[XLI]
[163] Deinde videndum est ne longe simile sit ductum:
"Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim;
"Charybdim" bonorum, "voraginem" potius; facilius enim ad
ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam
haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod
translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos,
qui audient, trahet similitudo. [164] Nolo dici morte
Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus
curiae" dici Glauciam; quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis
cogitatio similitudinis; nolo esse aut maius, quam res postulet:
"tempestas comissationis"; aut minus: "comissatio
tempestatis"; nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam
fuisset illud proprium ac suum: quidnam est, obsecro? Quid te
adirier abnutas? Melius esset vetas, prohibes, absterres;
quoniam ille dixerat: ilico istic, ne contagio mea bonis umbrave obsit ... [165]
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda
est praeposito saepe verbo; ut si olim, M. Catone mortuo, "pupillum"
senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam,
pupillum," aliquanto mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut
deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi,
venisse videatur. [166] Modus autem nullus est florentior in
singulis verbis neque qui plus luminis adferat orationi; nam illud, quod ex hoc
genere profluit non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis
conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit: neque me patiar iterum
ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere. Atque illud, erras, erras;
nam exsultantem te et praefidentem tibi repriment validae legum habenae atque
imperi insistent iugo. [167] Sumpta re simili verba illius
rei propria deinceps in rem aliam, ut dixi, transferuntur.
|