|
9.
Sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo
urbanos motus excitaverunt. C.
Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus
locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem
criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae
civitati invehebatur: nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa prope
atrocius quam regium esse; quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata,
infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque
supplicia verterent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se
promulgaturum ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis;
quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac
licentiam suam pro lege habituros. Qua promulgata lege cum timerent patres ne
absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio
vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut
nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque
terroris sit: insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. Si quem
similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent,
non potuisse sisti. Mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in
conluvione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum
leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. Quid
tandem? Illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut
crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in
aliquem saevitum sit? Non illum consulare imperium sed tribuniciam potestatem
invisam intolerandamque facere; quam placatam reconciliatamque patribus de
integro in antiqua redigi mala. Neque illum se deprecari quo minus pergat ut coeperit.
'Vos' inquit Fabius, 'ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis
potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum
comparatam esse; tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus. Nobis miserum, invidiosum
vobis est, desertam rem publicam invadi. Non ius vestrum, sed invidiam
minueritis. Agite cum collega ut rem integram in adventum consulum differat. Ne
Aequi quidem ac Volsci, morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli
superboque nobis bello institere.' Agunt
cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules
extemplo arcessiti.
10.
Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. Et auget gloriam
adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum
cognitum abduceret. Reliqua vendita, quibus domini non exstitere. Debebatur
omnium consensu consuli triumphus; sed dilata res est, tribuno de lege agente;
id antiquius consuli fuit. Iactata per aliquot dies cum in senatu res tum apud
populum est; cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. Tum imperatori exercituique honos suus redditus. Triumphavit de Volscis
Aequisque; triumphantem secutae suae legiones. Alteri consuli datum ut ovans sine militibus urbem iniret. Anno deinde
insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;
erant consules P. Volumnius Ser. Sulpicius. Eo anno caelum ardere visum, terra
ingenti concussa motu est. Bovem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat,
creditum. Inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus avium
intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per
aliquot dies ut nihil odor mutaret. Libri per duumviros sacrorum aditi;
pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus
caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. Id
factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
Ecce, ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici nuntiant Volscos et
Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam;
Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli esse.
Ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur; consules belli administrationem
inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi provincia esset.
Tribuni coram in foro personare, fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad
partes paratos. Iam ne virtute quidem premi libertatem populi Romani sed arte
eludi. Quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma
posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam fidam propinquam infamem
fieri. Bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam oneratam
armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exsilio et relegatione civium
ulciscentes tribunos. Sic, ne quid aliud actum putent, victam legem esse, nisi
dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant ne possessione urbis
pellantur, ne iugum accipiant. Si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes
tribunos. Nullum terrorem externum,
nullum periculum esse; cavisse deos priore anno ut tuto libertas defendi
posset. Haec tribuni.
11.
At ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum
habebant. Eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. Citati pauci velut
rei experiundae causa, et statim vis coorta. Quemcumque lictor iussu consulis
prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat sed
virium spes, et manu obtinendum erat quod intenderes. Quemadmodum se tribuni
gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes
comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant. Initium erat rixae, cum
discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri haud sinebant.
Nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda sed permissa
temeritati audaciaeque esset. Multum et consules se abstinebant, ne cui in
conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent. Caeso erat Quinctius,
ferox iuvenis qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et viribus. Ad ea
munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut
nemo, non lingua, non manu promptior in civitate haberetur. Hic cum in medio
patrum agmine constitisset, eminens inter alios, velut omnes dictaturas
consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios
popularesque procellas sustinebat. Hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac
fugata plebes est; qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis
appareret, si sic agi liceret, victam legem esse. Tum prope iam perculsis aliis
tribunis A. Verginius, ex collegio unus, Caesoni capitis diem dicit. Atrox
ingenium accenderat eo facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi,
agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello. Accusator pati reum ruere
invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere; legem interim non
tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre. Ibi multa
saepe ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius Caesonis suspectum
incidunt ingenium. Tamen legi resistebat. Et A. Verginius identidem plebi:
'Ecquid sentitis iam, vos, Quirites, Caesonem simul civem et legem quam cupitis
habere non posse? Quamquam quid ego legem loquor? Libertati obstat; omnes
Tarquinios superbia exsuperat. Exspectate dum consul aut dictator fiat, quem
privatum viribus et audacia regnantem videtis.' Adsentiebantur multi pulsatos
se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro incitabant.
12.
Iam aderat iudicio dies apparebatque volgo homines in damnatione Caesonis
libertatem agi credere. Tum demum coactus cum multa indignitate prensabat
singulos. Sequebantur necessarii, principes civitatis. T. Quinctius
Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret sua familiaeque decora,
adfirmabat neque in Quinctia gente neque in civitate Romana tantam indolem tam
maturae virtutis unquam exstitisse; suum primum militem fuisse, se saepe
vidente pugnasse in hostem. Sp. Furius, missum ab Quinctio Capitolino sibi eum
in dubiis suis rebus venisse subsidio; neminem unum esse cuius magis opera
putet rem restitutam. L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens,
suas laudes participare cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia facinora
nunc in expeditionibus, nunc in acie; suadere et monere iuvenem egregium,
instructum naturae fortunaeque omnibus bonis, maximum momentum rerum eius
civitatis in quamcumque venisset, suum quam alienum mallent civem esse. Quod
offendat in eo, fervorem et audaciam, aetatem cottidie auferre: quod
desideretur, consilium, id in dies crescere. Senescentibus vitiis, maturescente
virtute, sinerent tantum virum senem in civitate fieri. Pater inter hos L.
Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet
invidiam, sed veniam errori atque adulescentiae petendo, sibi qui non dicto,
non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium orabat. Sed alii
aversabantur preces aut verecundia aut metu, alii se suosque mulcatos querentes
atroci responso iudicium suum praeferebant.
13.
Premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor,
qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo
post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura
incidisse. Ibi rixam natam esse fratremque suum maiorem natu, necdum ex morbo
satis validum, pugno ictum ab Caesone cecidisse; semianimem inter manus domum
ablatum, mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam atrocem per
consules superiorum annorum licuisse. Haec Volscio clamitante adeo concitati
homines sunt ut haud multum afuerit quin impetu populi Caeso interiret.
Verginius arripi iubet hominem et in vincula duci. Patricii vi contra vim
resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo
futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
Tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato; servaturum tamen in
vinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem necaverit, de eo supplicii
sumendi copia populo Romano fiat. Appellati tribuni medio decreto ius auxilii
sui expediunt: in vincla conici vetant; sisti reum pecuniamque ni sistatur
populo promitti placere pronuntiant. Summam pecuniae quantam aequum esset
promitti, veniebat in dubium; id ad senatum reicitur: reus, dum consulerentur
patres, retentus in publico est. Vades dari placuit; unum vadem tribus milibus aeris
obligarunt; quot darentur permissum tribunis est. Decem finierunt; tot vadibus
accusator vadatus est reum. Hic primus vades publico dedit. Dimissus e foro
nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit. Iudicii
die cum excusaretur solum vertisse exsilii causa, nihilo minus Verginio comitia
habente, collegae appellati dimisere concilium. Pecunia a patre exacta
crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti
relegatus devio quodam tugurio viveret.
14.
Hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem: ab externis armis otium
fuit. Cum velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio prope
perlatam esse crederent legem, et quod ad seniores patrum pertineret cessissent
possessione rei publicae, iuniores, id maxime quod Caesonis sodalium fuit,
auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est
quod modo quodam temperavere impetus suos. Cum primo post Caesonis exsilium lex
coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic
tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus
inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, mille pro uno
Caesones exstitisse plebes quereretur. Mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent,
nihil eisdem illis placidius aut quietius erat. Benigne salutare, adloqui
plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine
interpellatione concilia habere, nunquam ulli neque publice neque privatim
truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; alibi popularis iuventus erat.
Ne voce quidem incommoda, nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo
tractandoque mansuefecerant plebem. His per totum annum artibus lex elusa est. Nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed
refecti quoque in insequentem annum.
15.
Accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius Appi filius et P. Valerius
Publicola. Nihil novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae
cura civitatem tenebat. Quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo
acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent:
coniurationem factam; Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum,
trucidandae plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut
iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis
esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat. Et ab Volscis et Aequis statum
iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud
novum malum necopinato exortum. Exsules servique, ad duo milia hominum et
quingenti, duce Appio Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.
Confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma
noluerant: alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant: alternae
voces 'ad arma' et 'hostes in urbe sunt' audiebantur. Consules et armare plebem
et inermem pati timebant, incerti quod malum repentinum, externum an
intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset; sedabant
tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata
multitudo regi imperio. Dant tamen arma, non volgo, tantum ut incerto hoste
praesidium satis fidum ad omnia esset. Solliciti reliquum noctis incertique qui
homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna
omnis urbis loca egere. Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Servos ad
libertatem Appius Herdonius ex Capitolio vocabat: se miserrimi cuiusque
suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis
grave iugum demeret; id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit,
se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.
16.
Dilucere res magis patribus atque consulibus. Praeter ea tamen quae
denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere et, cum
tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composito
adessent, tum aeterni hostes, Volsci et Aequi, non ad populandos, ut ante,
fines sed ad urbem ut ex parte captam venirent. Multi et varii timores; inter
ceteros eminebat terror servilis ne suus cuique domi hostis esset, cui nec
credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
vixque concordia sisti videbatur posse. Tantum superantibus aliis ac
mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per
aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum
videbatur. Ad id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. Tantus enim tribunos
furor tenuit ut non bellum, sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis
cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; patriciorum hospites
clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam
venerint silentio abituros. Concilium
inde legis perferendae habere, avocato populo ab armis. Senatum interim
consules habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus
hostis intulerat.
17.
Postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P.
Valerius, collega senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad
tribunos venit. 'Quid hoc rei est' inquit, 'tribuni? Appi Herdoni ductu et auspicio rem
publicam eversuri estis? Tam felix vobis corrumpendis fuit qui servitia non
commovit auctor? Cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri
placet?' Inde ad multitudinem oratione
versa: 'Si vos urbis, Quirites, si vestri nulla cura tangit, at vos veremini
deos vestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et
Minerva, alii di deaeque obsidentur; castra servorum publicos vestros penates
tenent; haec vobis forma sanae civitatis videtur? Tantum hostium non solum
intra muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro
sunt, senatus in curia est; velut cum otium superat, senator sententiam dicit,
alii Quirites suffragium ineunt. Non quidquid patrum plebisque est, consules,
tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere,
liberare ac pacare augustissimam illam domum Iovis optimi maximi decuit? Romule
pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam
recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi viam, quam tu dux, quam tuus
ingressus exercitus est. Primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te
ac tua vestigia sequar.' Vltimum orationis fuit, se arma capere, vocare omnes
Quirites ad arma; si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae
potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in
Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. Iuberent tribuni, quoniam in Appium
Herdonium vetarent, in P. Valerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis,
quod princeps familiae suae ausus in regibus esset. Vim ultimam apparebat
futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. Nec lex tamen ferri nec
ire in Capitolium consul potuit; nox certamina coepta oppressit; tribuni
cessere nocti, timentes consulum arma. Amotis inde seditionis auctoribus patres
circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere;
admonere ut viderent in quod discrimen rem publicam adducerent. Non inter
patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa
deorum, penates publicos privatosque hostibus dedi. Dum haec in foro sedandae
discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neve Veiens hostis
moveretur, circa portas murosque discesserant.
18.
Eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae
urbis statu nuntii veniunt. L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. Is confestim
convocato senatu atque introductis nuntiis magnopere censet, ne exspectent dum
ab Roma legati auxilium petentes veniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales
deos fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam potentem, tam
propinquam civitatem nunquam parem occasionem daturos deos. Placet ferri auxilium;
iuventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes procul speciem
hostium praebuere; Aequi aut Volsci venire visi sunt; deinde ubi vanus terror
abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt. Ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia
collega instruebat aciem. Auctoritas viri moverat, adfirmantis Capitolio reciperato
et urbe pacata si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege
ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi
velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non
impediturum. Hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum
Capitolinum erigunt aciem. Adiungitur et Tusculana legio. Certare socii
civesque utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos
adhortatur. Trepidare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere;
trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. Iam in vestibulum perruperant
templi cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur. P. Volumnius
consularis vidit cadentem. Is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in
locum vicemque consulis provolat. Prae ardore impetuque tantae rei sensus non
pervenit ad militem; prius vicit quam se pugnare sine duce sentiret. Multi
exsulum caede sua foedavere templum, multi vivi capti, Herdonius interfectus.
Ita Capitolium reciperatum. De captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae
fortunae a quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium
purgatum atque lustratum. In consulis domum plebes quadrantes ut funere
ampliore efferretur iactasse fertur.
|