[XIX]
[69] Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi
sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in
superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem
in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in
quo etiam ipse Vlixes errasset. [70] Qua re, si hac
eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat aut negare oportere,
quod arguare, aut, si id non possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui
insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut
non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo nomine usurpandum,
quo arguatur, aut non ita agi, ut debuerit ac licuerit; et, si satis esse
putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen
ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his
contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam
oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis.
[71] Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui
familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis
et si illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et pulcritudinem
adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda
est. [72] Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad
Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad
virtutem, quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum
dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut eui, a Socrate [diserti a doctis]
et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt,
oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod
illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promisce haurirent, si manere
in pristina communione voluissent. [73] Sed ut pontifices
veteres propter sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt,
cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent,
instituti, sic Socratici it se causarum actores et a communi philosophiae
nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem
esse voluissent.
|