[LXI] [227] "In omni
voce" inquit Crassus "est quiddam medium, sed suum cuique voci: hinc
gradatim ascendere vocem [utile] et suave est (nam a principio clamare agreste
quiddam est), et idem illud ad firmandam est vocem salutare; deinde est quiddam
contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te
fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa contentione revocabit: est item
contra quiddam in remissione gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus
descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur
et actioni adferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius
consuetudinis vobiscum ad forum deferetis. [228] Edidi, quae
potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae coegerunt; scitum est enim
causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas."
"Tu vero" inquit Catulus "conlegisti omnia, quantum ego possum
iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere
posse videare; me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; ac
vellem ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem quidem ego
confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem
fore." [229] Et Crassus "fore dicis?" inquit,
"ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me consule in senatu causam
defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob
rem recte vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a
doctrina deesse sentio: [230] quo magis est tibi, Cotta, et
tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille mediocris orator in
vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et
doctrina eximia et memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum aetati
suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum
est." "Sed iam surgamus" inquit "nosque curemus et
aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque
laxemus."
|