|
26b.
Operae pretium est audire qui omnia prae divitiis humana spernunt neque honori
magno locum neque virtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes. Spes unica
imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi
nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia
vocantur. Ibi ab legatis -- seu fossam fodiens palae innixus, seu cum araret,
operi certe, id quod constat, agresti intentus -- salute data in vicem
redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata
senatus audiret, admiratus rogitansque 'satin salve?' Togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam
iubet. Qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum
legati gratulantes consalutant, in urbem vocant; qui terror sit in exercitu
exponunt. Navis Quinctio publice parata fuit, transvectumque tres obviam
egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars.
Ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. Et plebis
concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium vidit, et imperium
nimium et virum ipso imperio vehementiorem rata. Et illa quidem nocte nihil
praeterquam vigilatum est in urbe.
27.
Postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit
L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem
fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset. Cum
magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota
urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere; tum quicumque aetate
militari essent armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis
ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus aetas ad militandum gravior
esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere
iussit. Sic iuventus discurrit ad vallum petendum. Sumpsere unde cuique
proximum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edictum dictatoris
praesto fuere. Inde composito agmine non
itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse dictator,
magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine quas tempus ipsum
poscebat adhortationes erant: adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad
hostem perveniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem
iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat incertum esse; puncto saepe
temporis maximarum rerum momenta verti. 'Adcelera, signifer,' 'sequere, miles,'
inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. Media nocte in Algidum
perveniunt et ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.
28.
Ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque
qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit ut
sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines
suos. Facta quae imperavit. Tum quo fuerant ordine in via, exercitum omnem
longo agmine circumdat hostium castris et ubi signum datum sit clamorem omnes
tollere iubet; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum.
Edito imperio, signum secutum est. Iussa miles exsequitur; clamor hostes
circumsonat. Superat inde castra hostium et in castra consulis venit; alibi
pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani civilem esse clamorem atque
auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationibus ac vigiliis
territant hostem. Consul differendum negat; illo clamore non adventum modo
significari sed rem ab suis coeptam, mirumque esse ni iam exteriore parte
castra hostium oppugnentur. Itaque arma suos capere et se subsequi iubet. Nocte
initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque
parte rem in discrimine esse. Iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi
parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret
eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere,
pugnatumque cum consule ad lucem est. Luce prima iam circumvallati ab dictatore
erant et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant. Tum a Quinctiano
exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum. Hic
instabat nova pugna: illa nihil remiserat prior. Tum ancipiti malo urgente, a
proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione
victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad dictatorem
ire iussi; is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloelium ducem principesque
alios vinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi. Sanguinis se Aequorum
non egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque
esse gentem, sub iugum abituros. Tribus hastis iugum fit, humi fixis duabus
superque eas transversa una deligata. Sub hoc iugo dictator Aequos misit.
29.
Castris hostium receptis plenis omnium rerum- nudos enim emiserat -- praedam
omnem suo tantum militi dedit; consularem exercitum ipsumque consulem increpans
'carebis' inquit 'praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope praedae fuisti. Et tu, L. Minuci,
donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.' Ita
se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet. Sed adeo tum
imperio meliori animus mansuete oboediens erat, ut beneficii magis quam
ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori, libram pondo,
decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit. Romae a Q. Fabio
praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine
urbem ingredi iussit. Ducti ante currum hostium duces; militaria signa
praelata; secutus exercitus praeda onustus. Epulae instructae dicuntur fuisse
ante omnium domos, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis
comisantium modo currum secuti sunt. Eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus
cunctis civitas data est. Confestim se dictator magistratu abdicasset ni
comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent. Ea ne impedirent tribuni
dictatoris obstitit metus; Volscius damnatus Lanuvium in exsilium abiit.
Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit. Per
eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat; ad vastatos agros
ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio
Fabius successor in Algidum missus. Extremo anno agitatum de lege ab tribunis
est; sed quia duo exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum patres
tenuere; plebes vicit ut quintum eosdem tribunos crearent. Lupos visos in
Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse.
Haec eo anno gesta.
30.
Sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius Pulvillus. Cuius initio anni cum
foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat;
ulteriusque ventum foret -- adeo exarserant animis -- ni velut dedita opera
nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. Senatum
consules vocant; iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum
ducere. Inde posito legis certamine nova de dilectu contentio orta;
vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror,
Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
Is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen
ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret,
decem deinde tribuni plebis crearentur. Expressit hoc necessitas patribus: id
modo excepere ne postea eosdem tribunos viderent. Tribunicia comitia, ne id
quoque post bellum ut cetera vanum esset, extemplo habita. Tricensimo sexto
anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus;
itaque cautum est ut postea crearentur. Dilectu deinde habito Minucius contra
Sabinos profectus non invenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione
interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortales
occidit; fugat hostem non ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit
propter proditum praesidium.
31a.
Deinde M. Valerius Sp. Verginius consules facti. Domi forisque otium fuit; annona propter aquarum
intemperiem laboratum est. De Aventino
publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti. Hi sequente anno, T. Romilio C. Veturio consulibus,
legem omnibus contionibus suis celebrant: pudere se numeri sui nequiquam aucti,
si ea res aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset. Cum
maxime haec agerent, trepidi nuntii ab Tusculo veniunt Aequos in agro Tusculano
esse. Fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. Ambo consules
cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido inveniunt. Ibi pugnatum. Supra
septem milia hostium caesa, alii fugati; praeda parta ingens. Eam propter
inopiam aerarii consules vendiderunt. Invidiae tamen res ad exercitum fuit,
eademque tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit. Itaque ergo,
ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus dies dicta est Romilio
ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.
Uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris,
Veturius quindecim.
|