Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXIV

1. Per id tempus a Q. Metello Creta insula, in populi Romani potestatem redacta est, quae ducibus Panare et Lasthene quattuor et viginti milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exercitus fatigaverat.

2. Ne ab huius quidem usura gloriae temperavit animum Cn. Pompeius, quin victoriae partem conaretur vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum cum ipsorum singularis virtus, tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem.

3. Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita clarus, ita ingenio maximus, quique effecit, ne quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia curaque aperuit.

4. Catilina metu consularis imperi urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License