|
16.
Consules M. Valerius P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis; consules
triumpharunt. Maiore inde mole Sabini
bellum parabant. Adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non
apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Valerius
quartum T. Lucretius iterum consules facti. Seditio inter belli pacisque
auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. Namque
Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse
auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo,
magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data agerque
trans Anienem; Vetus Claudia tribus -- additis postea novis tribulibus -- qui
ex eo venirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post
in principum dignationem pervenit. Consules infesto exercitu in agrum Sabinum
profecti cum ita vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu
nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt. P.
Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa
Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus
adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. Luxere matronae ut
Brutum. Eodem anno duae coloniae Latinae,
Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum; fusoque
ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat,
omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium quam in
proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto plures erant quam capti, et
captos passim trucidaverunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti
numero erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum.
17.
Secuti consules Opiter Verginius Sp. Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis
aliisque operibus oppugnarunt. In quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam
spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati
excucurrissent, caede incendioque cuncta complent. Vineis incensis, multis
hostium volneratis et occisis, consulum quoque alterum -- sed utrum auctores
non adiciunt -- gravi volnere ex equo deiectum prope interfecerunt. Romam inde
male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta vitae relatus.
Interiecto deinde haud magno spatio, quod volneribus curandis supplendoque
exercitui satis esset, cum ira maiore, tum viribus etiam auctis Pometiae arma
inlata. Et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros
evaderet miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foeda, dedita urbe,
quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona
venierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager veniit. Consules magis ob iras graviter
ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
18.
Insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit. Eo anno Romae,
cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu
hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare
videbatur. Super belli Sabini metum id quoque accesserat quod, triginta iam
coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat. In hac tantarum
expectatione rerum sollicita civitate, dictatoris primum creandi mentio orta.
Sed nec quibus consulibus quia ex factione Tarquiniana essent -- id quoque enim
traditur -- parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis
constat. Apud veterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. Consulares
legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata. Eo magis adducor ut credam Largium,
qui consularis erat, potius quam M". Valerium Marci filium Volesi nepotem,
qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; quin
si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M.
Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent. Creato dictatore
primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus
incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus
qui pari potestate essent, alterius auxilium neque provocatio erat neque ullum
usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator, eo
magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. Itaque legatos de
pace mittunt. Quibus orantibus dictatorem senatumque ut veniam erroris hominibus
adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse, senibus non
posse qui bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace, impetrataque foret
si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini -- id enim postulatum
erat -- in animum induxissent. Bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum
tenuere.
19.
Consules Ser. Sulpicius M". Tullius; nihil dignum memoria actum; T.
Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria
capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit, nec ultra bellum Latinum,
gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius
magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum
in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios esse in
exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo
confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius
fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi
corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut
illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit. In Postumium
prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam
aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere
concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister
equitum in Octavium Mamilium impetum dederat; nec fefellit veniens Tusculanum
ducem, contraque et ille concitat equum. Tantaque vis infestis venientium hastis fuit ut
brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere;
Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus
dux nihil deterritus volnere proelium ciet et quia suos perculsos videbat,
arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. Ea quo
maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper
restituit.
20.
Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius Publicolae frater,
conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie,
domestica etiam gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant,
eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo
petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti: Valerium temere
invectum in exsulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam
equitis volnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super corpus
armis ad terram defluxit. Dictator Postumius postquam cecidisse talem virum,
exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit,
cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum
ut quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. Ita metu ancipiti versi a
fuga Romani in hostem et restituta acies. Cohors dictatoris tum primum proelium
iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt. Ibi alia inter
proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore
Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam
aciem secum rapit. Hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus,
interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi maiore quam
paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu
transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis
veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem
exspiraverit. Tum ad equites dictator advolat, obtestans ut fesso iam pedite
descendant ex equis et pugnam capessant. Dicto paruere; desiliunt ex equis,
provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. Recipit extemplo animum
pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum
partem periculi sustinentes vidit. Tum demum impulsi Latini perculsaque
inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et
pedestris acies. Ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens
aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui
secundus castra hostium intrasset; tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo
fuderant hostem Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum
est. Dictator
et magister equitum triumphantes in urbem rediere.
21.
Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T.
Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedis Saturno
dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T.
Verginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud
quosdam invenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu
abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter
apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid
quoque anno actum sit, in tanta vetustate non rerum modo sed etiam auctorum
digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis
hic annus est nuntio Tarquini mortis. Mortuus Cumis, quo se post fractas opes
Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti patres, erecta
plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem
summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius
deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et
viginti factae. Aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
22.
Cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci
comparaverant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano
esset, et maturavit Romanus ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.
Hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non
metuentes necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant trecentos
principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine certamine inde abductae
legiones. Nec
ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium. Rursus occultum
parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumptis. Legatos quoque ad
sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta
cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem
violandis abstinuit; comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus
indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relata re ad
senatum adeo fuit gratum patribus ut et captivorum sex milia Latinis
remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos
magistratus traicerent. Enimvero tum
Latini gaudere facto; pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream
Iovi donum in Capitolium mittunt. Cum legatis donoque qui captivorum remissi ad
suos fuerant, magna circumfusa multitudo, venit. Pergunt domos eorum apud quem
quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate
sua; inde hospitia iungunt. Nunquam alias ante publice privatimque Latinum
nomen Romano imperio coniunctius fuit.
23.
Sed et bellum Volscum imminebat et civitas secum ipsa discors intestino inter
patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Fremebant
se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et
oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostes quam inter
cives libertatem plebis esse; invidiamque eam sua sponte gliscentem insignis
unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum
insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis
habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli
efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines
duxisse aiebant, aliaque militiae decora volgo miserantes eum iactabant; ipse
testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat.
Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset
prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter
populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta
omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum
fecisse. Id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde
fortunis aliis; postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab
creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. Inde ostentare tergum
foedum recentibus vestigiis verberum. Ad haec visa auditaque clamor ingens
oritur. Non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem pervadit. Nexi,
vincti solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem.
Nullo loco deest seditionis voluntarius comes; multis passim agminibus per
omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo qui forte
patrum in foro erant in eam turbam inciderunt; nec temperatum manibus foret, ni
propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius,
ad comprimendam seditionem intervenissent. At in eos multitudo versa ostentare
vincula sua deformitatemque aliam. Haec se meritos dicere, exprobrantes suam
quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter
ut senatum vocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici
consilii circumsistunt. Pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti
ab consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi
quicquam per infrequentiam poterat senatus. Tum vero eludi atque extrahi se
multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendae
rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse
miserias suas. Iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras
hominum, cum incerti morando an veniendo plus periculi contraherent, tandem in
senatum veniunt. Frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules
quidem ipsos satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir, imperio
consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios:
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi
putabat cum tutius tum facilius esse.
24.
Inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio
Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire. Quae audita -- adeo duas ex una civitate discordia
fecerat -- longe aliter patres ac plebem adfecere. Exsultare gaudio plebes;
ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina
darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma
caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, essent. At vero
curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium
consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumventam
terroribus expediret rem publicam. Tum consul misso senatu in contionem prodit.
Ibi curae esse patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de
maxima quidem illa sed tamen parte civitatis metum pro universa re publica
intervenisse; nec posse, cum prope ad portas essent, bello praeverti quicquam,
nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius
accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum
potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.
Contioni deinde edicto addidit fidem quo edixit ne quis civem Romanum vinctum
aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret,
neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut venderet, liberos
nepotesve eius moraretur. Hoc proposito edicto, et qui aderant nexi profiteri
extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum
retinendi ius creditori non esset, concursus in forum ut sacramento dicerent
fieri. Magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque
opera enituit. Consul copias contra hostem educit; parvo dirimente intervallo
castra ponit.
25.
Proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio
proditiove fieri posset, temptant castra. Sensere vigiles; excitatus exercitus;
signo dato concursum est ad arma; ita frustra id inceptum Volscis fuit.
Reliquum noctis utrimque quieti datum. Postero die prima luce Volsci fossis
repletis vallum invadunt. Iamque ob omni parte munimenta vellebantur, cum
consul, quamquam cuncti undique et nexi ante omnes ut signum daret clamabant,
experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens
ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit. Primo
statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga
caesa; eques usque ad castra pavidos egit. Mox ipsa castra legionibus
circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque. Postero
die ad Suessam Pometiam quo confugerant hostes legionibus ductis, intra paucos
dies oppidum capitur; captum praedae datum. Inde paulum recreatus egens
miles; consul cum maxima gloria sua victorem exercitum Romam reducit.
Decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post
Pometiam captam, adeunt. His ex senatus consulto data pax, ager ademptus.
26.
Confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum.
Nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem
pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas. Missus extemplo eo cum
omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus
consul Servilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques
circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi cum
itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque,
vix fugae quod satis esset virium habuere. Nocte
una audito perfectoque bello Sabino, postero die in magna iam spe undique
partae pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro bellum
indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius
fama haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos ut nec
consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi
capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde cum
Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.
27.
Fusis Auruncis, victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis
fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae
vanam faceret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere. Deinceps et qui ante nexi
fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. Concursus ad Servilium
fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita
cicatricesque acceptas. Postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio
esset consul civibus suis, imperator militibus. Movebant consulem haec, sed
tergiversari res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum praeceps
erat sed omnis factio nobilium. Ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium
nec apud patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et ambitiosum rati,
plebes fallacem, brevique apparuit aequasse eum Appi odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri
aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi
data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia
pro pontifice iussit suscipere. Populus dedicationem aedis dat M. Laetorio,
primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius cui
curatio altior fastigio suo data esset factum quam ad consulum ignominiam.
Saevire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creverant animi et
longe alia quam primo instituerant via grassabantur. Desperato enim consulum
senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant. Neque decretum exaudiri
consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam
obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu
consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant.
Super haec timor incessit Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit,
furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem
publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret
ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet; non esse tamen desertam
omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et
patrum maiestatis vindicem fore. Cum
circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum insignem ducem
seditionum iussit. Ille cum a lictoribus iam traheretur provocavit; nec
cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre
victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi
clamore; adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in
dies, non clamoribus modo apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione
occultisque conloquiis. Tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius
neutris, Appius patribus mire gratus.
28.
A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. Tum vero plebs incerta
quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in
Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac
fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres
deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est
clamoribus undique et indignatione patrum, si quod imperio consulari
exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent: profecto si
essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum
concilium; nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, alia in
Aventino fiant concilia] dispersam et dissipatam esse rem publicam. Unum
hercule virum -- id enim plus esse quam consulem -- qualis Ap. Claudius fuerit,
momento temporis discussurum illos coetus fuisse. Correpti consules cum, quid
ergo se facere vellent -- nihil enim segnius molliusve quam patribus placeat
acturos- percontarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio
lascivire plebem. Dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant
nominatim iuniores. Cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in
contionis modum negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum militem
habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam
esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent.
Consules quid mandatum esset a senatu videbant, sed eorum, qui intra parietes
curiae ferociter loquerentur, neminem adesse invidiae suae participem; et
apparebat atrox cum plebe certamen. Prius itaque quam ultima experirentur
senatum iterum consulere placuit. Tum vero ad sellas consulum prope convolare
minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium,
ad quod tuendum animus deesset.
29.
Utraque re satis experta tum demum consules: "ne praedictum negetis,
patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus ut hi qui maxime ignaviam
increpant adsint nobis habentibus dilectum. Acerrimi
cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus." Redeunt in tribunal;
citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. Cum
staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset
globus, lictorem ad eum consules mittunt. Quo repulso, tum vero indignum
facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali
ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito
cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in
qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae
fuerat. Senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur, quaestionem
postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non
sententiis magis quam clamore et strepitu. Tandem cum irae resedissent, exprobrantibus
consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli
coepit. Tres fuere sententiae. P. Verginius rem non volgabat; de iis tantum qui
fidem secuti P. Servili consulis Volsco Aurunco Sabinoque militassent bello,
agendum censebat. T. Largius, non id tempus esse ut merita tantummodo
exsolverentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni
omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam
quam sedari. Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus hinc plebis odio,
illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum
et lascivire magis plebem quam saevire. Id adeo malum ex provocatione natum;
quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccaverint
provocare liceat. "Agedum" inquit, "dictatorem, a quo provocatio
non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor. Pulset tum
mihi lictorem qui sciet ius de tergo vitaque sua penes unum illum esse cuius
maiestatem violarit."
30.
Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia; rursus Vergini
Largique exemplo haud salubres, utique Largi [putabant sententiam], quae totam
fidem tolleret. Medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini habebatur;
sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque
publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit ut dictator ille idem
crearetur; quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum
Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. Sed curae fuit
consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua vi vehemens mansueto
permitteretur ingenio: M". Valerium dictatorem Volesi filium creant.
Plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem
fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat; edictum
deinde a dictatore propositum confirmavit animos, Servili fere consulis edicto
conveniens; sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine
nomina dedere. Quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae
inde datae consulibus, quattuor dictator usus. Nec iam poterat bellum differri.
Aequi Latinum agrum invaserant. Oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut
mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. Tutius visum est defendi
inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est; is finis
populationibus fuit. Cessere Aequi campis, locoque magis quam armis freti
summis se iugis montium tutabantur. Alter consul in Volscos profectus, ne et
ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra
dimicandumque acie excivit. Medio inter
castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere. Multitudine
aliquantum Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. Consul
Romanus nec promovit aciem, nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos
iussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere.
Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent
Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare
gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga; et
ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani
contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile
adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras
persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere; plusque ibi
sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum.
Paucis data venia, qui inermes in deditionem venerunt.
31.
Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli
fuerat, fundit exuitque castris. Equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem,
quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmaverant;
turbatos pedes invasit. Eodem impetu
castra capta debellatumque est. Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis
pugna clarior fuit. Dictator triumphans urbem invehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque
ad spectaculum datus; sella in eo loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager
ademptus; Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. Cum Aequis post
aliquanto pugnatum est, invito quidem consule quia loco iniquo subeundum erat
ad hostes; sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam ipsi
redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut ante consulis, promissa eius
caderent, perpulere ut forte temere in adversos montes agmen erigeret. Id male
commissum ignavia hostium in bonum vertit, qui priusquam ad coniectum teli
veniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris quae munitissimis
tenuerant locis, in aversas valles desiluere. Ibi satis praedae et victoria
incruenta fuit. Ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu
nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum gratia tum arte
praeparaverant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem
frustrarentur. Namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in
senatu primam habuit pro victore populo, rettulitque quid de nexis fieri
placeret. Quae cum reiecta relatio esset, "non placeo" inquit, "concordiae
auctor. Optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis
patronos habeat. Quod ad me attinet, neque frustrabor ultra cives meos neque
ipse frustra dictator ero. Discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc
magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi impeditur; privatus
potius quam dictator seditioni interero." Ita curia egressus dictatura se
abdicavit. Apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse;
itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur,
decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.
32.
Timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus
occulti coniurationesque fierent. Itaque quamquam per dictatorem dilectus
habitus esset, tamen quoniam in consulum verba iurassent sacramento teneri
militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones
iussere. Quo facto maturata est seditio.
Et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur sacramento; doctos
deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu
consulum in Sacrum montem secessisse. Trans Anienem amnem est, tria ab urbe
milia passuum. Ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in Aventinum
secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris
quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque
lacessiti neque lacessentes sese tenuere. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo
suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebis violentiam patrum; timere
patres residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent: quamdiu
autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore? Quid futurum deinde si
quod externum interim bellum exsistat? Nullam profecto nisi in concordia civium
spem reliquam ducere; eam per aequa, per iniqua reconciliandam civitati esse.
Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et
quod inde oriundus erat plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi
et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non
ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium,
suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac
ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis
voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os
acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum ventrem
fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse.
Inde apparvisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam
alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo vivimus vigemusque,
divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc quam
intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes
hominum.
33a.
Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi sui
magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio adversus consules esset,
neve cui patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebei creati duo,
C. Licinius et L. Albinus. Ii tres collegas sibi creaverunt. In his Sicinium fuisse,
seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus convenit. Sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos
esse dicant, ibique sacratam legem latam.
|