequi ingratos cives velle. Ferrent opem, adiuvarent; suas
quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum.
Haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias
demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac
cognatio movet: pulchrum videbatur suos Romae regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum
regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium. Postquam in agrum
Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine
peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus
eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius filius regis, rex ipse
cum legionibus sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam
propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira "ille est
vir" inquit, "qui nos extorres expulit patria. Ipse en ille nostris
decoratus insignibus magnifice incedit. Di regum ultores adeste." Concitat
calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit. Sensit in se iri
Brutus; decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se
certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem
volneraret sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque
transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et
cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. Ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est;
dextera utrimque cornua vicere, laeva superata. Veientes, vinci ab Romano
milite adsueti, fusi fugatique: Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum,
sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
7.
Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit ut
omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque
abirent domos. Adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silva
Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; haec dicta: uno plus
Tuscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum. Ita certe inde abiere,
Romani ut victores, Etrusci pro victis; nam postquam inluxit nec quisquam
hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde
Romam rediit. Collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius
morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum
ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
Consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non
invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. Regnum eum adfectare
fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in
summa Velia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri. Haec dicta
volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium
populo submissis fascibus in contionem escendit. Gratum multitudini spectaculum
fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis
maiestatem vimque maiorem esse. Ibi audire iussis consul laudare fortunam
collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica dimicans,
matura gloria necdum se vertente in invidiam, mortem occubuisset: se
superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse; ex liberatore
patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. "Nunquamne ergo"
inquit, "ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari
nequeat? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen
subiturum timerem? Ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me
crederem posse a civibus meis? Tam levi momento mea apud vos fama pendet?
Adeone est fundata leviter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? Non
obstabunt Publi Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta erit vobis
Velia; deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam, ut vos supra
suspectum me civem habitetis; in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio
creditur libertas." Delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi
nunc Vicae Potae est, domus in infimo clivo aedificata.
8.
Latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absolverent, sed
quae adeo in contrarium verterent ut popularem etiam facerent; inde cognomen
factum Publicolae est. Ante omnes de provocatione adversus magistratus ad
populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset
gratae in volgus leges fuere. Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his
gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit. Creatus Sp.
Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam viribus ad consularia
munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucreti locum M.
Horatius Pulvillus. Apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium
consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem
fecerit consulatum, memoria intercidisse. Nondum dedicata erat in Capitolio
Iovis aedes; Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio
sorte evenit: Publicola ad Veientium bellum profectus. Aegrius quam dignum erat
tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. Id
omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam
tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius
filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. Non crediderit
factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio
est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus quam ut cadaver
efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum. Haec
post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.
9.
Inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti. Iam Tarquinii ad Lartem
Porsennam, Clusinum regem, perfugerant. Ibi miscendo consilium precesque nunc
orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes
exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum
sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi quanta vi civitates eam
expetant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum,
nihil quod supra cetera emineat, in civitatibus fore; adesse finem regnis, rei
inter deos hominesque pulcherrimae. Porsenna cum regem esse Romae tutum, tum
Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. Non
unquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida res tum Clusina
erat magnumque Porsennae nomen. Nec hostes modo timebant sed suosmet ipsi
cives, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem regibus vel cum
servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab
senatu data. Annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi
alii in Volscos, alii Cumas. Salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso
pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis; portoriisque et
tributo plebes liberata, ut divites conferrent qui oneri ferendo essent:
pauperes satis stipendii pendere, si liberos educent. Itaque haec indulgentia
patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem
tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam
unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus
senatus fuit.
10.
Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant; urbem ipsam
saepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta: pons
sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; id
munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. Qui positus forte in statione
pontis cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere
hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere,
reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur
nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum ponte a tergo
reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore.
Itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint,
interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti,
excepturum. Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta
cedentium pugna terga obversis comminus ad ineundum proelium armis, ipso
miraculo audaciae obstupefecit hostes. Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp.
Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos
quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere
in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres
Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes: servitia regum
superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum venire. Cunctati
aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant; pudor
deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela
coniciunt. Quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus
obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere
virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritate
perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles "Tiberine
pater" inquit, "te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio
flumine accipias." Ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque
superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae
habituram ad posteros quam fidei. Grata
erga tantam virtutem civitas fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno
die circumaravit, datum. Privata quoque inter publicos honores studia
eminebant; nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid,
fraudans se ipse victu suo, contulit.
11.
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam
versis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra
posuit, navibus undique accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subvehi
sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis
locis traiceret; brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit ut non
cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque
quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiae Etruscis non
metu magis quam consilio concessum. Namque Valerius consul intentus in
occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus
neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat. Itaque ut eliceret
praedatores, edicit suis postero die frequentes porta Esquilina, quae
aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in
obsidione et fame servitia infida transfugerent. Et sciere perfugae indicio;
multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt. P. Valerius
inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum
considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare
donec hostis praetereat; inde se obicere ne sit ad flumen reditus. Consulum
alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus; ipse
Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis, versisque in Lucretium
Etruscis terga caedit; dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia,
redditus clamor; ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares
et ad fugam saeptis omnibus viis. Finisque ille tam effuse evagandi Etruscis fuit.
12.
Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque
expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis,
cui indignum videbatur populum Romanum servientem cum sub regibus esset nullo
bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem
Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit, -- itaque magno audacique
aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare
in hostium castra constituit; dein metuens ne si consulum iniussu et ignaris
omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga,
fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. "Transire Tiberim"
inquit, "patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo
nec populationum in vicem ultor; maius si di iuvant in animo est facinus."
Adprobant patres; abdito intra vestem
ferro proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal
constitit. Ibi cum stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege sedens
pari fere ornatu multa ageret eumque milites volgo adirent, timens sciscitari
uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo
temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem inde qua
per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad
clamorem facto comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis
destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam
metuens, "Romanus sum" inquit, "civis; C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere
volui, nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem; et facere et pati
fortia Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo
est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in
singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae.
Hoc tibi iuventus Romana indicimus
bellum. Nullam
aciem, nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit." Cum
rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus
iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret,
"en tibi" inquit, "ut sentias quam vile corpus sit iis qui
magnam gloriam vident"; dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
Quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex
cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, "tu
vero abi" inquit, "in te magis quam in me hostilia ausus. Iuberem macte virtut esse, si pro mea patria ista
virtus staret; nunc iure belli liberum te, intactum inviolatumque hinc
dimitto." Tunc Mucius, quasi remunerans meritum, "quando quidem"
inquit, "est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis
nequisti, trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae ut in te hac via
grassaremur. Mea prima sors fuit; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad te
opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt."
13.
Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum,
legati a Porsinna Romam secuti sunt; adeo moverat eum et primi periculi casus,
a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio
totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
Iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis
quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis quam quod negatum iri sibi ab Romanis
ignoraret. De agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas
obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent. His condicionibus
composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit Porsinna et agro Romano excessit.
Patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea
sunt Mucia prata appellata. Ergo ita honorata virtute, feminae quoque ad
publica decora excitatae, et Cloelia virgo una ex obsidibus, cum castra
Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes,
dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit, sospitesque omnes
Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira
oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere.
Deinde in admirationem versus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse,
et prae se ferre quemadmodum si non dedatur obses, pro rupto foedus se
habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos remissurum. Utrimque
constitit fides; et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt, et apud regem
Etruscum non tuta solum sed honorata etiam virtus fuit, laudatamque virginem
parte obsidum se donare dixit; ipsa quos vellet legeret. Productis omnibus
elegisse impubes dicitur; quod et virginitati decorum et consensu obsidum
ipsorum probabile erat eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime
opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata Romani novam in femina virtutem
novo genere honoris, statua equestri, donavere; in summa Sacra via fuit posita
virgo insidens equo.
14.
Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab
antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsennae
regis vendendi. Cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse
neque omissam in pace, aut a mitiore crevisse principio quam hic prae se ferat
titulus bona hostiliter vendendi. Proximum vero est ex iis quae traduntur
Porsennam discedentem ab Ianiculo castra opulenta, convecto ex propinquis ac
fertilibus Etruriae arvis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab
longinqua obsidione; ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter,
venisse, bonaque Porsennae appellata, gratiam muneris magis significante titulo
quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem populi Romani esset.
Omisso Romano bello Porsenna, ne frustra in ea loca exercitus adductus
videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo
Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis
populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Proelio
inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu
Aricinos: Cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum,
effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt. Ita in medio
prope iam victores caesi Etrusci. Pars perexigua, duce amisso, quia nullum
propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.
Ibi benigne excepti divisique in hospitia. Curatis volneribus, alii profecti
domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas
tenuit. His
locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum vicum appellarunt.
15.
Sp. Larcius
inde et T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules
facti. Eo anno postremum legati a
Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt; quibus cum responsum esset missurum
ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus.
Non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius
delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut
in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in
vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi
Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent cui
nihil negatum vellent. Non in regno populum Romanum sed in libertate esse. Ita
induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse
vota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde si
salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. Rex verecundia victus
"quando id certum atque obstinatum est" inquit, "neque ego
obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod
nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est seu quiete,
exsilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat." Dictis
facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Veientem,
foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius spe omni reditus
incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida cum Porsenna fuit.
|