|
31b.
Veientes re secunda elati, missis circum Etruriae populos legatis, iactando
tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii
societatem movissent, voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt. Uni
Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri
nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis
armis, Veientibus sese coniungunt. Consultare inde principes duorum populorum,
Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque
traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae terror ingens erat. Accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta
perculso, castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi,
et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi
similiora,
32.
cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis dictator ad contionem
advocatam increpuit quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos
gererent ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia
Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens
victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas. Eosdem et Romanos et
hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem animos, easdem corporis vires,
eadem arma gerere. Se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea
Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et
magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus
militum, Larte Tolumnio rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso,
spolia opima Iovis Feretrii templo intulerit. Proinde memores secum triumphos,
secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius
gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas,
septimam infelicem defectionem, arma caperent. Simul castra castris
coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex
ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum
quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam
qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.
Votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas
castra locat, dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus. T. Quinctium Poenum
legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo
hostibus foret. Ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei
meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper dum
speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum,
signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;
magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat: se cum opus sit equestri
auxilio signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique
ac Iovis Feretri rem gereret. Legiones
impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem
Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos
sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis
simul dictisque odium explet.
33.
Concusserat primo statim congressu hostem cum repente patefactis Fidenarum
portis nova erumpit acies, inaudita ante id tempus invisitataque. Ignibus
armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens, velut fanatico
instincta cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper
exterruit. Tum dictator, magistro equitum equitibusque, tum ex montibus
Quinctio accito, proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio
similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce
"Fumone victi" inquit, "velut examen apum, loco vestro exacti
inermi cedetis hosti? Non ferro exstinguetis ignes? Non faces has ipsas pro se quisque,
si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro infertis? Agite, nominis Romani
ac virtutis patrum vestraeque memores vertite incendium hoc in hostium urbem,
et suis flammis delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis. Legatorum hoc vos
vestrorum colonorumque sanguis vastatique fines monent." Ad imperium
dictatoris mota cuncta acies. Faces partim emissae excipiuntur, partim vi
eripiuntur: utraque acies armatur igni. Magister equitum et ipse novat pugnam
equestrem; frenos ut detrahant equis imperat, et ipse princeps calcaribus
subditis evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi
libero cursu ferunt equitem in hostem. Pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex
oculis virorum equorumque aufert. Ea quae militem terruerat species nihil
terruit equos; ruinae igitur similem stragem eques quacumque pervaserat dedit.
Clamor deinde accidit novus; qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset,
dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse
redintegrato clamore infert acrius signa. Cum duae acies, duo diversa proelia
circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent, neque in castra retro
neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem
passim liberi frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi
petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt. Infert pavidos fuga
in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam compulsos gurgites
ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pavor degravant; pauci ex
multis tranant. Alterum agmen fertur per castra in urbem. Eadem et Romanos
sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus,
recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.
34.
Hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt, suisque capti
oppidi signum ex muro tollunt. Quod ubi dictator conspexit- iam enim et ipse in
deserta hostium castra penetraverat, -- cupientem militem discurrere ad
praedam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit, receptusque
intra muros in arcem quo ruere fugientium turbam videbat pergit; nec minor
caedes in urbe quam in proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter vitam
petentes dictatori deduntur. Urbs
castraque diripiuntur. Postero die singulis captivis ab equite ac centurione
sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona
venundatis, exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam
reduxit; iussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat,
die sexto decimo reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus
acceperat. Classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales
rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc
amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus
forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit,
celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.
35.
Insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A. Sempronium
Atratinum L. Quinctium Cincinnatum L. Furium Medullinum L. Horatium Barbatum.
Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium
annorum petissent; et a seditionibus urbanis otium fuit. Annum insequentem
neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello voti celebrem et
tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere. Tribuni consulari
potestate erant Ap. Claudius Crassus Sp. Nautius Rutulus, L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus.
Spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam publice consenserant, advenis
gratius fuit. Post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt,
obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset, stupens in
aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem
revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis,
quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
Desineret ergo mirari cur nemo de commodis plebis ageret; eo impendi laborem ac
periculum unde emolumentum atque honos speretur; nihil non adgressuros homines
si magna conatis magna praemia proponantur; ut quidem aliquis tribunus plebis
ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo
habeat, patres, adversus quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos, apud
plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque
postulandum esse. Magnos animos magnis honoribus fieri. Neminem se plebeium
contempturum ubi contemni desissent. Experiundam rem denique in uno aut altero
esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori an portento simile miraculoque
sit fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe. Summa vi expugnatum esse ut tribuni militum consulari
potestate et ex plebe crearentur. Petisse viros domi militiaeque spectatos;
primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo
praebere ad contumeliam os. Nec se videre cur non lex quoque abrogetur, qua id
liceat quod nunquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in iuris
iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.
36.
Huius generis orationes cum adsensu auditae incitavere quosdam ad petendum
tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu
profitentem. Agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes
et vectigali possessoribus agrorum imposito in stipendium militum erogandi
aeris. Captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab
urbe, cum patres clandestina denuntiatione revocati ad diem certam essent,
senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi ut quoniam Volscos in Hernicorum
agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum
proficiscerentur consulariaque comitia haberentur. Profecti Ap. Claudium,
filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuvenem et iam inde ab
incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque. Tribuni plebi nec cum absentibus
iis qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re, quod
contenderent, fuit.
37.
Creati consules sunt C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Vibulanus. Peregrina
res, sed memoria digna traditur eo anno facta, volturnum, Etruscorum urbem,
quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam, Capuamque ab duce eorum Capye vel,
quod propius vero est, a campestri agro appellatam. Cepere autem, prius bello
fatigatis Etruscis, in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die
graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti. His rebus actis, consules
ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere. Iam non solum qui ad
id missi erant rettulerant imminere Volscum bellum, sed legati quoque ab
Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam Volscos nec ducibus legendis nec
exercitui scribendo intentiores fuisse; volgo fremere aut in perpetuum arma
bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio
certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
Haud vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea
provincia sorti evenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod
victoris populi adversus victos dux esset omnia temere ac neglegenter egit,
adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset. Ergo fortuna, ut saepe alias, virtutem est secuta.
Primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non
subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est. Clamor indicium
primum fuit quo res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste
sublatus: ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit pavorem animorum.
Eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. Altera ex parte
nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos
recipiuntur. Nondum fuga certa, nondum victoria erat; tegi magis Romanus quam
pugnare; Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam
fugae.
38.
Iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio consule obiurgante atque
hortante. Nihil nec imperium nec maiestas valebat, dataque mox terga hostibus
forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo
subvenisset. Qui cum magna voce exclamasset ut equites, qui salvam rem publicam
vellent esse, ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis
imperium motis, "nisi haec" inquit, "parmata cohors sistit
impetum hostium, actum de imperio est. Sequimini pro vexillo cuspidem meam;
ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus
esse pedites pares". Cum clamore comprobata adhortatio esset, vadit alte
cuspidem gerens. Quacumque incedunt, vi viam faciunt; eo se inferunt obiectis
parmis, ubi suorum plurimum laborem vident. Restituitur omnibus locis pugna, in
quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia
possent, terga daturi hostes fuerint.
39.
Et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator, ut
parmatis, novae cohorti hostium, locus detur donec impetu inlati ab suis
excludantur. Quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua
transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul
legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam
viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in
quemcumque casum. diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera
fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent
perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam
inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.. Consul quoque nusquam remisso
certamine dum quicquam superfuit lucis hostem tenuit. Nox incertos diremit;
tantusque ab imprudentia eventus utraque castra tenuit pavor ut relictis
sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes
proximos reciperent. Tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo
cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et
ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum
suos ad lucem tenuit. Digressus deinde ipse cum paucis speculatum, cum ab
sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus
ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat. Ubi cum vasta desertaque
omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos
cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam
regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
40.
Iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia
deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, Fabiusque consul
terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul
visi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu
laetitiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque
redisse equites, et ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant suos,
procurreretur in vias, pavidaeque matres ac coniuges, oblitae prae gaudio
decoris, obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo,
vix prae gaudio compotes, effusae. Tribunis plebi qui M. Postumio et T.
Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio
visa est per recens odium Semproni consulis renovandae in eos invidiae. Itaque
advocata contione cum proditam Veiis rem publicam esse ab ducibus, proditum
deinde, quia illis impune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad
caedem fortissimos equites, deserta foede castra vociferati essent, C. Iunius,
unus ex tribunis, Tempanium equitem vocari iussit coramque ei "Sex.
Tempani" inquit, "quaero de te arbitrerisne C. Sempronium consulem
aut in tempore pugnam inisse aut firmasse subsidiis aciem aut ullo boni
consulis functum officio; et tune ipse, victis legionibus Romanis, tuo consilio
equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra
tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;
postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra
vestra virtute perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum
inveneritis an deserta castra, relictos saucios milites. Haec pro virtute tua
fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique
ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserveris
consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus."
41.
Adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter
gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno laeta: quanta prudentia rei
bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse,
sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret. Itaque ne ab se
imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque
magnis animis atque ingeniis essent; sed quod viderit referre posse. Vidisse
autem se priusquam ab acie intercluderetur consulem in prima acie pugnantem,
adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem. Postea se a
conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem
extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine hostium
credere perrumpi potuisse. Exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, velut
ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi
exercitus causa loca tutiora castris cepisse; nec Volscorum meliores res esse
credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse.
Precantemque deinde ne se fessum labore ac volneribus tenerent, cum ingenti
laude non virtutis magis quam moderationis dimissum. Cum haec agerentur, iam
consul via Labicana ad fanum Quietis erat. Eo missa plaustra iumentaque alia ab
urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere. Paulo post in urbem
est ingressus consul, non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium
meritis laudibus ferens. Maestae civitati ab re male gesta et iratae ducibus M.
Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat,
decem milibus aeris gravis damnatur. T. Quinctium collegam eius, quia et in
Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus
dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius
temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt.
Profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae
iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans ne se, brevi reliquo vitae
spatio, tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.
42.
Plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium M. Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro
centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. Senatus cum odio
Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate
creari iussit. Creati sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L.
Papirius Mugillanus. Principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C.
Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. Quem cum quattuor collegae
inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil
praeter fortunam reprehendi posset, vexaret, aegre Hortensius pati,
temptationem eam credens esse perseverantiae suae, nec precibus tribunorum,
quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum. Itaque modo ad eum
conversus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae
animus esset quaerebat; sub tribunicia umbra consularem virum delituisse; modo
ad collegas: "Vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi
ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?" Cum illi et de Sempronio
et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium
populi tollere aut velle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi
parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, tum Hortensius
"Non videbit" inquit, "plebs Romana sordidatos tribunos suos. C.
Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus esset
militibus". Nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad
iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit. Non diutius
fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi
fuerant.
43.
Proximo anno Num. Fabio Vibulano T. Quinctio Capitolini filio Capitolino
consulibus ductu Fabii, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum memoratu
actum. Cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur, haud
magno consulis decore. Itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis
levatam ignominiam ut ovans urbem intraret concessum est. Quemadmodum bellum
minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo
necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab
duplicando quaestorum numero. Quam rem -- praeter duos urbanos ut crearentur
alii quaestores duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent -- a
consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen
intulerunt ut pars quaestorum -- nam ad id tempus patricii creati erant -- ex
plebe fieret. Adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope
adnisi sunt concedendo deinde ut quemadmodum in tribunis consulari potestate
creandis, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum
proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt. Excipiunt omissam
tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones
exsistunt; propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet,
neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res
publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum -- nam coire patricios
tribuni prohibebant -- sine certamine ingenti, redit. Cum pars maior
insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus
extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum
interregem, modo interregem interpellantibus ne senatus consultum de comitiis
consularibus faceret, postremo L. Papirius Mugillanus proditus interrex,
castigando nunc patres, nunc tribunos plebi, desertam omissamque ab hominibus
rem publicam, deorum providentia curaque exceptam memorabat Veientibus indutiis
et cunctatione Aequorum stare. Unde si quid increpet terroris, sine patricio
magistratu placere rem publicam opprimi? Non exercitum, non ducem scribendo
exercitui esse? An bello intestino bellum externum propulsaturos? Quae si in
unum conveniant, vix deorum opibus quin obruatur Romana res resisti posse. Quin
illi, remittendo de summa quisque iuris mediis consiliis copularent concordiam,
patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo
quo minus quattuor quaestores promisce de plebe ac patribus libero suffragio
populi fierent?
44a.
Tribunicia primum comitia sunt habita. Creati tribuni consulari potestate omnes
patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium L. Furius Medullinus iterum M.
Manlius A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitia quaestorum habente,
petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni plebis et fratre
alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec potestas nec suffragatio horum valuit quin
quorum patres avosque consules viderant eos nobilitate praeferrent. Furere
omnes tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi.
Quidnam id rei esset? Non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique
usurpandi libidine, cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum
militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum. Non valuisse patris
pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis
sacrosanctae, ad auxilium libertatis creatae. Fraudem profecto in re esse, et
A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. Eius iniuria queri suos honore deiectos. Itaque cum in
ipsum, et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non
posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam
Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere. Subinde ab iisdem
tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper
acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa
leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem
offensurum. Adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae
deesse, stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium gratiam
tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque
subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam
alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. Nihilo demissiore
animo, cum dies venit causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia expertis
patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.
|