|
29b.
Principio huius anni ferociter quia nemo ex collegio intercessurus erat coortis
ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus
resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa, Vitelliam coloniam
Romanam in suo agro Aequi expugnant. Colonorum
pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa
urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea provincia evenit. Is cum exercitu profectus
acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit. Dies
dicta erat tribunis plebis biennii superioris A. Verginio et Q. Pomponio, quos
defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut vitae
ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam quod
gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent. Vicit tamen
gratiam senatus plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis milibus gravis aeris
condemnati sunt. Id aegre passi patres; Camillus palam sceleris plebem arguere
quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis
intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem
evertisse; nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres
laturos, falli eos. Si tribunicia vis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud
telum patres inventuros esse; consulesque increpabat quod fide publica decipi
tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. Haec
propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum:
30.
Senatum vero incitare adversus legem haud desistebat: ne aliter descenderent in
forum, cum dies ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris
focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore. Nam quod
ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae
meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari,
cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in
triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum; sed nefas ducere
desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo solo
habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari. His adhortationibus
principes concitati [patres] senes iuvenesque cum ferretur lex agmine facto in
forum venerunt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules prensantes,
orare cum lacrimis coepere ne eam patriam pro qua fortissime felicissimeque
ipsi ac patres eorum dimicassent desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera
circa templa deorum ostentantes; ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo
patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem adducerent ut
melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur. Quia non vi agebant sed
precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae
fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt. Adeoque ea
victoria laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus
consultum fieret ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur, nec
patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio
haberetur, vellentque in eam spem liberos tollere.
31.
Eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia comitia
haberentur. Creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino
postea fuit cognomen. Hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator
voverat Veienti bello. Eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore
eodemque bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum
studio tradunt. Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis
hostibus prius paene quam manus consererent. Valerio quod perseverantior
cedentes [insequi] [in fuga] fuit, triumphus, Manlio ut ovans ingrederetur
urbem decretum est. Eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus exortum; quo
propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate caloribusque nimiis
ortam exercitus duci nequivit. Ob quae Volsinienses Sappinatibus adiunctis
superbia inflati ultro agros Romanos incursavere; bellum inde duobus populis
indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus; -- quae
res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in
demortui locum censor sufficitur; -- consulibusque morbo implicitis, placuit
per interregnum renovari auspicia. itaque cum ex senatus consulto consules
magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P.
Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit. Ab eo
creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui eorum incommoda
valetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.
32.
Kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser. Sulpicius M.
Aemilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Aemilius iterum. ex
his L. Lucretio et C. Aemilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates
Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. Prius cum Volsiniensibus pugnatum est. Bellum
numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. Fusa concursu primo
acies; in fuga milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in
deditionem venerunt. Eius belli fama effecit ne se pugnae committerent
Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et ex
Sappinati agro et ex Volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt; donec
Volsiniensibus fessis bello, ea condicione ut res populo Romano redderent
stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos indutiae datae.
Eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc
sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana,
quae magistratibus dici iuberet Gallos adventare. Id ut fit propter auctoris
humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. Neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed
humanam quoque opem, quae una erat, M. Furium ab urbe amovere. Qui die dicta ab
L. Apuleio tribuno plebis propter praedam Veientanam, filio quoque adulescente
per idem tempus orbatus, cum accitis domum tribulibus clientibusque quae magna
pars plebis erat, percontatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos
quanti damnatus esset, absolvere eum non posse, in exsilium abiit, precatus ab
dis immortalibus si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore
desiderium sui civitati ingratae facerent. Absens quindecim milibus gravis
aeris damnatur.
33.
Expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non
potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium
adversus Gallos petentes. Eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque
vini nova tum voluptate captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos
possedisse; et invexisse in Galliam vinum inliciendae gentis causa Arruntem
Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone cui tutor is fuerat, praepotente
iuvene et a quo expeti poenae, nisi externa vis quaesita esset, nequirent; hunc
transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. Equidem haud
abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos; sed eos qui
oppugnaverint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat.
Ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in
Italiam Galli transcenderunt; nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum
iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.
Tuscorum ante Romanum imperium late terra
marique opes patuere. Mari supero inferoque quibus Italia insulae modo
cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi
vocabulo gentis, alterum Hadriaticum [mare] ab Hatria, Tuscorum colonia,
vocavere Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum vocant. Ei in
utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum
ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant,
coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, -- excepto Venetorum angulo qui
sinum circumcolunt maris, -- usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus
haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex
antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum retinerent.
34.
De transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae
regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia est penes Bituriges summa imperii
fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua,
tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque
fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hic magno natu
ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum
sororis filios impigros iuvenes missurum se esse in quas di dedissent auguriis
sedes ostendit; quantum ipsi vellent numerum hominum excirent ne qua gens
arcere advenientes posset. Tum Segoveso sortibus dati Hercynei saltus;
Belloveso haud paulo laetiorem in Italiam viam di dabant. Is quod eius ex populis
abundabat, Bituriges, Arvernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos
excivit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit.
Alpes inde oppositae erant; quas inexsuperabiles visas haud equidem miror,
nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis
credere libet, superatas. Ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret
Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem
terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes
agrum ab Salvum gente oppugnari. Massilienses erant ii, navibus a Phocaea
profecti. Id Galli fortunae suae omen rati, adiuvere ut quem primum in terram egressi
occupaverant locum patientibus Salvis communirent. Ipsi per Taurinos saltus
[saltum]que Duriae Alpes transcenderunt; fusisque acie Tuscis haud procul
Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent
cognominem Insubribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem;
Mediolanium appellarunt.
35a.
Alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem
saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona
urbes sunt locos tenuere. Libui considunt post hos Salluviique, prope antiquam
gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boii
Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado
ratibus traiecto non Etruscos modo sed etiam Umbros agro pellunt; intra
Appenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum, ab Utente
flumine usque ad Aesim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde venisse
comperio: id parum certum est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum
populis adiutam.
|