|
31b.
Nec haec priorum calamitas consulum segniores novos fecerat consules. Et se
damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse. Tum abiecta
lege quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem
tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges displicerent, at illi communiter
legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque
aequandae libertatis essent, sinerent creari. Rem non aspernabantur patres;
daturum leges neminem nisi ex patribus aiebant. Cum de legibus conveniret, de
latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius
P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum
Graeciae civitatium instituta mores iuraque noscere.
32.
Ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex.
Quinctilio consulibus, perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui
Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul mala
ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. Vastati agri
sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus. Flamen
Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pulvillus, in cuius locum
C. Veturium, eo cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere. Mortuus
consul Quinctilius, quattuor tribuni plebi. Multiplici clade foedatus annus; ab
hoste otium fuit. Inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus. Neque eo
anno quicquam belli externi fuit: domi motus orti. Iam redierant legati cum
Atticis legibus. Eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret.
Placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius
magistratus esset. Admiscerenturne plebeii controversia aliquamdiu fuit;
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae
leges abrogarentur.
33.
Anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum mutatur forma civitatis,
ab consulibus ad decemviros, quemadmodum ab regibus ante ad consules venerat,
translato imperio. Minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. Laeta enim
principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo citius lapsa res est
repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P.
Sestius, L. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T.
Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum
annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris
anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat. His proximi habiti
legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio
esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore
credebant. Supplevere ceteri numerum. Graves quoque aetate electos novissimis suffragiis
ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur. Regimen totius
magistratus penes Appium erat favore plebis, adeoque novum sibi ingenium
induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro
truci saevoque insectatore plebis. Decimo die ius populo singuli reddebant. Eo
die penes praefectum iuris fasces duodecim erant: collegis novem singuli
accensi apparebant. Et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis
interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat. Moderationis eorum
argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. Cum sine provocatione creati
essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento
prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir
diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus
erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati
adiceret.
34.
Cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi
infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum
exspectatione propositis decem tabulis, populum ad contionem advocaverunt et,
quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et
legere leges propositas iussere: se, quantum decem hominum ingeniis provideri
potuerit, omnibus, summis infimisque, iura aequasse: plus pollere multorum
ingenia consiliaque. Versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent
deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset
conferrent. Eas leges habiturum populum Romanum quas consensus omnium non
iussisse latas magis quam tulisse videri posset. Cum ad rumores hominum de
unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis
decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum
super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
Volgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus adiectis absolvi posse velut
corpus omnis Romani iuris. Ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret,
desiderium decemviros iterum creandi fecit. Iam plebs, praeterquam quod
consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem
auxilium, cedentibus in vicem appellationi decemviris, quaerebat.
35.
Postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt,
tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis -- metu, credo, ne tanti
possessio imperii, vacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret --
prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua
contenderant, suppliciter petentes. Demissa iam in discrimen dignitas ea aetate
iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. Nescires utrum inter decemviros
an inter candidatos numerares; propior interdum petendo quam gerendo
magistratui erat. Criminari optimates, extollere candidatorum levissimum
quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in
foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque, qui unice
illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi
vellet: apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia
comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non
tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum
quaerentis esse. Propalam obviam ire
cupiditati parum ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur. Comitiorum
illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. Ars haec
erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi -- et id ipsum
pessimo exemplo -- nemo unquam fecisset. Ille enimvero, quod bene vertat,
habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit;
deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et
patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis
eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat, se
in primis, quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum
crediderat. Creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius Q.
Fabius Vibulanus Q. Poetelius T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius
Cornicen M'. Rabuleius.
36.
Ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. Suo iam inde vivere ingenio
coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores
formare. Cottidie coibant remotis arbitris; inde impotentibus instructi
consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam,
rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere. Idus tum
Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. Inito igitur magistratu primum
honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. Nam cum ita
priores decemviri servassent ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in
orbem, suam cuiusque vicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus
prodiere. Centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures
inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione
creati essent, interpretabantur. Decem regum species erat, multiplicatusque
terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac
principium quaeri, ut si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in
populo misisset statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.
Nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione,
intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione
collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii
videri possent, ad populum reiecissent. Aliquamdiu aequatus inter omnes terror
fuit; paulatim totus vertere in plebem coepit; abstinebatur a patribus; in
humiliores libidinose crudeliterque consulebatur. Hominum, non causarum toti
erant, ut apud quos gratia vim aequi haberet. Iudicia domi conflabant,
pronuntiabant in foro. Si quis collegam appellasset, ab eo ad quem venerat ita
discedebat ut paeniteret non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine
auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus
clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque
decemviratu possessum semel obtinerent imperium.
37.
Circumspectare tum patriciorum voltus plebeii et inde libertatis captare auram,
unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant. Primores patrum
odisse decemviros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et credere haud
indignis accidere; avide ruendo ad libertatem in servitutem elapsos iuvare
nolle; cumulari quoque iniurias, ut taedio praesentium consules duo tandem et
status pristinus rerum in desiderium veniant. Iam et processerat pars maior
anni et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec
quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae
essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset. Exspectabant quam mox
consulibus creandis comitia edicerentur; id modo plebes agitabat quonam modo
tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent; cum
interim mentio comitiorum nulla fieri. Et decemviri, qui primo tribunicios
homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebi, patriciis
iuvenibus saepserant latera. Eorum catervae tribunalia obsederant; hi ferre
agere plebem plebisque res, cum fortuna, qua quidquid cupitum foret,
potentioris esset. Et iam ne tergo quidem abstinebatur; virgis caedi, alii
securi subici; et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini
supplicium. Hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam
iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.
|