Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXX

1. Tum M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphaverunt;

2. sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem invectus est.

. Quem virum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum iniquo tulisse animo, C. Caesaris absentis in altero consulatu petendo senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad voluntatern personasque dirigere.

3. Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re reliquerat.

4. Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, quattuor et sexaginta fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere, mox crescente in dies multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam.

5. Quorum numerus in tantum adulevit, ut qua, ultima dimica.vere acie, nonaginta milia hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei publicae omnium consensu principem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License