|
7b.
Patricii cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem
creavere. Contentio consulesne an tribuni militum crearentur in interregno rem
dies complures tenuit. Interrex ac senatus, consulum comitia, tribuni plebis et
plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicere patres, quia et plebs,
patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare supersedit, et
principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sua, quam
quibus ut indigni praeterirentur. Tribuni quoque plebi certamen sine effectu in
beneficio apud primores patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus interrex
consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibus
cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno
fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum
inveniuntur. Credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde ac
totum annum in imperio fuerint, suffectis iis consulibus praetermissa nomina
consulum horum. Licinius Macer auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad
Monetae ea inventa. Et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et
domi otium fuit.
8.
Hunc annum, seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules quoque habuit,
sequitur annus haud dubiis consulibus, M. Geganio Macerino iterum T. Quinctio
Capitolino quintum. Idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine
ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae
penes eam regimen, senatui equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen
sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia
populi Romani sub nutu atque arbitrio eius essent. Ortum autem initium est rei,
quod in populo per multos annos incenso neque differri census poterat neque
consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. Mentio inlata apud senatum est rem operosam ac minime
consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque
tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur. Et patres quamquam
rem parvam, tamen quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti
accepere, id quod evenit futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum qui
praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent, et tribuni, id quod tunc
erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in
parvis quoque rebus incommode adversarentur, haud sane tetendere. Cum a
primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de
consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent,
censui agendo populus suffragiis praefecit. Censores ab re appellati sunt.
9.
Dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro veterrima societate
renovataque foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes. Frui
namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non
licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae
fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbive
quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt. Virginem
plebeii generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere
par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla
re praeterquam forma captus. Adiuvabant eum optumatium studia, per quae in
domum quoque puellae certamen partium penetravit. Nobilis superior iudicio
matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam volebat: tutores
in ea quoque re partium memores ad suum tendere. Cum res peragi intra parietes
nequisset, ventum in ius est. Postulatu audito matris tutorumque, magistratus
secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. Sed vis potentior fuit; namque
tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati,
manu facta virginem ex domo matris rapiunt; adversus quos infestior coorta
optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. Fit proelium atrox. Pulsa
plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam
capto, in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; urbem quoque,
omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae
evocata, obsidere parat; nec ulla species cladesque belli abest, velut contacta
civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.
Parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad
auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.
Priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere et moenibus hostium vallum
obiecere. Quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum
exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit,
praecipitique iam die curare corpora milites iubet. Quarta deinde vigilia signa profert; coeptumque opus
adeo adproperatum est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis
circumvallatos quam a se urbem viderent; et alia parte consul muro Ardeae
brachium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
10.
Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praeparato sed ex populatione
agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente
inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis
causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait. Adversus ea consul
victis condiciones accipiendas esse, non ferendas respondit, neque ut venerint
ad oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse.
Dedi imperatorem, arma poni iubet, et fatentes victos se esse imperio parere;
aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem infensum victoriam potius ex
Volscis quam pacem infidam Romam relaturum. Volsci exiguam spem in armis alia
undique abscisa cum temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad
pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces
a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi, cum
singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur; et cum haud procul
urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt
poenas, vix nuntiis caedis relictis. Romanus Ardeae turbatas seditione res
principibus eius motus securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium
redactis composuit; demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani
Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae avaritiae
monumentum videbatur. Consul triumphans in urbem redit, Cluilio duce Volscorum
ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub
iugum miserat. Aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati
gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticam curam iura infimis
summisque moderando ita tenuit ut eum et patres severum consulem et plebs satis
comem crediderint. Et adversus tribunos auctoritate plura quam certamine
tenuit; quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis consulariter acta
verendum paene ipsum magis quam honorem faciebant. Eo tribunorum militarium
nulla mentio his consulibus fuit;
11.
Consules creant M. Fabium Vibulanum, Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et
Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se
cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse
quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius ut
delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt
ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni
eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur. Hoc palam relatum in tabulas,
ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum;
consenserant autem ut, multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum
scripta, nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami
erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla
agri adsignaretur. Sic ager ad Ardeates rediit. Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam
creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva; qui praeter
minime populare ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum
iudicasset cum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti,
quod nihil gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab
tribunis, remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant,
vitavere.
12.
Pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio Paculo et M. Papirio
Crasso consulibus. Ludi ab decemviris per
secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt.
Causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea
ipsa denuntiando factus, neque ut de agris dividendis plebi referrent consules
ad senatum pervincere potuit, et cum magno certamine obtinuisset ut
consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules
creari iussi sunt; ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum
impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.
Sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio
Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame,
regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto; unum afuit bellum
externum; quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti
potuisset. Coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine
contionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque traditur. Et patres
plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem, nunc neglegentiam consulum
accusabant. Postremo perpulere plebem, haud adversante senatu, ut L. Minucius
praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis
futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque
levatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. Qui cum multis circa
finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex
Etruria haud ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae
fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo frumentum
et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi
servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba
inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam, multi ex plebe, spe amissa,
potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim
praecipitaverunt.
13.
Tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives, rem utilem
pessimo exemplo, peiore consilio est adgressus. Frumento namque ex Etruria
privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa
res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti
facere instituit; plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet,
conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium
consulatum favore ac spe despondentem. Ipse, ut est humanus animus insatiabilis
eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam
consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum
dignum tanto apparatu consiliorum et certamine quod ingens exsudandum esset
praemium fore. Iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis
maturisve satis consiliis oppressit. Consul sextum creatus T. Quinctius
Capitolinus, minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa
Menenius cui Lanato erat cognomen; et L. Minucius praefectus annonae seu
refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi
in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen. Hic
Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius privatim agendam
susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad
senatum defert: tela in domum Maeli conferri, eumque contiones domi habere, ac
non dubia regni consilia esse. Tempus agendae rei nondum stare: cetera iam
convenisse: et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita
ducibus multitudinis ministeria esse. Serius se paene quam tutum fuerit, ne
cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. Quae postquam sunt audita, cum
undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas
largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos
consules quod exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum
deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem,
tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de
provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in
magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent. Opus esse non forti solum viro sed etiam libero
exsolutoque legum vinclis. Itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi
animum parem tantae potestati esse. Adprobantibus cunctis, primo Quinctius
abnuere et quid sibi vellent rogitare qui se aetate exacta tantae dimicationi
obicerent. Dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo sed etiam
virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis
onerarent, et consul nihil remitteret, precatus tandem deos immortales
Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicae
esset, dictator a consule dicitur. Ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum
equitum dicit.
14.
Postero die, dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum
plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se
intentam vim tanti imperii cernerent, expertes consiliorum regni qui tumultus,
quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum
annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent, missus ab dictatore
Servilius magister equitum ad Maelium "vocat te" inquit,
"dictator". Cum pavidus ille quid vellet quaereret, Serviliusque
causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum
diluendum, tunc Maelius recipere se in catervam suorum, et primum
circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum
duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare,
et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset; orare ut
opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari
sinerent. Haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat,
respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat
vocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, poenam meritam
habere. Tum dictator "Macte virtute" inquit, "C. Servili, esto
liberata re publica".
15.
Tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem
vocari iussit, et Maelium iure caesum pronuntiavit etiamsi regni crimine insons
fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset. Se ad causam
cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem causae
fortunam; vim parantem ne iudicio se committeret, vi coercitum esse. Nec cum eo
tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura
legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis
et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam
recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, ex qua Collatinum
Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum,
in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno
supplicium sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exsilio, capite multatos ob
superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. Et quis homo? Quamquam
nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem
pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus, suis
maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit:
Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit,
frumentarium divitem bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum
emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in
servitutem perlici posse, ut quem senatorem concoquere civitas vix posset regem
ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque
imperium habentem. Non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec
satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum
amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi
publicarentur. Iubere itaque quaestores
vendere ea bona atque in publicum redigere.
16a.
Domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo
iussit. Id Aequimaelium appellatum est. L. Minucius bove aurata extra portam
Trigeminam est donatus, ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum
assibus in modios aestimatum plebi divisit. Hunc Minucium apud quosdam auctores
transisse a patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum
seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio; ceterum vix credibile est
numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio
homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe
temptasse. Sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis
lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
|