|
8.
Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Servilium Ahalam
tertium Q. Servilium L. Verginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium
iterum. His tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum
Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando,
proditis repente portarum custodibus oppressum est. Minus militum periit, quia
praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur.
Nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam
et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et
auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum. Hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant,
devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria
etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos
ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato
ad Veios accessere. Forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat
castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam
sedibus magna mole adesse Romani crediderant. Eadem opinio Veientes in urbe
concitavit. Ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; concursantesque
cum huc atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra
munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant
hoste. Una spes erat, si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae
legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem
oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus
infestusque. Is cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque
invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio
collegam dictitans ad se missurum. Huius adrogantiam pertinacia alterius
aequabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam
vincere per civem maluit. Diu in medio caesi milites; postremo desertis
munitionibus, perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam
pertenderunt. Ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex
castris, interea praeesse legatos placuit. Acta deinde in senatu res est
certatumque inter collegas maledictis. Pauci rei publicae, [plerique] huic
atque illi ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat adsunt.
9.
Primores patrum sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades
accepta esset censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo
novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum
occiperent. In quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil
contradicere; at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere
magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde
intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis
magistratibus diem, honore abituros esse. Inter haec tribuni plebis, cum in
concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent,
feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se
in vincla eos duci iussuros esse. Tum C. Servilius Ahala tribunus militum:
"quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter
experirer quam non plus in iis iuris quam in vobis animi esset; sed nefas est
tendere adversus auctoritatem senatus. Proinde et vos desinite inter nostra
certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus,
aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu
cogat." cum omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque patres
sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad
coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia tribunorum militum
habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem
magistratu abdicavere.
10.
L. Valerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. Aemilio Mamerco tertium
Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum
consulari potestate multa domi militiaeque gesta; nam et bellum multiplex fuit
eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis ut Anxur ab
hostibus reciperaretur, et Romae simul dilectu simul tributo conferendo
laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum
motum duo iudicia eorum qui paulo ante consulari potestate fuerant excivere.
Omnium primum tribunis militum fuit, dilectum haberi; nec iuniores modo
conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent.
Quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore pecunia in stipendium
opus erat, eaque tributo conferebatur, invitis conferentibus qui domi
remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque
rei publicae erat. Haec per se gravia indigniora ut viderentur tribuni plebis
seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo
ut plebis partem militia partem tributo conficerent. unum bellum annum iam
tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. In quattuor deinde bella uno
dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos. Iam non
aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit;
quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore
volneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum
desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque
militaria, velut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant. Inter
dilectum tributumque et occupatos animos maiorum rerum curis, comitiis
tribunorum plebis numerus expleri nequiit. Pugnatum
inde in loca vacua ut patricii cooptarentur. Postquam obtineri non poterat,
tamen labefactandae legis [tribuniciae] causa effectum est ut cooptarentur
tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus
11.
Fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur
Treboniae legis patrocinium. Is quod petissent patres quondam primo incepto
repulsi, tandem tribunos militum expugnasse vociferans, legem Treboniam
sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio
patriciorum; eo revolvi rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi
tribuni plebis sint; eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum arguere. Cum
arderent invidia non patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et
qui cooptaverant, tum ex collegio tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius,
trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque, prioris anni tribunos militares,
incurrunt; in eos ab se iram plebis invidiamque die dicta avertunt. Quibus
dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit
gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis, fratribus,
propinquis, adfinibus lugubres domos habeant, his publici privatique doloris
exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.
Omnium namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id accusatorem
magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum causam
conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini. Quorum
adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto eam rem
et communi fraude patriciorum actam. Ab his et prius datum locum Veientibus ad
incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum exercitum, tradita
Faliscis Romana castra. Omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus, nec de
agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque
urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
Praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum
collegio factum esse; nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse,
et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis coercitos
esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die
sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare
diutius res publica his manentibus in magistratu non posset; et tamen eos, tot
iudiciis confossos praedamnatosque, venire ad populi iudicium et existimare
defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati
facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse,
non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium qui certe nihil
deliquissent. Illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta
habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis
exercitum viderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces accusantem.
Pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum
fortunasque L. Vergini ac M'. Sergi sit exsecratus detestatusque. Minime
convenire quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum
liceat et oporteat, non uti. nunquam deos ipsos admovere nocentibus manus;
satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.
12.
His orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat,
nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio
deprecante ne infelicior domi quam militiae esset. In hos versa ira populi
cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam
obscuram fecit. Victores tribuni ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet
legem agrariam promulgant, tributumque conferri prohibent, cum tot exercitibus
stipendio opus esset resque militia ita prospere gererentur ut nullo bello
veniretur ad exitum spei. Namque Veiis castra quae amissa erant reciperata
castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni militum M'. Aemilius et K. Fabius. A M. Furio in Faliscis, a Cn. Cornelio in Capenate
agro hostes nulli extra moenia inventi; praedae actae incendiisque villarum ac
frugum vastati fines; oppida oppugnata nec obsessa sunt. At in Volscis
depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum, loco alto situm et postquam vis
inrita erat vallo fossaque obsideri coeptum; Valerio Potito Volsci provincia
evenerat. Hoc statu militarium rerum, seditio intestina maiore mole coorta quam
bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non posset nec
stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud
procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur. Inter
has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent
stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac
strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum est quam ut unus
ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari
potestate crearetur: ceteri patricii creati, P. Manilius L. Titinius P. Maelius
L. Furius Medullinus L. Publilius Volscus. Ipsa plebes mirabatur se tantam rem
obtinuisse, non is modo qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus
tantum senator et aetate iam gravis; nec satis constat cur primus ac potissimus
ad novum delibandum honorem sit habitus. Alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus
militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia
extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam de
concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse. Hac victoria comitiorum
exsultantes tribuni plebis quod maxime rem publicam impediebat de tributo
remiserunt. Conlatum oboedienter missumque ad exercitum est.
13.
Anxur in Volscis brevi receptum est, neglectis die festo custodiis urbis. Insignis
annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis
fuerit. Annona ex ante convecta copia
nihil mutavit. Et quia P. Licinius ut ceperat haud tumultuose magistratum
maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo
invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. Unus M. Veturius
ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari
potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Voleronem Publilium Cn. Genucium L.
Atilium. Tristem hiemem sive ex intemperie caeli, raptim mutatione in
contrarium facta, sive alia qua de causa gravis pestilensque omnibus animalibus
aestas excepit; cuius insanabili perniciei quando nec causa nec finis
inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt. Duumviri sacris
faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo
Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam
amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere. privatim quoque id
sacrum celebratum est. Tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum
omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos
ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos; iurgiis ac
litibus temperatum; vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde
fuisse quibus eam opem di tulissent vinciri. Interim ad Veios terror multiplex
fuit tribus in unum bellis conlatis. Namque eodem quo antea modo circa
munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres
exercitus ancipiti proelio pugnatum est. Ante
omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini. Itaque [e] maioribus
castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates
in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta et Faliscis
intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
Repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem; nec ita multo post
iam [palantes veluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae
absumpsere. Et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae
metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
|