|
23.
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et
vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis
potuerat res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant, tamen quia
tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato
immensum gaudium fuit, et priusquam senatus decerneret plena omnia templa
Romanarum matrum grates dis agentium erant. Senatus
in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. Adventus
quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius
unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum
aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto urbem
invectus, parumque id non civile modo sed humanum etiam visum. Iovis Solisque
equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob
eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit. Tum Iunoni reginae templum in
Aventino locavit, dedicavitque Matutae Matris; atque his divinis humanisque
rebus gestis dictatura se abdicavit. Agi deinde de Apollinis dono coeptum. Cui
se decimam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum
religione populum censerent, haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam
populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur. tandem eo quod lenissimum
videbatur decursum est, ut qui se domumque religione exsolvere vellet, cum
sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum
deferret, ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex
dignitate populi Romani fieret. Ea quoque conlatio plebis animos a Camillo
alienavit. Inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt,
impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam
quod digni peterent.
24.
Veiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit,
duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium
Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium. Corneliis
Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. Ab iis non urbes vi aut
operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae;
nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem
populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romae
interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo
tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique
ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni
coepta, quia spei maioris avertendae solatium obiectum censebant: cur enim
relegari plebem in Volscos cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in
conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? Vrbem quoque urbi Romae vel situ
vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.
Quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis
celebratior fuit, transmigrandi Veios. Ceterum partem plebis, partem senatus
habitando destinabant [Veios,] duasque urbes communi re publica incoli a populo
Romano posse. Adversus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius
dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe
nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore?
Victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam
captis esse Veiis quam incolumibus fuerit? Postremo se relinqui a civibus in
patria posse: ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam,
et T. Sicinium -- is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat --
conditorem Veios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore
urbis Romae;
25.
-- haec cum foedis certaminibus agerentur -- nam partem tribunorum plebi patres
in suam sententiam traxerant --, nulla res alia manibus temperare plebem
cogebat quam quod, urbi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes
senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. Ab horum aetatibus
dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes
conatus verecundia irae obstabat. Camillus identidem omnibus locis
contionabatur: haud mirum id quidem esse, furere civitatem quae damnata voti
omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat. Nihil de
conlatione dicere, stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim
obligaverit, liberatus sit populus. Enimvero illud se tacere suam conscientiam
non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum moventium sit decuma designetur:
urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri.
cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito
Camillo visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset et
post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini
sacram esse. Ita in aestimationem urbs
agerque venit. Pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut
aurum ex ea coemerent negotium datum. Cuius cum copia non esset, matronae
coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis
militum aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. Grata ea res ut
quae maxime senatui unquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt
matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque
uterentur. Pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut pecuniae
solverentur, crateram auream fieri placuit quae donum Apollini Delphos
portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni
plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum: eum
praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes
ferociter increpant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent, verecundiam
habent. Simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in
annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi; ita
tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.
26.
Comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus
crearetur. Propter bella simulabant
parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. Cum Camillo
creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum C.
Aemilius L. Valerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. principio
anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui
id bellum mandatum erat, proficisceretur. Differendo deinde elanguit res, et
Camillo quem adversarium maxime metuerant gloria in Faliscis crevit. Nam cum primo
moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque
incendiis villarum coegit eos egredi urbe. Sed timor longius progredi
prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant, nulla re alia fidentes
ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et
partim artis, partim arduis viis. Ceterum Camillus, captivum indidem ex agris
secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus
locis se ostendit. Trifariam Romani muniebant; alius exercitus proelio intentus
stabat. Ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde
pavoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae propiora erant
praelati urbem peterent. Multi caesi vulneratique priusquam paventes portis inciderent;
castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed
severitate imperii victi eandem virtutem et oderant et mirabantur. Obsidio inde
urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas
stationes proeliaque parva fieri et teri tempus neutro inclinata spe, cum
frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus
suppeterent. Videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni
fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen
[et] maturam victoriam dedisset.
27.
Mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures
pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. principum
liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere erudiebat. Is cum
in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere,
nihil eo more per belli tempus intermisso, [dum] modo brevioribus modo
longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis, longius
solito ubi res dedit progressus, inter stationes eos hostium castraque inde
Romana in praetorium ad Camillum perduxit. Ibi scelesto facinori scelestiorem
sermonem addit, Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros
quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. Quae ubi
Camillus audivit, "non ad similem" inquit, "tui nec populum nec
imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis quae pacto fit
humano societas non est: quam ingeneravit natura utrisque est eritque. Sunt et
belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.
Arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed
adversus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana
ad Veios oppugnarunt. Eos tu quantum in
te fuit novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, virtute opere armis, sicut
Veios vincam". Denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis
reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in
urbem verberantes dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primum facto,
deinde a magistratibus de re nova vocato senatu, tanta mutatio animis est
iniecta ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum paene quam Capenatium
pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. Fides Romana, iustitia
imperatoris in foro et curia celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum
in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios
proficiscuntur. Introducti ad senatum ita locuti traduntur: "patres
conscripti, victoria cui nec deus nec homo quisquam invideat victi a vobis et
imperatore vestro, dedimus nos vobis, rati, quo nihil victori pulchrius est,
melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros. Eventu huius belli
duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos fidem in bello quam
praesentem victoriam maluistis; nos fide provocati victoriam ultro detulimus.
Sub dicione vestra sumus; mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus
portis accipiant. Nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri
paenitebit." Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in stipendium
militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata. Pace
data exercitus Romam reductus.
28.
Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi
insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam
non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur; crateramque auream donum
Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius L. Sergius A. Manlius, missi
longa una nave, haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti
devehuntur Liparas. Mos erat civitatis
velut publico latrocinio partam praedam dividere. Forte eo anno in summo
magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam suis; qui
legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam veritus ipse
multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae
implevit, adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium
Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. Hospitium cum eo senatus
consulto est factum donaque publice data. Eodem anno in Aequis varie bellatum,
adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae vicissent victine
essent. Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius Sp. Postumius.
primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio
Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare. Ibi eum incomposito
agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in
proximos compulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium
alterum est perlatus. Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata
terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste,
conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium,
sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. poscentes
ut confestim inde ad castra hostium duceret -- et in conspectu erant, posita in
plano -- nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent. Conlaudatos
corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet. Et hostes nocturnam fugam
ex tumulo Romanorum ut ab ea via quae ferebat Verruginem excluderent, fuere
obvii; proeliumque ante lucem -- sed luna pernox erat -- commissum est. [Et]
haud incertius diurno proelium fuit; sed clamor Verruginem perlatus, cum castra
Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris ut nequiquam retinente atque
obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam perlata est
Postumium exercitumque occisum. Qui ubi prima lux metum insidiarum effuse
sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit
ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis
ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est;
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio
laureatae sequuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exer citum deletum.
29a.
Tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare
latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt;
sed plus suis comitiis plebs valuit; quem dolorem ulti patres sunt senatus
consulto facto ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur. Annum post quintum
decimum creati consules L. Lucretius Flavus Ser. Sulpicius Camerinus.
|