|
16b.
Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant
de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium, nunc Servilium apud plebem
querique indignam necem Maeli non destiterant. Pervicerunt igitur ut tribunorum
militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locis --
tot enim iam creari licebat -- et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore
Maelianae caedis, crearentur. Plebs quamquam agitata multis eo anno et variis
motibus erat, nec plures quam tres tribunos consulari potestate creavit et in
his L. Quinctium Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus
quaerebatur. Praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, vir summae
dignitatis; L. Iulium tertium creant.
17.
In horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes
defecere. Maius additum defectioni scelus: C. Fulcinium Cloelium Tullum Sp. Antium L. Roscium legatos Romanos, causam novi
consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. Levant quidam regis facinus;
in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur,
a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse, -- rem incredibilem,
interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius
gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum
facinus. Propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam
ab Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse. Legatorum qui Fidenis
caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt. Cum Veientibus
Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda
bellum exorsis atrox dimicatio instabat. Itaque ad curam summae rerum quieta
plebe tribunisque eius, nihil controversiae fuit quin consules crearentur M.
Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas. A bello credo quod deinde
gessit appellatum; hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo
proelio conflixit, nec incruentam victoriam rettulit. Maior itaque ex civibus amissis
dolor quam laetitia fusis hostibus fuit; et senatus, ut in trepidis rebus,
dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. Is magistrum equitum ex collegio prioris
anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium
Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. Ad dilectum a consulibus habitum
centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna
expletus. Legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se
dictator iussit. Cum potestas maior tum vir quoque potestati par hostes ex agro
Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt
referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum
auxilio venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. Et
dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis
amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito. Postero die in aciem
eduxit.
18.
Inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus procul ab domo militiam aegre
patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in
trahendo bello esse. Tolumnius, quamquam
suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci,
postero die se pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quod detractasset
pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se
oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra
in medium campi procedunt. Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem
castra Romana adgrederentur post montes circummisit. Trium populorum exercitus
ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent,
medii Fidenates essent. Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro
contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum
equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec
Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et dictatore arcem Romanam
respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito
tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in
hostem emisit; secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nulla parte legiones
Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat, equitumque
longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis
trahebat certamen.
19.
Erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia
pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum
acceptum maius auctiusque reliquit posteris. Is cum ad impetum Tolumni,
quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas insignemque eum
regio habitu volitantem tota acie cognosset, "hicine est" inquit,
"ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? Iam ego hanc mactatam
victimam, si modo sancti quicquam in terris esse di volunt, legatorum manibus
dabo". Calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum
ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit.
Adsurgentem ibi regem umbone resupinat, repetitumque saepius cuspide ad terram
adfixit. Tum exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens
terrore caesi regis hostes fundit. Ita equitum quoque fusa acies, quae una
fecerat anceps certamen. Dictator legionibus fugatis instat et ad castra
compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus
Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad
urbem. Inter proelium et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum
ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Vibulanus corona
primum vallum defendit; intentos deinde hostes in vallum, egressus dextra
principali cum triariis, repente invadit. Quo pavore iniecto caedes minor, quia
pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
20.
Omnibus locis re bene gesta, dictator senatus consulto iussuque populi
triumphans in urbem rediit. Longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus,
spolia opima regis interfecti gerens; in eum milites carmina incondita
aequantes eum Romulo canere. Spolia in aede Iovis Feretri prope Romuli spolia
quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni dedicatione
dono fixit; averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis
eius diei fructum prope solus tulerat. Dictator coronam auream, libram pondo,
ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit. Omnes ante me
auctores secutus, A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima
Iovis Feretri templo intulisse exposui; ceterum, praeterquam quod ea rite opima
spolia habentur, quae dux duci detraxit nec ducem novimus nisi cuius auspicio
bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea
Cossum cepisse. Hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem,
ingressum aedem Feretri Iovis quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in
thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso
spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. Qui si ea
in re sit error quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos
linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores,
septimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem
habeant, existimatio communis omnibus est. Nam etiam illud accedit, ne tam
clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme
pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam
annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant. Tertius ab consulatu
Cossi annus tribunum eum militum consulari potestate habet, eodem anno
magistrum equitum; quo in imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. Ea
libera coniectura est. Sed, ut ego arbitror, vana versare in omnes opiniones
licet, cum auctor pugnae, recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope
ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes,
se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
21.
M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum
Veientem ac Faliscum ducti. Praedae abactae hominum pecorumque; hostis in agris
nusquam inventus neque pugnandi copia facta; urbes tamen non oppugnatae quia
pestilentia populum invasit. Et seditiones domi quaesitae sunt, nec motae
tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid
ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae
tulerat, falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem
civis indemnati obiciens; quae vaniora ad populum ipso auctore fuere. Ceterum
magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod
crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta. Obsecratio itaque a populo
duumviris praeeuntibus est facta. Pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L.
Verginio consulibus tantum metus et vastitatis in urbe agrisque fecit, ut non
modo praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret bellive inferendi memoria
patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut
muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. Deinde Veientium
exercitu accito -- nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade
Romanorum neque sociorum precibus potuere -- duo populi transiere Anienem atque
haud procul Collina porta signa habuere. Trepidatum
itaque non in agris magis quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque
explicat copias, a verginio senatus in aede Quirini consulitur. Dictatorem dici
Q. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt.
Verginius dum collegam consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem
dixit; is sibi magistrum equitum Postumum Aebutium Helvam dicit.
22.
Dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet. Quibuscumque
vires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere. Signa ex aerario prompta
feruntur ad dictatorem. Quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere.
Eo dictator agmine infesto subit; nec procul Nomento signis conlatis fudit
Etruscas legiones. Compulit inde in urbem Fidenas valloque circumdedit; sed
neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat,
quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante convecto
sufficiebat. Ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa,
dictator in locis propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime
neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
Ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu qui
alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu
operis hostes avertebat, donec perfosso monte erecta in arcem via est,
intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput
hostilis captam urbem ostendit. Eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius
Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt, ibique primum
census populi est actus.
23a.
Eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium tertium, verginium iterum,
apud Macrum Licinium invenio: valerius Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q.
Sulpicium consules in eum annum edunt. Ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et
Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno
fuisse traditum a scriptoribus antiquis dissimulat. Licinio libros haud dubie sequi linteos placet: Tubero
incertus veri est. Sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto
positum.
|