Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Caput I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER I

Caput I

1. [Epeus] tempestate distractus a duce suo Nestore Metapontum condidit. Teucer, non receptus a patre Telamone ob segnitiam non vindicatae fratris iniuriae, Cyprum adpulsus cognominem patriae suae Salamina constituit: Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupavit, Phidippus Ephyram in Thesprotia.

2. At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam reiectus, tres ibi urbes statuit, duas a patriae nomine, unam a victoriae memoria, Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur.

3. Regni potitur Aegisthus per annos septem. Hunc Orestes matremque, socia consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum spatio vitae et felicitate imperii apparuit; quippe vixit annis nonaginta, regnavit septuaginta. Quin se etiam a Pyrrho Achillis filio virtute vindicavit; nam quod pactae eius Menelai atque Helenae filiae Hermiones nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit.

4. Per haec tempora Lydus et Tyrrhenus fratres cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi sortiti sunt, uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit. Pervectus in Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis interitum filii eius Penthilus et Tisamenus regnavere triennio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License