|
41.
Sp. Cassius
deinde et Proculus Verginius consules facti. Cum Hernicis foedus ictum; agri
partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul
Cassius erat. Adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a
privatis criminabatur. Id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo
rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione
consulem periculosas libertati opes struere. Tum primum lex agraria promulgata
est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe
adversante, quae primo coeperat fastidire munus volgatum a civibus isse in socios;
saepe deinde et Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem audiebat
pestilens collegae munus esse; agros illos servitutem iis qui acceperint
laturos; regno viam fieri. Quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum, quid
attinuisset Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi,
nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant? Popularis iam esse
dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. Uterque deinde consul, ut
certatim, plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne
cui nisi civi Romano adsignentur: Cassius, quia in agraria largitione
ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi
reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam
retribui populo. Id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata
plebes; adeo propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera
eius [in animis hominum] respuebantur. Quem ubi primum magistratu abiit
damnatum necatumque constat. Sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant:
eum cognita domi causa verberasse ac necasse peculiumque filii Cereri
consecravisse; signum inde factum esse et inscriptum, "ex Cassia familia
datum." Invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus
Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi
iudicio, dirutas publice aedes. Ea est area ante Telluris aedem. Ceterum sive
illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Servio Cornelio Q. Fabio
consulibus.
42.
Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se,
dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum,
qui devictis eo anno Volscis Aequisque, militem praeda fraudavere. Quidquid captum ex
hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. Invisum erat
Fabium nomen plebi propter novissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L.
Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. Eo infestior facta plebes seditione
domestica bellum externum excivit. Bello deinde civiles discordiae intermissae;
uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera
pugna vicere. Plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos
insecuti sunt equites. Castoris aedis
eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; vota erat Latino bello a Postumio
dictatore: filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit. Sollicitati et eo
anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebi popularem
potestatem lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris
in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta
horrebant. Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur
pars rei publicae vicit, nec in praesens modo sed in venientem etiam annum M.
Fabium, Caesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi,
L. Valerium, consules dedit. Certatum eo quoque anno cum tribunis est. Vana lex
vanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens
post tres continuos consulatus unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis
certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu
honos. Bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt; sed ad bella externa
prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.
Accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in
urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam vates
canebant publice privatimque nunc extis, nunc per aves consulti, quam haud rite
sacra fieri; qui terrores tamen eo evasere ut Oppia virgo Vestalis damnata
incesti poenas dederit.
43.
Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi
et bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta; Veientes agrum quoque
Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum crescente cura, Caeso Fabius et
Sp. Furius
consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Veientes, pleni iam
populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper
animos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed
Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem
legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
Ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum
consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum
consules habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in
Aequos, Furio datur in Veientes. In Veientes nihil dignum memoria gestum; et in
Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit. Unus ille vir, ipse
consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se
fuit, prodebat. Nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando
gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo equitatu
emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; nec illos, et si
non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia
dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum
adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. Iniussu signa referunt, maestique
-- crederes victos -- exsecrantes nunc imperatorem, nunc navatam ab equite
operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab
imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua
civem regant quam qua hostem superent. Consul
Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se
militum odio. Obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M.
Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.
44.
Et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. Is
eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper
impediit. Perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem
dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit
suis ipsam viribus dissolvi. Neque enim unquam defuturum qui et ex collega victoriam
sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures, si
pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel
adversus omnes satis esse. Darent modo et consules et primores patrum operam
ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui
conciliarent. Praeceptis Appi moniti patres et universi comiter ac benigne
tribunos appellare, et consulares ut cuique eorum privatim aliquid iuris
adversus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut
tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse, quattuorque tribunorum
adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent. Inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria
auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem
ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse. Principesque in
omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas nisi
inter semet ipsi seditionibus saeviant; id unum venenum, eam labem civitatibus
opulentis repertam ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum,
partim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. Duas
civitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primum
in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen parvisse ducibus.
Qualicumque urbis statu, manente disciplina militari sisti potuisse; iam non
parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. Proximo
bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro
victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu
in castra reditum. Profecto si instetur, suo milite vinci Romam posse. Nihil
aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos
gesturos. Hae
spes Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos victoresque.
45.
Consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas vires, sua arma
horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent
eo ubi duae simul acies timendae essent. Itaque castris se tenebant, tam
ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras
sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere
agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo ut
nihil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: simulationem
intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non
confidere quam non credere suis militibus; novum seditionis genus, silentium
otiumque inter armatos. Ad haec in novitatem
generis originisque qua falsa, qua vera iacere. Haec cum sub ipso vallo
portisque streperent, haud aegre consules pati; at imperitae multitudini nunc
indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis; nolle
inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et
domestica odia certare in animis. Tandem superant externa; adeo superbe
insolenterque hostis eludebat. Frequentes in praetorium conveniunt; poscunt
pugnam, postulant ut signum detur. Consules velut deliberabundi capita
conferunt, diu conloquuntur. Pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda
cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent
impetum. Redditur responsum immaturam rem agi; nondum tempus pugnae esse;
castris se tenerent. Edicunt inde ut abstineant pugna; si quis iniussu
pugnaverit, ut in hostem animadversuros. Ita dimissis, quo minus consules velle
credunt, crescit ardor pugnandi. Accendunt insuper hostes ferocius multo, ut
statuisse non pugnare consules cognitum est: quippe impune se insultaturos; non
credi militi arma; rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano
imperio. His
freti occursant portis, ingerunt probra; aegre abstinent quin castra oppugnent.
Enimvero non ultra contumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad
consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes
postulant, sed passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiversantur tamen. Fabius deinde ad crescentem
tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico
fecisset: "ego istos, Cn. Manli, posse vincere scio: velle ne scirem, ipsi
fecerunt. Itaque
certum est non dare signum nisi victores se redituros ex hac pugna iurant. Consulem Romanum
miles semel in acie fefellit: deos nunquam fallet." Centurio erat M.
Flavoleius, inter primores pugnae flagitator. "Victor" inquit,
"M. Fabi, revertar ex acie"; si fallat, Iovem patrem Gradiuvmque
Martem aliosque iratos invocat deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat.
Iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. Nunc
iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem
offerri. Omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia virtus fuit; Fabium
nomen maxime enituit; multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illa
pugna sibi reconciliare statuunt.
46.
Instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant. Prope
certa spes erat non magis secum pugnaturos quam cum Aequis; maius quoque
aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse
facinus. Res aliter longe evenit; nam non alio ante bello infestior Romanus --
adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverant -- proelium
iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam
trepidationem abiectis temere magis quam emissis, pugna iam in manus, iam ad
gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat. Inter primores genus Fabium
insigne spectaculo exemploque civibus erat. Ex his Q. Fabium -- tertio hic anno
ante consul fuerat -- principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et
armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per
pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in volnus abiit. Sensit
utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus cum M. Fabius consul
transiluit iacentis corpus obiectaque parma, "hoc iurastis" inquit,
"milites, fugientes vos in castra redituros? Adeo ignavissimos hostes
magis timetis quam Iovem Martemque per quos iurastis? At ego iniuratus aut
victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam." Consuli tum Caeso Fabius, prioris anni consul:
"verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? Di
impetrabunt per quos iuravere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est
dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos." Sic in
primum infensis hastis provolant duo Fabii, totamque moverunt secum aciem.
47.
Proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius
consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est versata. Nam ut altero in
cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem
hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille gravi volnere ictus ex acie
cessit, interfectum rati gradum rettulere; cessissentque loco, ni consul alter
cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans
collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset.
Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. Duorum consulum
cognita ora accendunt militum animos. Simul et vanior iam erat hostium acies,
dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
In quae haud magno certamine impetu facto cum praedae magis quam pugnae memores
tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem sustinere non potuerant,
missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad praetorium
redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant. Et Manlius consul revectus in
castra, ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat. Ea desperatio
Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. Nam cum incursantes quacumque
exitum ostenderet spes vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in
ipsum consulem insignem armis invadit. Prima excepta a circumstantibus tela;
sustineri deinde vis nequit; consul mortifero volnere ictus cadit, fusique
circa omnes. Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos
agit, et ad extrema ventum foret ni legati rapto consulis corpore patefecissent
una porta hostibus viam. Ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in
victorem alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim. Victoria
egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus. Itaque consul
decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit,
pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta Q. Fabi
fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico
privatoque deformem luctu lauream non accepturum. Omni acto triumpho depositus
triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior
rediit. Funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque
laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret.
Neque immemor eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos
plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis plurimi dati, nec
alibi maiore cura habiti. Inde populares
iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei publicae arte.
48.
Igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Verginio consul
factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere quam ut
iam aliqua ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore cum patribus
coalescerent animi plebis. Itaque principio anni censuit priusquam quisquam
agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere;
captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent; verum esse habere eos
quorum sanguine ac sudore partus sit. Aspernati patres sunt; questi quoque
quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis
ingenium. Nullae deinde urbanae factiones fuere; vexabantur incursionibus
Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum
depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo
nulla pugna memorabilis fuit. At a Veiente hoste clades accepta temeritate
alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio
venisset. Ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime
formam latrocinii venerat. Legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant
legiones, agros incursabant, bellum quiete, quietem bello in vicem eludentes.
Ita neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut praesentia
instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae
cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper
infestos Etruriamque omnem. Sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis,
contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi
poterat aut averti alio sinebat. Tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: "adsiduo magis quam
magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. Vos alia bella curate,
Fabios hostes Veientibus date. Auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani
nominis fore. Nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in
animo est; res publica et milite illic et pecunia vacet." Gratiae ingentes
actae. Consul e curia egressus comitante
Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum exspectantes
steterant, domum redit. Iussi armati postero die ad limen consulis adesse;
domos inde discedunt.
49.
Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam unam subisse
civitatis onus; Veiens bellum in privatam curam, in privata arma versum. Si
sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa
Aequos: populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos
posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant conveniunt. Consul paludatus
egrediens in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt; acceptus in
medium signa ferri iubet. Nunquam exercitus neque minor numero neque clarior
fama et admiratione hominum per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes
patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius
quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo
pestem minitantes. Sequebatur turba propria alia cognatorum sodaliumque, nihil
medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica
sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens. Ire fortes, ire felices
iubent, inceptis eventus pares reddere; consulatus inde ac triumphos, omnia
praemia ab se, omnes honores sperare. Praetereuntibus Capitolium arcemque et
alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut
illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes
restituant. In cassum missae preces. Infelici via, dextro iano portae
Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus locus
communiendo praesidio. L. Aemilius inde et C. Servilius consules facti. Et
donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo
tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet,
sua tuta omnia, infesta hostium, vagantes per utrumque finem, fecere.
Intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex
Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio
consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie; quamquam vix dirigendi
aciem spatium Veientibus fuit; adeo inter primam trepidationem dum post signa
ordines introeunt subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum
ala non pugnae modo incipiendae sed consistendi ademit locum. Ita fusi retro ad saxa Rubra -- ibi castra habebant
--, pacem supplices petunt. Cuius impetratae, ab insita animis levitate, ante
deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.
50.
Rursus cum Fabiis erat Veienti populo, sine ullo maioris belli apparatu,
certamen; nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in
incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque
una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate
victoriam tulit. Id primo acerbum indignumque Veientibus est visum; inde
consilium ex re natum insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam multo
successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora praedantibus aliquotiens,
velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et
subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero
pavore refugerunt. Iamque Fabii adeo contempserant hostem ut sua invicta arma
neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes provexit ut
ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora, quamquam rara
hostium apparebant arma, decurrerent. Et cum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum
iter locatas superassent palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent
pecora, subito ex insidiis consurgitur; et adversi et undique hostes erant.
Primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant;
coeuntibusque Etruscis, iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se
hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere, quae res
et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum, multiplicatis in arto
ordinibus, faciebat. Tum omissa pugna,
quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant; eo
nisi corporibus armisque rupere cuneo viam. Duxit via in editum leniter collem.
Inde primo restitere; mox, ut respirandi superior locus spatium dedit
recipiendique a pavore tanto animum, pepulere etiam subeuntes, vincebatque
auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem collis
evasisset. Ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes
praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisse satis convenit, unum prope
puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani
saepe domi bellique vel maximum futurum auxilium.
51.
Cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant.
Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus. Tum quoque male
pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere; obsessaque urbs foret, super
bellum annona premente- transierant enim Etrusci Tiberim --, ni Horatius consul
ex Volscis esset revocatus. Adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo
pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit,
meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura proelia id certamen
fecit. A.
Verginius et Sp. Servilius consules fiunt. Post acceptam proxima pugna cladem
Veientes abstinuere acie; populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim
in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios. Secuti
dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias;
quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira maioris cladis
causa atque initium fuit. Traiecto enim nocte Tiberi, castra Servili consulis
adorti sunt oppugnare. Inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere.
Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero
die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod
inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia,
temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus
quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus.
Inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione
occisi. Ita oppressum temeritate felici Veiens bellum.
52.
Vrbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento, et
postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat
prolato. Ex copia deinde otioque lascivire rursus animi et pristina mala,
postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo veneno,
agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in universos modo sed in
singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem
dicunt. Invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa
consul habuisset; ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano
adnisi essent et patris Agrippae favor hauddum exolevisset. In multa
temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato
multam dixerunt. Ea in caput vertit; negant tulisse ignominiam aegritudinemque;
inde morbo absumptum. Alius deinde reus, Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P.
Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die
dicta, non ut Menenius, precibus suis aut patrum sed cum multa fiducia
innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. Et huic proelium cum Tuscis
ad Ianiculum erat crimini. Sed fervidi animi vir ut in publico periculo ante,
sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando
exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta
quondam plebs eos ipsos quibus tum saeviret magistratus, eas leges haberet,
periculum audacia discussit. Iuvit et Verginius collega testis productus,
participando laudes; magis tamen Menenianum -- adeo mutaverant animum --
profuit iudicium.
53.
Certamina domi finita: Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant.
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios
missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim
adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum dispersi alii alia
manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum
intulerat caperetur. Intra vallum deinde
caedes magis quam proelium esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat;
tamquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt
subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. Paulisper
aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et
eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus,
duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae sunt. Dum haec ad Veios
geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines
erant. Eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut
auxilio castris exuerunt; ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti
sunt. Missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non
placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque
bella gerere. Nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos
est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent.
54.
L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit; non
tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento
stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur discordia domi.
Agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Meneni
damnatione, nihil periculo deterriti Servili, summa vi resistunt. Abeuntes magistratu Cn.
Genucius tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum
ineunt; Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio.
Hoc anno, quoscumque consules habuit, rei ad populum Furius et Manlius
circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum. Suadent monent
honoribus et administratione rei publicae abstineant; consulares vero fasces,
praetextam, curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; claris
insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in
animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse;
consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda
esse; si se commoverit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re
publica crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante
oculos. His accensi vocibus patres consilia inde non publica sed in privato
seductaque a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret, iure an
iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia,
nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur iudicii die, cum plebs in
foro erecta expectatione staret, mirari primo quod non descenderet tribunus;
dein cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et
desertam ac proditam causam publicam queri; tandem qui obversati vestibulo
tribuni fuerant nuntiant domi mortuum esse inventum. Quod ubi in totam
contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim
alii alio. Praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae
leges haberent morte collegae monitos. Nec patres satis moderate ferre
laetitiam, adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse videri
vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
55.
Sub hac pessimi exempli victoria dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine
intercessione ulla consules rem peragunt. Tum
vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere
actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam
ac sepultam tribuniciam potestatem. Aliud agendum ac cogitandum quomodo
resistatur patribus; id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando
aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quattuor et viginti lictores apparere consulibus
et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui
contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His vocibus alii alios
cum incitassent, ad Voleronem Publilium de plebe hominem quia, quod ordines
duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset,
consules spoliari hominem et virgas expediri iubent. "Provoco"
inquit, "ad populum" Volero, "quoniam tribuni civem Romanum in
conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis
trucidari." Quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et
spoliare lictor. Tum Volero et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis
repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam
confertissimam recipit clamitans: "provoco et fidem plebis imploro. Adeste, cives; adeste,
commilitones; nihil est quod expectetis tribunos quibus ipsis vestro auxilio
opus est." Concitati homines veluti
ad proelium se expediunt, apparebatque omne discrimen adesse; nihil cuiquam
sanctum, non publici fore, non privati iuris. Huic tantae tempestati cum se
consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus
esse. Violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur,
incerti quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu cum
in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis
audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, vicere seniores quibus ira patrum
adversus temeritatem plebis certari non placuit.
56.
Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum
annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. Contraque omnium opinionem,
qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post
publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem
tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva
res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem
potestatem per clientium suffragia creandi quos vellent tribunos auferret. Huic
actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres, nec quae una vis ad
resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum
aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in
annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum
dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis
certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T.
Quinctius datur. Principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. Sed
ut inventor legis Volero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum recentior tum
acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens, quod aetatis eius haud
quisquam manu promptior erat. Is, cum Volero nihil praeterquam de lege
loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incusationem Appi familiaeque
superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non
consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse
contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
Itaque deficiente oratione, "quando quidem non facile loquor" inquit,
"Quirites, quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego hic aut
in conspectu vestro moriar aut perferam legem". Occupant tribuni templum
postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in contione consistunt.
Summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. Adulescentes
nobiles stabant nihil cedentes viatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius
iubet. Consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non
enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec illam ipsam submovere pro
imperio posse more maiorum, quia ita dicatur: "si vobis videtur,
discedite, Quirites." Facile contemptim de iure disserendo perturbare
Laetorium poterat. Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem,
consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine
magistratu; violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro
tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe
concitatae multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam
tempestatem, certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul
alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro
abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset
tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; non vim suam illis
tempus adempturum, sed consilium viribus additurum; et patres in populi et
consulem in patrum fore potestate.
57.
Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. Dimisso
tandem concilio plebis senatum consules habent. Ubi cum timor atque ira in
vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad
consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut
Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset. Ab Appio
petitur ut tantam consularem maiestatem esse vellet quanta esse in concordi
civitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia trahant, nihil
relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis
quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius contra testari deos
atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri; non consulem senatui sed
senatum consuli deesse; graviores accipi leges quam in Sacro monte acceptae
sint. Victus tamen patrum consensu quievit; lex silentio perfertur.
58.
Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos tres,
perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, Cn.
Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Volscum
Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastaverant agros ut
si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus
castra retro movere. Ap. Claudius in
Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit. Eadem in militia saevitia Appi
quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis vinculis erat. Odisse plebem
plus quam paterno odio: se victum ab ea; se unico consule electo adversus
tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta
patrum spe, priores impedierint consules. Haec ira indignatioque ferocem animum
ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat. Nec ulla vi domari poterat;
tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiose, neglegenter, contumaciter
omnia agere; nec pudor nec metus coercebat. Si citius agi vellet agmen, tardius
sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere
industriam; praesenti voltus demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut
invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequiquam acerbitate
prompta, nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum exercitum
dicere; tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
59.
Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem certamen
animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum quod adversus Fabium
consulem habuisset. Ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit; non enim
vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in
aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum
munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem. Tum expressa vis ad
pugnandum, ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret
capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque
ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet
contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique
experiri vellet imperium, cuius vis omnis in consensu oboedientium esset;
negare volgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri voces
postulantium ut castra ex Volsco agro moveantur; hostem victorem paulo ante
prope in portis ac vallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed
apertam speciem obversari ante oculos. Victus tandem, quando quidem nihil
praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem
pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. Cum
maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos
adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines
turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. Nemo ullius nisi
fugae memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere ut prius
hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. Tandem conlectis ex dissipato
cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in
pacato agro castra posuit; advocataque contione invectus haud falso in
proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi
arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc
centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, virgis caesos securi
percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
60.
Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum
est. Et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis
gauderet ingenio suo effecerat. Huic tantae concordiae ducis exercitusque non
ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo
ante bello latius inde acta est praeda. Ea omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus
haud minus quam praemio gaudent militum animi. Cum duci, tum propter ducem
patribus quoque placatior exercitus rediit, sibi parentem, alteri exercitui
dominum datum ab senatu memorans. Varia
fortuna belli, atroci discordia domi forique annum exactum insignem maxime
comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam usu. Plus enim dignitatis
comitiis ipsis detractum est patres ex concilio submovendo, quam virium aut
plebi additum est aut demptum patribus.
61.
Turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum propter
certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui acerrimo adversario legis causamque
possessorum publici agri tamquam tertio consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere.
Nunquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus
suarum, plenus paternarum irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque
adnisi sunt: propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes
tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine
egressum, iratae obici plebi. Unus e patribus ipse Ap. Claudius et tribunos et plebem
et suum iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non senatus preces
perpellere unquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret
homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum
agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem
contumacia in voltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis
Appium non minus reum timeret quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo
semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia sua et
tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi
deinde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam
prodicta dies veniret, morbo moritur. Cuius laudationem cum tribunus plebis
impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri
noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem
audierat et exsequias frequens celebravit.
62.
Eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum hostem ad
proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus
caelo deiecta. Admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla
serenitas reddita ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio
fuerit. Omnis ira belli ad populationem agri vertit. Alter consul Aemilius in
Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri
sunt. Incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum quibus frequenter
habitabatur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio
digressi postero die rettulere castra in tutiora loca. Id satis consuli visum
cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
63.
Inter haec bella manente discordia domi, consules T. Numicius Priscus A.
Verginius facti. Non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis,
ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque
agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem
repressit. Consules coacti extemplo ab senatu ad bellum educta ex urbe
iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem nihil aliud
quam perfusis vano timore Romanis citato agmine abeunt: Numicius Antium adversus
Volscos, Verginius contra Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope magna accepta
clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit. Melius in
Volscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut
tum res erant opulentissimam, acti. Quam consul oppugnare non ausus Caenonem,
aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Aequi Volscique
Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere.
Deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule
ingresso in fines, plus cladium quam intulerant acceperunt.
64.
Extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae certamine
patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per patres clientesque
patrum consules creati T. Quinctius Q. Servilius. Similem annum priori habent, seditiosa initia, bello
deinde externo tranquilla. Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi
cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina
moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. Quos
Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis
locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum
relinquerent multiplicique capta praeda rediret. Et in Volscis res publica
egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo signis conlatis
pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine; et Romani, quia paucitas
damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul
fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. Impetu facto dum se
putant vincere vicere. Consul metuens ne nimis instando renovaret certamen,
signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque
quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis
in castra venit, haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. Itaque
tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius sedato tumultu quem
terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset,
Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos
impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.
Reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis
copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos
putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et
insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium
tenuit.
65.
Ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando
et vigiliis Volscum primo impetu perculit; quamquam cessere magis quam pulsi
hostes sunt, quia ab tergo erant clivi in quos post principia integris
ordinibus tutus receptus fuit. Consul ubi ad iniquum locum ventum est, sistit
aciem. Miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat.
Ferocius agunt equites; circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros. Dum cunctatur consul
virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros clamoremque res
est secuta. Fixis in terram pilis quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt.
Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus
ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic
prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul
increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum excussisset.
Restitere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum vim pro vi
referebant, audent ultro gradum inferre et clamore renovato commovent aciem;
tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci. Iam prope
erat ut in summum clivi iugum evaderent cum terga hostes dedere, effusoque
cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur: qui Volscorum effugere
potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. Paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium
nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant
animi.
|