|
14.
Haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope
maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed
prope amissum cernentibus summum imperium. Itaque clarissimis viris ex
composito praeparatis ad petendum quos praetereundi verecundiam crederent fore,
nihilo minus ipsi perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes non
homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem vertentes comitia biennio
habita: priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam,
proximo non prodigia sed iam eventus: pestilentiam agris urbique inlatam haud
dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris
fatalibus inventum sit; comitiis auspicato quae fierent indignum dis visum
honores volgari discriminaque gentium confundi. Praeterquam maiestate
petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam
honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, L.
Valerium Potitum quintum M. Valerium Maximum M. Furium Camillum iterum L.
Furium Medullinum tertium Q. Servilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum
iterum. His tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est; tota vis in populationibus
fuit. Duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas
ingentes egere, nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.
15.
Prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia singuli auctores erant
parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea procurarent
haruspices non erant: in unum omnium curae versae sunt quod lacus in Albano
nemore, sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo
eximeret, in altitudinem insolitam crevit. Quidnam
eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum.
Sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes
in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum
cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis
Romanum. quod primo velut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus
coeptum est donec unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum, iam
per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per
ambages de lacu Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud
intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione si operae
illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit. cumque progressi ambo
a suis longius essent inermes sine ullo metu, praevalens iuvenis Romanus senem
infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos
transtulit. Qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus
esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit
profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem
obiecissent ut excidium patriae fatale proderet. Itaque quae tum cecinerit
divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse, et tacendo
forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando
nefas contrahi. Sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum
esse, [ut] quando aqua Albana abundasset, tum si eam Romanus rite emisisset
victoriam de Veientibus dari; antequam id fiat deos moenia Veientium deserturos
non esse. exsequebatur inde quae sollemnis derivatio esset; sed auctorem levem
nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi
Pythici exspectandas.
16.
Priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur,
novi tribuni militum consulari potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus
quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis
A. Manlius magistratum inierunt. Eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. Qui
quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur,
Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et
Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora
negotia esse certaminibus patrum ac plebis, inter haec locum iniuriae rati
esse, praedatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros
inultam eam iniuriam Romanos ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum
valido exercitu persecuturos. Romanis indignitas maior quam cura populationis
Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.
A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectu -- etenim ab tribunis plebis
impediebantur -- sed prope voluntariorum quos adhortando incitaverant coacta
manu, per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a
populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere. Multos mortales
obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam
revertuntur. Biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita --
erant autem ea pleraque hostium ipsorum -- sub hasta veniere quodque inde
redactum militibus est divisum. Cetera bella maximeque Veiens incerti exitus
erant. Iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati
ab Delphis venerunt, sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi
vatis: "Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo
flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis exstingues; tum tu
insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi
his quae nunc panduntur fatis victoriam datam. Bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato, sacraque
patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito."
17.
Ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum
Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos
coepere; inventumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumve
sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos
Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse; unam expiationem eorum
esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro
repeterentur et interregnum iniretur. Ea ita facta sunt ex senatus consulto. Interreges tres deinceps
fuere, L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus. Nunquam desitum
interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec convenisset
prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur. Quae dum aguntur,
concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac
Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione
eriperent, responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non
petissent super tanta re auxilium petere non deberent; nunc iam pro se fortunam
suam illis negare. Maxima iam in parte Etruriae gentem invisitatam, novos
accolas [Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.
Sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut
si qui iuventutis suae voluntate ad id bellum eant non impediant. Eum magnum
advenisse hostium numerum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae
intestinae metu communi, ut fit, coeptae.
18.
Haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativa tribunum militum non
petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu virum, ceterum iam
tum exactae aetatis; omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici
apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. Atilium. Qui priusquam
renuntiarentur iure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus
ita verba fecit: "omen concordiae, Quirites, rei maxime in hoc tempus
utili, memoria nostri magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum
video. Sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos: me iam non
eundem sed umbram nomenque P. Licini relictum videtis. Vires corporis adfectae,
sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus. En
vobis" inquit, "iuvenem", filium tenens, "effigiem atque
imaginem eius quem vos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. Hunc
ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque, vosque
quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo
adiectis precibus mandetis." datum id petenti patri filiusque eius P.
Licinius tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra scripsimus
declaratus. Titinius Genuciusque tribuni
militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt
quam consilio, praecipitavere se in insidias. Genucius morte honesta
temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum
ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo
loco hosti commisit. Plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in
cladem ingentem vertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama
pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios. Aegre ibi miles retentus a
fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem
Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse. His
tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam partem hostium tendere
ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est et matronarum,
quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis factae,
precibusque ab dis petitum ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus
Romanis arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata rite, si
procurata prodigia essent.
19.
Iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros,
Veiosque fata adpetebant. Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis
servandaeque patriae, M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P.
Cornelium Scipionem dixit. Omnia repente mutaverat imperator mutatus; alia
spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri. Omnium primum in
eos qui a Veiis in illo pavore fugerant more militari animadvertit, effecitque
ne hostis maxime timendus militi esset. Deinde indicto dilectu in diem certam,
ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad
scribendum novum exercitum redit, nullo detractante militiam. Peregrina etiam
iuventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum venere;
quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum
paratis, ludos magnos ex senatus consulto vovit Veiis captis se facturum
aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser. Tullio
dedicatam. Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam
spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert. Omnia
ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. Non
proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est
potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi
datum. Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta, et a
procursationibus quae multae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto ne
quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. Operum fuit omnium longe
maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus. Quod ne
intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes
sex munitorum numerum divisit; senae horae in orbem operi attributae sunt;
nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem viam facerent.
20.
Dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi,
tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis
fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut
invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit, deum
immortalium benignitate suis consiliis patientia militum Veios iam fore in
potestate populi Romani; quid de praeda faciendum censerent? Duae senatum
distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio
interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse praedae
vellet in castra Veios iret, altera Ap. Claudi, qui largitionem novam prodigam
inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in
aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia
militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret; eius enim doni
societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus
otiosorum urbanorum bellatorum praerepturas fortium praemia esse, cum ita ferme
eveniat ut segnior sit praedator ut quisque laboris periculique praecipuam
petere partem soleat. Licinius contra suspectam et invisam semper eam pecuniam
fore aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum
praebituram; satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis
atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo
bello in quo prope consenuerint. Gratius id fore laetiusque quod quisque sua
manu ex hoste captum domum rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio
accipiat. Ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad
senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati
habere quod cuique fors belli dederit. Haec tutior visa sententia est quae
popularem senatum faceret. Edictum itaque est ad praedam Veientem quibus
videretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.
21.
Ingens profecta multitudo replevit castra. Tum dictator auspicato egressus cum
edixisset ut arma milites caperent, "tuo ductu" inquit, "Pythice
Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios, tibique hinc
decimam partem praedae voveo. Te simul, Iuno regina, quae nunc Veios colis,
precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te
dignum amplitudine tua templum accipiat". Haec precatus, superante
multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis
periculi sensus esset. Veientes ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis
oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis ex urbe
sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem
agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam
hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt, mirantes quidnam id
esset quod cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, tum velut
repentino icti furore improvidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula:
immolante rege Veientium vocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta
prosecuisset, ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites
ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam
antiquis si quae similia veri sint pro veris accipiantur, satis habeam: haec ad
ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare
neque refellere est operae pretium. Cuniculus delectis militibus eo tempore
plenus, in aedem Iunonis quae in Veientana arce erat armatos repente edidit, et
pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars
cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt
ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac
puerorum ploratu complet. Momento temporis deiectis ex muro undique armatis
patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros,
urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita caede
senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur. Is finis sanguinis fuit.
Dedi inde inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit.
Quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii
rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui deorum
hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire
quam minimo suo privato incommodo publicoque populi Romani liceret.
Convertentem se inter hanc venerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse;
idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem
ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos,
cladem. Atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae est
consumptus:
22.
Postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. Ea sola pecunia in
publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec
duci, qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo rem arbitrii sui reiecisset,
nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater
tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant. Cum iam humanae
opes egestae a Veiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium
magis quam rapientium modo, coepere. namque delecti ex omni exercitu iuvenes,
pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno
adsignata erat, venerabundi templum iniere, primo religiose admoventes manus,
quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare non esset
solitus. Dein cum quidam, seu spiritu divino tactus seu iuvenali ioco,
"visne Romam ire, Iuno?" Dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt. Inde
fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua
parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu
fuisse, integramque in Aventinum aeternam sedem suam quo vota Romani dictatoris
vocaverant perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit.
Hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem
suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas
circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam
fato quoque urgente, operi bus tamen, non vi expugnata est.
|