[XII]
[44] Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque
propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit,
nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam
asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
[45] Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim
mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes
ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi
aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil
ostentationis aut imitationis adferre videatur; ex quo sic locutum esse eius
patrem iudico, sic maiores; non aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice,
non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter. [46] Qua
re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota
litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos, sed
messores videtur imitari." Hic cum adrisisset ipse Sulpicius,
"sic agam vobiscum" inquit Crassus "ut quoniam me loqui
voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis." "Vtinam
quidem!" inquit ille "id enim ipsum volumus, idque si feceris, multa,
ut arbitror, hic hodie vitia ponemus." [47] "At
enim non sine meo periculo" Crassus inquit "possum, Sulpici, te
reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri." Tum
ille "tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent,
imitaremur; ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et
pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum." "Ergo ista,"
inquit Crassus "quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam -
sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane
aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit,
commonebo.
|