|
48b.
Clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Verginium iubet. Ille ferro quacumque ibat viam facere, donec
multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. Icilius
Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae
infelicem formam, necessitatem patris deplorant. Sequentes clamitant matronae,
eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse? --
cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo
miserabilia magis querentibus subicit. Virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae
potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum
erat.
49.
Concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem
repetendae libertatis. Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi,
postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine
patriciorum iuvenum per turbam vadens, in vincula duci iubet. Iam circa Icilium
non solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Valerius et M.
Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium
aiebant; si vim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore. Hinc atrox
rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit: franguntur a
multitudine fasces. In contionem Appius escendit: sequuntur Horatius
Valeriusque. Eos contio audit: decemviro obstrepitur. Iam pro imperio Valerius
discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius, vitae metuens,
in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit. Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex
altera parte inrumpit. Videt imperium vi victum. Agitatus
deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus
trepidaverat, senatum postremo vocari iussit. Ea res, quod magnae parti patrum
displicere acta decemvirorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatis
eius multitudinem sedavit. Senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis
providendum ne quid Vergini adventus in exercitu motus faceret.
50.
Itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant,
nuntiant decemviris ut omni ope ab seditione milites contineant. Ibi Verginius maiorem
quam reliquerat in urbe motum excivit. Nam praeterquam quod agmine prope
quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei
se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota
in se castra convertit. Et togae
multifariam in castris visae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae
multitudinis fecerant. Quaerentibus quid rei esset, flens diu vocem non misit;
tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit,
ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. Supinas deinde tendens manus, commilitones
appellans orabat ne quod scelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent neu se ut
parricidam liberum aversarentur. Sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si
liberae ac pudicae vivere licitum fuisset: cum velut servam ad stuprum rapi
videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in
speciem crudelitatis lapsum; nec superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem
ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset. Illis quoque filias
sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi exstinctam
esse, sed quo impunitior sit eo effrenatiorem fore. Aliena calamitate documentum datum illis cavendae
similis iniuriae. Quod ad se attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia
non ultra pudica victura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse; non
esse iam Appi libidini locum in domo sua: ab alia violentia eius eodem se animo
suum corpus vindicaturum quo vindicaverit filiae: ceteri sibi ac liberis suis
consulerent. Haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori
nec suae libertati se defuturos. Et immixti turbae militum togati, eadem illa
querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul
profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope
interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur
vellerentque signa et Romam proficiscerentur. Decemviri simul iis quae videbant
iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad
sedandos motus discurrunt. Et leniter agentibus responsum non redditur: imperium si
quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur. Eunt agmine ad urbem
et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat plebem ad repetendam libertatem
creandosque tribunos plebis adhortantes. Alia
vox nulla violenta audita est. Senatum Sp. Oppius habet. Nihil placet aspere agi; quippe
ab ipsis datum locum seditioni esse. Mittuntur tres legati consulares, Sp.
Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis cuius iussu
castra deservissent aut quid sibi vellent qui armati Aventinum obsedissent
belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent. Non defuit quod
responderetur: deerat qui daret responsum, nullodum certo duce nec satis
audentibus singulis invidiae se offerre. Id modo a multitudine conclamatum est
ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.
51.
Dimissis legatis, admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante
trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerit, responsumque, quamquam non
inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse; placere
decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum
appellari. Cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, 'melioribus meis
vestrisque rebus reservate' inquit, 'ista de me iudicia. Nec mihi filia inulta
honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est
praeesse vobis qui proximi invidiae sint. Si
quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.' ita decem numero tribunos
militares creant. Neque in Sabinis quievit exercitus. Ibi
quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore
motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo
foede ad libidinem petita accenderat. Icilius ubi audivit tribunos militum in
Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem
tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum popularium imminensque ei
potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab
suis creandum curat. Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe
agmine in Aventinum pergunt. Ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis
militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum
praeessent. M. Oppium Sex. Manilium creant. Patres solliciti de summa rerum cum
senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes decemviris et Appiana libido et dedecora
militiae obiciebantur. Placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. Illi negabant se aliter ituros quam si decemviri
deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent. Decemviri
querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis legibus quarum causa
creati essent deposituros imperium se aiebant.
52.
Per M. Duillium qui tribunus plebis fuerat certior facta plebs contentionibus
adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit, adfirmante
Duillio non prius quam deseri urbem videant curam in animos patrum descensuram;
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis scituros qua sine restituta
potestate redigi in concordiam res nequeant. Via Nomentana, cui tum Ficolensi
nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere, modestiam patrum suorum
nihil violando imitati. Secuta exercitum plebs, nullo qui per aetatem ire
posset retractante. Prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in
ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter
rogitantes. Cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter
paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum
apparvisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur: 'Quid
exspectabitis, patres conscripti? Si decemviri finem pertinaciae non faciunt,
ruere ac deflagrare omnia passuri estis? Quod autem istud imperium est,
decemviri, quod amplexi tenetis? Tectis ac parietibus iura dicturi estis? Non
pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum
aliorum? Quid si hostes ad urbem veniant facturi estis? Quid si plebs mox, ubi
parum secessione moveamur, armata veniat? Occasune urbis voltis finire
imperium? Atqui
aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. Nos citius
caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis. Novam inexpertamque eam
potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant
desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii
egeant.' Cum haec ex omni parte
iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in
potestate patrum adfirmant. Id modo simul orant ac monent ut ipsis ab invidia
caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
53.
Tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur
revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis
praecavere iubentur. Profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur,
quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. Ob haec iis
advenientibus gratiae actae; Icilius pro multitudine verba facit. Idem, cum de
condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent,
composito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit ut appareret in
aequitate rerum plus quam in armis reponi spei. Potestatem enim tribuniciam
provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis
fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per
secessionem libertatem. De decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit;
dedi quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur. Legati
ad ea: 'Quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro vobis deferenda
fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos
alios. Irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui
crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis
dominari iam in adversarios voltis. Nunquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum
in plebem Romanam aut plebis in patres? Scuto vobis magis quam gladio opus est.
Satis superque humili est, qui iure aequo in civitate vivit, nec inferendo
iniuriam nec patiendo. Etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum
reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite
nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem
repeti satis est.'
54.
Facerent ut vellent permittentibus cunctis, mox redituros se legati rebus
perfectis adfirmant. Profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii
decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio
fieret, haud quicquam abnuere: Appius truci ingenio et invidia praecipua odium
in se aliorum suo in eos metiens odio, 'haud ignaro' inquit, 'imminet fortuna.
Video donec arma adversariis tradantur diferri adversus nos certamen. Dandus
invidiae est sanguis. Nihil ne ego quidem moror quo minus decemviratu abeam.'
Factum senatus consultum ut decemviri se primo quoque tempore magistratu
abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet; et ne cui
fraudi esset secessio militum plebisque. His senatus consultis perfectis
dimisso senatu, decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu,
ingenti hominum laetitia. Nuntiantur haec plebi. Legatos quidquid in urbe
hominum supererat prosequitur. Huic
multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. Congratulantur libertatem
concordiamque civitati restitutam. Legati pro contione: 'Quod bonum faustum
felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates coniuges
liberosque vestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum
usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem.
In Aventinum ite, unde profecti estis; ibi felici loco, ubi prima initia
incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. Praesto erit pontifex
maximus qui comitia habeat.' Ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium
fuit. Convellunt
inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. Armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt. Ibi
extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium
primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae,
auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius quem primum tribunum
plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui
tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus
certaminibus plebi defuerat. Spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius
M. Pomponius C. Apronius P. Villius C. Oppius. Tribunatu inito L. Icilius
extemplo plebem rogavit et plebs scivit ne cui fraudi esset secessio ab
decemviris facta. Confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem
pertulit. Ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum
Flaminium appellant.
|