[VII]
[24] Cum igitur
vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus
pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici
mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi conligendi sui causa se
in Tusculanum contulisse; venisse eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius
dicebatur et M. Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa cum
Crasso familiaritate coniunctus. [25]
Exierant autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime familiares et in
quibus magnam tum spem maiores natu dignitatis suae conlocarent, C. Cotta, qui
[tum] tribunatum plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum
petiturus putabatur. [26] Hi
primo die de temporibus deque universa re publica, quam ob causam venerant,
multum inter se usque ad extremum tempus diei conlocuti sunt; quo quidem
sermone multa divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et
commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non
impendere illi tanto ante vidissent. [27]
Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum
lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque
esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos
curiae fuisse videretur, convivium Tusculani; [28]
postero autem die, cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem
ventum esset, [dicebat] tum Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse
"cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum
hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est
Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis
oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in
herba atque ita [illa], quae philosophi divinitus ferunt esse dicta,
loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius." [29] Tum Crassum "immo vero commodius
etiam"; pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, quae erant sub
platano, consedisse dicebat.
|