|
19.
Pace parta, instare tum tribuni patribus, ut P. Valeri fidem exsolverent,
instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude liberaret, agi de lege
sineret. Consul antequam collegam sibi
subrogasset negare passurum agi de lege. Hae tenuere contentiones usque ad
comitia consulis subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius
Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui magistratum statim occiperet.
Perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore patrum, virtute
sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium
et modum adhibendo ubi res posceret priores erant. Is ut magistratum iniit,
adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu
castigando vehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni
plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua
criminibusque regnarent: cum Caesone filio suo virtutem, constantiam, omnia
iuventutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces,
seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos, pessimis artibus,
regia licentia vivere. 'Aulus' inquit, 'ille Verginius, quia in Capitolio non
fuit, minus supplicii quam Appius Herdonius meruit? Plus hercule aliquanto, qui
vere rem aestimare velit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope
denuntiavit ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma vobis ademit
nudosque servis vestris et exsulibus obiecit. Et vos -- C. Claudi pace et P.
Valeri mortui loquar -- prius in clivum Capitolinum signa intulistis quam hos
hostes de foro tolleretis? Pudet deorum hominumque. Cum hostes in arce, in Capitolio
essent, exsulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi
habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma. In dubio fuit utrum L.
Mamilius, Tusculanus dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam arcem
liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in finibus hostem
haberent, attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua sponte arma
sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc
est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam obicere?
Scilicet si quis vobis humillimus homo de vestra plebe, quam partem velut
abruptam a cetero populo vestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis,
si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum
auxilium putaretis: Iuppiter optimus maximus exsulum atque servorum saeptus
armis nulla humana ope dignus erat? Et hi postulant, ut sacrosancti habeantur,
quibus ipsi di neque sacri neque sancti sunt? At enim, divinis humanisque
obruti sceleribus, legem vos hoc anno perlaturos dictitatis. Tum hercule illo
die quo ego consul sum creatus, male gesta res publica est, peius multo quam cum
P. Valerius consul periit, -- si tuleritis. Iam primum omnium' inquit,
'Quirites, in Volscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo
est. Nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos.
Quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium ab exsulibus obsessum
scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.'
20.
Moverat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rem
publicam. Consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam
priorem actiones tam graves facile passus, in peragendis consularis officii
partem ad se vindicabat. Tum tribuni, eludentes velut vana dicta, persequi
quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos dilectum habere
nemo passurus sit. 'Nobis vero' inquit Quinctius, nihil dilectu opus est, cum,
quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in
verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros. Edicimus
itaque, omnes qui in verba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum
adsitis.' Cavillari tum tribuni et populum exsolvere religione velle: privatum
eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint. Sed nondum haec quae
nunc tenet saeculum neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque
ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.
Igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere,
eo magis quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque
inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia
rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur: omnes id iussuros quod consules
velint; neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et
tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari
imperio. Terrebant haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius
Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita civitatem
aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse rei
publicae, ut, qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis, sentiat sine
provocatione dictaturam esse.
21.
Senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt. Multitudo
clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant; nec ante moverunt
de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse
polliciti sunt. Tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis
senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab
urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos
refici iudicare senatum contra rem publicam esse. Consules fuere in patrum
potestate: tribuni reclamantibus consulibus refecti. Patres quoque, ne quid
cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. 'Mirer' inquit, 'si vana
vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? Vos elevatis eam quippe
qui, quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, ipsi
quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus
posse in civitate, plus levitatis ac licentiae habere. Levius enim vaniusque
profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. Imitamini, patres
conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum
exemplo peccate potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter
tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. Te vero,
C. Claudi, adhortor ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas, et de me
hoc tibi persuadeas me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed
gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae ex continuato eo impenderet
levatam putem.' Communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret;
si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.
22.
Consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis.
Census actus eo anno: lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi
religiosum fuit. Q. Fabio L. Cornelio
consulibus principio anni statim res turbulentae. Instigabant plebem tribuni:
bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii
Volscorum legiones esse. Et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam;
aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeverti sinerent. Consules inde
partiti provincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut Romae
praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum
veniret. Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes
sociorum in exercitu, tertia civium fuit. Postquam ad diem praestitutum
venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. Inde lustrato
exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit. Ubi
cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non ausi,
quemadmodum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non
permixtam unam sociorum civiumque sed trium populorum tres separatim acies
circa vallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. Inde
signum observari iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem,
si receptui cecinisset. Equites item suae cuique parti post principia conlocat.
Ita trifariam adortus castra circumvenit et cum undique instaret non
sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. Transgressus inde munitiones
pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effuse
fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, cum ad id spectator
pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte victoriae fruitur territos
caedendo. Magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit sed
praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus
foret ni fugientes silvae texissent.
23.
Dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem
Tusculanam improviso nocte capiunt, reliquo exercitu haud procul moenibus
Tusculi considunt ut distenderent hostium copias. Haec celeriter Romam, ab Roma
in castra Antium perlata movent Romanos haud secus quam si Capitolium captum
nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et similitudo ipsa periculi
reposcere datum auxilium videbatur. Fabius omissis omnibus praedam ex castris
raptim Antium convehit; ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum
rapit. Nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit;
commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. Aliquot menses Tusculi bellatum. Parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat;
partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. Vi nunquam eo subiri potuit:
fames postremo inde detraxit hostem. Qua postquam ventum ad extremum est, inermes
nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. Hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido
consecutus ad unum omnes occidit. Victor ad Columen -- id loco nomen est --
exercitu reducto castra locat. Et alter consul, postquam moenibus iam Romanis
pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. Ita bifariam
consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos
populantur. Eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium
consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. Certum adfirmare, quia nulla
apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.
24.
Hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. Clamant fraude
fieri quod foris teneatur exercitus; frustrationem eam legis tollendae esse; se
nihilo minus rem susceptam peracturos. Obtinuit tamen L. Lucretius praefectus urbis ut
actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta
causa motus. A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus
haud dubie testis in Caesonem exstitisset, diem dixerant. Multis enim emanabat
indiciis neque fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo visum
in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum
mortuum; nec iis temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae
visum, adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentemque ad signa
sine ullo commeatu fuisse. Nisi ita esset
multi privatim ferebant Volscio iudicem. Cum ad iudicium ire non auderet, omnes
eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci quam Caesonis
Volscio teste fuerat faciebant. In mora tribuni erant, qui comitia quaestores
habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. Ita
extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum
exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars
credebant tribunos; at illi -- etenim extremum anni iam erat, -- quartum
adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege certamen
averterant. Et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex
minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent victoria
certaminis penes tribunos fuit. Eodem anno Aequis pax est petentibus data.
Census, res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab origine urbis
decimum conditum ferunt. Censa civium
capita centum septendecim milia trecenta undeviginti. Consulum magna domi
bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non
concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.
25.
L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni prioris causas
exceperunt. Eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio impediebant;
sed in quaestoribus novis maior vis, maior auctoritas erat. Cum M. Valerio Mani
filio Volesi nepote quaestor erat T. Quinctius Capitolinus qui ter consul
fuerat. Is, quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus
iuvenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae innoxio potestatem
ademisset, iusto ac pio bello persequebatur. Cum Verginius maxime ex tribunis
de lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem
ut cum edocuissent populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde
suffragium inire. Hoc intervalli datum res tranquillas in urbe fecit. Nec
diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat priore anno
cum Romanis, imperium ad Gracchum Cloelium deferunt; is tum longe princeps in
Aequis erat. Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili
populatione veniunt, plenique praedae in Algido castra locant. In ea castra Q.
Fabius, P. Volumnius, A. Postumius legati ab Roma venerunt questum iniurias et
ex eo foedere res repetitum. Eos Aequorum imperator, quae mandata habeant ab
senatu Romano, ad quercum iubet dicere; se alia interim acturum. Quercus ingens
arbor praetorio imminebat, cuius umbra opaca sedes erat. Tum ex legatis unus
abiens 'et haec' inquit, 'sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus
a vobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum
hominumque simul violata iura exsequemur.' Romam ut rediere legati, senatus
iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri
populationem finium Aequorum provinciam dedit. Tribuni suo more impedire
dilectum, et forsitan ad ultimum impedissent; sed novus subito additus terror
est.
26a.
Vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione venit; foedati
agri, terror iniectus urbi est. Tum plebs benigne arma cepit; reclamantibus frustra
tribunis magni duo exercitus scripti. Alterum Nautius contra Sabinos duxit,
castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas, plerumque nocturnis
incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam
prope intacti bello fines Romani viderentur. Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam
cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta
castris se pavidus tenebat. Quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit,
audacia, et nocte adorti castra postquam parum vis aperta profecerat,
munitiones postero die circumdant. Quae priusquam undique vallo obiectae
clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam
pertulere consulem exercitumque obsideri. Nihil
tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit. Itaque tantus pavor, tanta
trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent. Nautium consulem
arcessunt. In quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui
rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
|