Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput XXXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXV

1. Ille senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam multis in rebus conspicuarn atque praenitentem in altissimo culmine locavit.

2. Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere, quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis immunis semper fortunam in sua potestate habuit .

3. Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit,

4. sic irnpendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronern prosequerentur domum.

5. At Catilina non segnius conata obiit, quarn sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem spiritum supplicio debuerat, proelio reddidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License