[XXXVIII]
[157] Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex
tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem
eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa
diiudicandi, quam verbo Graeco dialektiken appellaret? In hac arte, si modo est
haec ars, nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum est, quo
modo iudicetur; [158] nam et omne, quod eloquimur sic, ut id
aut esse dicamus aut non esse, et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt
dialectici, ut iudicent, verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit elatum et
adiuncta sint alia, iudicant rectene adiuncta sint et verane summa sit unius
cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa
quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere, sed
etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur. [159]
Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam, quem ad modum inveniam quid
dicam, non docet; atque idem etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat
ullo modo posse dissolvi, et genus sermonis adfert non liquidum, non fusum ac profluens,
sed exile, aridum, concisum ac minutum, quod si qui probabit, ita probabit, ut
oratori tamen aptum non esse fateatur; haec enim nostra oratio multitudinis est
auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda,
quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
[160] qua re istam artem totam dimittimus, quae in
excogitandis argumentis muta nimium est, in iudicandis nimium loquax. Critolaum
istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus huic nostro studio
prodesse potuisse; erat enim ab isto Aristotele, a cuius inventis tibi ego
videor non longe aberrare. Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi
librum, in quo euit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua
quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi
visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim
naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille
despiciebat, pertinebant; autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in
hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille, sed usu in hoc uno
genere studioque maiore. [161] Carneadi vero vis incredibilis
illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in
illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit
quam non everterit. Sed hoc maius est quiddam quam ab
his, qui haec tradunt et docent postulandum sit.
[XXXIX]
[162] Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad
dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem
noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima
mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina
mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio
esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed
unde universum flumen erumpat; qui illi sedis et quasi domicilia omnium
argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat. [163] Quid enim est,
in quo haereat, qui viderit omne, quod sumatur in oratione aut ad probandum aut
ad refellendum, aut ex re sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? [Ex] sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut
vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat; extrinsecus
autem, cum ea, quae sunt foris neque haerent in rei natura, conliguntur. [164]
Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic: "si
maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum
hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani
potestati tradidit." [165] Sin pars, partitione, hoc
modo: "aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud
consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium, superbum;
suum, adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex vocabulo, ut
Carbo: "si consul est, qui consulit patriae, quid aliud fecit
Opimius?" [166] Sin ab eo, quod rem attingit, plures
sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis
generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et
consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas
rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint et maiora, paria, minora
quaeremus.
|