Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXIX

1. Sub adventum in Italiam L. Sullae Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius, quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico praediximus, tris et viginti annos natus, abhinc annos centum et tredecim privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat, contraxit exercitum:

2. cuius viri magnitudo multorum voluminum instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet. Fuit hic genitus matre Lucilia stirpis senatoriae, forma excellens, non ea, qua flos commendatur aetatis, sed ea dignitate constantiaque, quae in illam conveniens arnplitudinem fortunamque eum ad ultimum vitae comitata est diem; innocentia eximius, sanctitate praecipuus,

3. eloquentia medius, potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non vi ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, civis in toga, nisi ubi vereretur ne quem haberet paxem, modestissimus, amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus, potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus,

4. paene omnium vitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima. in civitate libera dominaque gentium indignari, cum omnes cives iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere.

5. Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia excoluerat, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur validius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License