|
1.
Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus.
Nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis
rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura
gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis ut alterum ex plebe
consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni
promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet,
consules faciendi. Id vero si fieret, non
volgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium
credebant. Laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri
abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos
Aequosque ob communitam verruginem fremere; adeo vel infelix bellum
ignominiosae paci praeferebant. His itaque in maius etiam acceptis, ut inter
strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribuniciae, dilectus haberi,
bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit quam T.
Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius, pauca in senatu vociferatus,
nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum, nunquam eos
se vivo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque
essent plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.
2.
Eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum in consules
incitabat. Negabant consules iam ultra ferri posse furores tribunicios; ventum
iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris. Id adeo non plebis quam
patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere. Cuius rei praemium
sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic
bello fieri. Maximum Romae praemium seditionum esse; ideo singulis universisque
semper honori fuisse. Reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus
accepissent, quam liberis tradituri essent, vel quem ad modum plebs gloriari
posset auctiorem amplioremque esse. Finem
ergo non fieri nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati
seditionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium adgressum! Conluvionem
gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid
sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam
nec suos noverit. Quam enim aliam vim conubia promiscua habere nisi ut ferarum
prope ritu volgentur concubitus plebis patrumque? Ut qui natus sit ignoret,
cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne
secum quidem ipse concors. Parum id
videri quod omnia divina humanaque turbentur: iam ad consulatum volgi
turbatores accingi. Et primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse;
nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe velit populus consules creet. Et
creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque; Canuleios igitur
Iciliosque consules fore. Ne id Iuppiter optimus maximus sineret regiae
maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius quam ut tantum
dedecoris admitti patiantur. Certum habere maiores quoque, si divinassent
concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis
iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, primo quamlibet
dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur.
Quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri
posse si in eadem civitate tribuni plebis et patres essent; aut hunc ordinem
aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obviam eundum
audaciae temeritatique. Illine ut impune primo discordias serentes concitent
finitima bella, deinde adversus ea quae concitaverint armari civitatem
defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus
conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu
proloqui se nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant dilectum
haberi prohibiturum? Quid esse aliud quam
minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum! Quid eam vocem animorum,
non plebi Romanae, sed Volscis et Aequis et Veientibus allaturam! Nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque
arcem scandere posse? Nisi patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta
animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus
civium quam adversus hostium arma.
3.
Cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus
consules ita disseruit: "Quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres,
quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem
et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime quod adeo atroces in has
rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus cives nos
eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? Altera
conubium petimus, quod finitimis externisque dari solet; nos quidem civitatem,
quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus; -- altera nihil
novi ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus velit
populus Romanus honores mandet. Quid tandem est cur caelum ac terras misceant,
cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus
temperaturos, violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? Si populo
Romano liberum suffragium datur, ut quibus velit consulatum mandet, et non praeciditur
spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris,
stare urbs haec non poterit? De imperio actum est? Et perinde hoc valet, plebeiusne
consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?
Ecquid sentitis in quanto contemptu vivatis? Lucis vobis huius partem, si
liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem mittitis, quod formas hominum
habetis, indignantur; quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem
plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum
admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in
locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non
in regibus ante fuerit? En unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium,
non modo non patricium sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum,
populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? L. deinde Tarquinium, non
Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam
ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem factum? Ser. Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre
serva, ingenio, virtute regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam,
quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo dum nullum
fastiditur genus in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. Paeniteat
nunc vos plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint,
et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti? Claudiam
certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus sed
etiam in patriciorum numerum. Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat,
civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit? Utrum tandem non
credimus fieri posse, ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe
sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio similis, an, ne si sit quidem, ad
gubernacula rei publicae accedere eum patiemur, potiusque decemviris,
taeterrimis mortalium, qui tum omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis
hominibus, similes consules sumus habituri?
4.
"At enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. Quid postea? Nullane res nova institui debet? Et quod
nondum est factum -- multa enim nondum sunt facta in novo populo, -- ea ne si
utilia quidem sunt fieri oportet? Pontifices, augures Romulo regnante nulli
erant; ab Numa Pompilio creati sunt. Census in civitate et discriptio centuriarum
classiumque non erat; ab Ser. Tullio est facta. Consules nunquam fuerant; regibus
exactis creati sunt. Dictatoris nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse
coepit. Tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est ut
fierent. Decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus et e
re publica sustulimus. Quis dubitat quin
in aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura
gentium hominumque instituantur? Hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe
esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa iniuria
plebis? An esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem
civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? Quid est aliud quam
exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? Ne adfinitatibus, ne
propinquitatibus immisceamur cavent, ne societur sanguis. Quid? Hoc si polluit
nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non
genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus
lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis
non poteratis, nec ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque ecnubere
sinendo e patribus? Nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum
ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. Verum
enimvero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum
contumeliosum plebi est. Cur enim non fertis, ne sit conubium divitibus ac
pauperibus? Quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique
feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo, in matrimonium
duceret, id vos sub legis superbissimae vincula conicitis, qua dirimatis
societatem civilem duasque ex una civitate faciatis. Cur non sancitis ne
vicinus patricio sit plebeius nec eodem itinere eat, ne idem convivium ineat,
ne in foro eodem consistat? Quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius
duxerit, si patriciam plebeius? Quid iuris tandem immutatur? Nempe patrem
sequuntur liberi. Nec quod nos ex conubio vestro petamus quicquam est,
praeterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam
ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.
5.
Denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium est? Regibus
exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa libertas parta est? Oportet
licere populo Romano, si velit, iubere legem, an ut quaeque rogatio promulgata
erit vos dilectum pro poena decernetis, et simul ego tribunus vocare tribus in
suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra
educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno? Quid si non quantum istae minae
adversus plebis consensum valerent bis iam experti essetis? Scilicet quia nobis
consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod
quae pars firmior eadem modestior fuit? Nec nunc erit certamen, Quirites;
animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur. Itaque ad bella
ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis
redditis unam hanc civitatem tandem facitis, si coalescere, si iungi miscerique
vobis privatis necessitudinibus possunt, si spes, si aditus ad honores viris
strenuis et fortibus datur, si in consortio, si in societate rei publicae esse,
si, quod aequae libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque
imperitare licet. Si haec impediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate
fama bella; nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro
superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in privata conubii
societas est."
6.
Cum in contionem et consules processissent et res a perpetuis orationibus in
altercationem vertisset, interroganti tribuno cur plebeium consulem fieri non
oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens Curtius respondit,
quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse ne
incerta prole auspicia turbarentur. Plebes ad id maxime indignatione exarsit,
quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse; nec ante
finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset
et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio
ferretur concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus
tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque
interim conubio plebem paratam dilectui fore. Cum Canuleius victoria de patribus et plebis favore ingens esset,
accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant et
crescente in dies fama belli dilectum impediunt. Consules, cum per senatum
intercedentibus tribunis nihil agi posset, concilia principum domi habebant.
Apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. Soli ex
consularibus valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudi
sententia consules armabat in tribunos, Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini
sententiae abhorrebant a caede violandisque quos foedere icto cum plebe
sacrosanctos accepissent. Per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos
militum consulari potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de
consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs
fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. Quibus
indictis, extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam,
maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati
coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde
indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. Postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne
cessisse possessione rei publicae viderentur. Eventus eorum comitiorum docuit
alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita
certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit
populus, contentus eo quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam
aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum populi
universi fuit?
7a.
Anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat primum tribuni militum pro
consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T.
Cloelius, quorum in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit. Sunt
qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens
bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum
tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex
plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmato iam
stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto
perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius qui comitiis eorum
praefuerat parum recte tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Romam venerunt,
ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros
restituto agro appareret. Ab senatu responsum est iudicium populi rescindi ab
senatu non posse, praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae
etiam ordinum causa: si Ardeates sua tempora exspectare velint arbitriumque
senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae
moderatos, sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur
ac ne orta diuturna esset. Ita legati cum se rem integram relaturos dixissent,
comiter dimissi.
|