[XVIII]
[74] Tum Catulus "quo ista maiora ac mirabiliora
fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus quibusque
praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo mea quidem iam intersit - neque
enim aetas id mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus,
qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac
potius placatis eorum animis tantum, quantum ipsi patiebantur, accepimus - sed
tamen ista tua nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus requiro.
[75] Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata
praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
ut Peripateticus ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus Ephesum
ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod eius nomen erat magna apud omnis
gloria, invitatus esset ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet,
audiret; cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus
aliquot horas de imperatoris officio et de [omni] re militari. Tum,
cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab
Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime
Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe
vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. [76]
Neque me hercule iniuria; quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit
quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium
victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra
vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset,
praecepta de re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de
arte dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non sunt, id docent
ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem ille, sed
pueros aut adulescentulos docere conantur."
|