[XXXVII]
[154] "Valde hercule" inquit Catulus "timide
tamquam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem ad philosophiam
appulisti, quam haec civitas aspernata numquam est; nam et referta quondam
Italia Pythagoreorum fuit tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia; ex quo
etiam quidam Numam Pompilium, regem nostrum, fuisse Pythagoreum ferunt, qui
annis ante permultis fuit quam ipse Pythagoras; quo etiam maior vir habendus
est, quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculis
ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt; et certe non tulit ullos
haec civitas aut gloria clariores aut auctoritate graviores aut humanitate
politiores P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex
Graecia palam semper habuerunt. [155] Atque ego hoc ex eis
saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis
principibus civitatis, quod, cum ad senatum legatos de suis maximis rebus
mitterent, tris illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et
Critolaum et Diogenem; itaque eos, dum Romae essent, et a se et ab aliis
frequenter auditos; quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror cur
philosophiae sicut Zethus ille Pacuvianus prope bellum indixeris."
[156] "Minime," inquit Antonius; "ac sic
decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud Ennium "paucis: nam
omnino haud placet." Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar
euisse: ego ista studia non improbo, moderata modo sint: opinionem istorum
studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam
esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.
|